Series II Band 1 · No. 90.

HONORÉ FABRI AN LEIBNIZ

Rom, 14. November 1671. [133.]

Latin

Clarissimo Viro D. Gotifredo Guillmo Leibnitio

J.U. Doctori et Consiliar. Mogunto Hon. Fabri Soctis Jesu S. P.

Cum ab urbe abfuerim per vacationes autumnales, paulo tardius ad suavissimas et doctissimas tuas literas rescribo, (vir amplissime) in quibus, nihil est profecto quod desiderem, ad inventorum amoenitatem, ingenii perspicaciam, doctrinae vim, novique systematis nobilitatem: unde est, quod plurimum, tum mihi, tum Germaniae vestrae, ac praesertim Eminentmo Vro gratuler; his quidem tam insignem, quam ingeniosum Philosophum et Mathematicum, mihi vero, quod certe maximi facio, illustrem amicum; quamvis enim ab omnibus amari, mihi maxime gratum accidat; ab iis tamen Hominibus diligi, qui vel singulari doctrina, vel eximia bonitate pollent, summae gloriae semper duxi: sed ad rem venio.

Hypothesis tua mihi summopere placuit, eamque summi foetum ingenii reputo, et sane dignam, quae in publicam lucem prodeat: non desunt quidem plurimae difficultates, a quibus ii, qui mediocri tantum ingenio valent, sese expedire facile nequeant; non dubito tamen, quin eas expedias nullo negotio; illud quippe solenne est, ut nostra longe melius capiamus, et enucleemus, quam aliena: illorum statim aliquis opponet lo nec de hac subtili materia, quod sit, nec de illius pernicissima vertigine, quidquam sibi esse compertum; cum nec ullo sensu percipiatur; percipi tamen deberet, cum illi corpus densum et durum resistat, ac proinde omne desit experimentum, nec ulla sit necessitas, vel ulla ratio, quae nos in illius notitiam conducat. 2o differentiam motus (assumpto scilicet modico intervallo descensus corporis gravis) partes inter superiores et inferiores hujus materiae, esse prorsus insensibilem, ac proinde imparem adeo velocem motum gravibus imprimendi. 3o corpus leve sursum ferri non posset; impediret enim partium superiorum celerior motus, quo leve deorsum detruderetur. 4o in flumine currente lignum deorsum immersum emergit, non obstante celeriore partium superiorum aquae motu, immo non videtur, quomodo in plano inclinato versus eam partem motus ille gravi imprimi possit, cum planum omnino impediat. 5o notabilis esset differentia motuum gravium, pro diversa distantia a centro terrae. 6o item versus aequatorem motus esset pernicior, et tardior versus polos, unde motus gravium in diversis mundi partibus pro diversa latitudine varius esset, quod tamen observat nemo: alia sexcenta hujusmodi illi opponent, quae brevitatis causa reticeo, illudque praesertim, nimirum aeque concipi corpus grave deorsum propria vi ferri, ac concipitur tenuis illa materia, sua vi, non vero ab alio moveri: potiori jure, alia opponent circa potentiam illam elasticam, tensorum scilicet et compressorum; per quid enim chorda tensa se restituit? aër compressus tanta vi erumpit; tensus vero et dilatatus tanta vi exteriorem materiam trahit? quid ad haec illa vertigo tenuis materiae? alia quamplurima opponent circa qualitates sensibiles, ut vocant, puta lumen, colores, sonum, calorem, frigus etc. item circa innumera experimenta, tum ab antiquis tradita, tum a recentioribus inventa; illi suis elementis contenti cum Aristotele; hi suis atomis, in quibus molem tantum, figuram et motum considerant, nihil aliud in rebus corporeis agnoscunt: haec tamen omnia aliaque hujusmodi pro ea sagacitate, qua plurimum polles, plene solves, aut saltem eludes; quamquam ii, qui pares non sunt hisce subtilitatibus, eas capere nequeant, aut saltem animi vires, ut opus esset, ad capiendum minime applicent.

