LatinEruditissime, Nobilissimeque De
Schedulam, Am Kopf des Stückes von Leibniz Hand: abtreiben quam mihi dignatus es mittere, legi; magnasque pro ejusdem communicatione
ago gratias. Doleo, quod mentem tuam, quam tamen credo, te satis clare exposuisse non
satis assequi potuerim. Precor itaque ut ad haec pauca mihi respondere non graveris. Videlicet,
an aliam credis esse causam, cur in vitrorum apertura parci esse debemus, quam quia radii, qui
ex uno puncto veniunt, non in alio accurate puncto, sed in spatiolo (quod punctum mechanicum
appellare solemus), quod pro ratione aperturae majus, aut minus est, congregentur. Deinde
rogo, num lentes illae quas Pandochas vocas, hoc vitium corrigant. Hoc est, an punctum
mechanicum, sive spatiolum in quo radii, qui ex eodem puncto veniunt, post refractionem
congregantur, idem ratione magnitudinis maneat, sive apertura magna sit, sive parva. Nam si
hoc praestant, earum aperturam augere ad libitum licebit, et consequenter omnibus aliis figuris
mihi cognitis longe praestantiores erunt, alias non video, cur easdem supra communes lentes
tantopere commendes. Lentes enim circulares eundem ubique habent axem, adeoque quando
illas adhibemus, omnia objecti puncta, tanquam in axe optico posita, sunt consideranda. Et
quamvis omnia objecti puncta non in eadem sint distantia, differentia tamen, quae inde oritur,
sensibilis esse non potest, quando objecta admodum remota sunt, quia tum radii, qui ex eodem
puncto veniunt, considerantur tanquam paralleli ingrederentur vitrum. Hoc tamen credo, lentes
tuas juvare posse, quando plurima objecta uno obtutu comprehendere volumus (ut fit, quando
lentes oculares convexas admodum magnas adhibemus), ut omnia scilicet simul distinctius
repraesententur. Verum de his omnibus judicium suspendam, donec mentem tuam mihi clarius
explices, quod, ut facias, enixe rogo.
Do Huddenio alterum, ut jussisti, exemplar misi. Respondit, sibi in praesentiarum tempus
non esse, idem examinandi[,] sperat tamen post unam aut alteram hebdomadam sui juris fore.
Prodromus Francisci Lanae nondum ad meas manus pervenit, ut nec etiam cogitationes phisico-mechanicae
Johanis Holtii, et quod magis doleo, quod nec