Sed ad me tandem venis, et primo quidem loco laudes illas non admitto, quas paulo liberalius mihi pro tuo affectu aspergis, praeter unam scilicet ingenuitati meae attributam, quam revera detrectare non possum; cum enim unius dumtaxat veritatis amore duci, me sentiam, nunquam dissimulare potui, id mihi verum videri, quod falsum videbatur, et vicissim, nunquam id falsum reputare, quod verum esse putabam. Subdis deinde quatuor esse a me relicta, veluti prima, irresolubilia, et indeclarabilia, nimirum calorem, impetum, gravitatem et potentiam mediam, vel elasticam; mentem meam forte paulo obscurius exposui; duo quippe ex illis dumtaxat agnosco, nimirum impetum et calorem, cum utraque potentia gravium scilicet et pressorum ac tensorum, ad impetum reducantur: jam, opinor, videris quinque tomos meae physicae, praeter antiquum, de motu locali corporum, in cujus toto libro primo naturam et indolem impetus explanavi: videris, in rebus corporeis, sex tantum a me admitti; nimirum quatuor elementa communia, explicata tom. 3o et duo principia mutationum duarum sensibilium, nimirum loci et extensionis; natura enim utroque indiget, ad varias resolutiones. Immo tota natura in motu est; unde opus illi fuit principio hujus motus, seu mutationis localis, voco impetum; nisi autem aliquae partes leviores, seu minus graves evadant, nunquam ab aliis attolli possent, ad aequilibrium; nunquam revera fumus ascenderet, nisi ab aëre graviore sursum truderetur; illa autem materia, quae ante gravior erat aëre, puto oleum, humor, aut alius succus exhalabilis, rarior fieri debet, id est, magis extensa: quod enim omnes Am Kopf der Seite hat Leibniz das Produkt von 144 und 12 berechnet. elementorum particulae sint aeque extensae dici non potest: recurrunt ad sua vacuola Democritici, sat scio; sed quod in palmo aëris cubico ratio corporis, seu materiae, sit ad vacuum interceptum, ut 1 ad 1000, sensui communi repugnat. Potest enim palmus cubicus aëris, adhibita praesertim potentia mechanica, reduci, per compressionem, ad digitum cubicum; unde majoris extensionis principium, in corpore scilicet capaci, mihi admittendum esse videtur, voco calorem: itaque sex istis rebus contentus, citra quodlibet aliud, omnes effectus naturales explicare conatus sum, ex simplicissimis principiis, iisque peripateticis ad literam, ut in prolixa illa praefatione, quam praemisi primo Physicae tomo, observare potuisti: ignosces quaeso paulo hebetiori, vel obtusiori ingenio, quod in me sentio, quo revera fit, ut res capere vix possim, nisi a me quasi manibus tractentur atque palpentur: opponis contra eos, qui raritatis naturam in eo consistere volunt (de quorum numero me esse non diffiteor) ut majus quam ante spatium corpus occupet, inde sequi, idem corpus esse in pluribus locis; non crediderim hoc facile demonstrari posse: cur enim concipere non possum aëris minima, seu puncta, vel atomos, voca ut voles, esse majoris molis, quam sint atomi terrae; hoc non dabis, sat scio, sed quid vetat a me concipi; quasi vero concipere non possim animam meam corpori coextensam, vel Deum infinite extensum, ac proinde quamlibet entitatem, plus, vel minus de perfectione illa participantem, perfectione inquam extensionis. Nescio, an videris meam metaphysicam demonstrativam, dubito etiam, an videris duos tomos dialogorum physicorum Lugduni editos; item synopsim opticam et alia quaedam mea.

Quaeris deinde aliqua ex me: primo an putem, certas regulas statui posse, quibus distantias metiri possimus, per tubum opticum. Existimo statui non posse, quoad distantias magnas, v. g. planetarum; quia differentiae, in longissimis distantiis, proportionum sunt insensibiles. 2o quaeris, quid sentiam de Grandamici experimento. Respo ex eo duci merum paralogismum. 3o quaeris de cortice Peruviano, seu febrifugo, an scilicet sit cortex Arboris; ita est, de nomine non liquet; crescit haec arbor, non procera, sed ad instar pruni, in meditullio regni Peruviani, in tractu regionis non vasto; eam vocant Hispani de las Calienturas.

Dedi R.P. Kirker, uti jusseras, Epistolam tuam, et hortatus sum illum, ut aliquid responderet. Dubito, an legere possis meos apices, male tornatos; sed alias plura de singularibus argumentis, si gratum accidet; sed ubi saltem lustraveris universam meam Physicam, quam haud dubie habere debetis Coloniae; jam enim a 20 mensibus Lugduni prodiit: charta hic deficit; plurimum vale ac me tui amantem redama. Romae 14. 9bris 1671.

Clarissmo et Ornatmo Dⁿo D. Gotifredo Guillo Leibnitio J.U.D. et Consilrio Mogunto. Moguntiam.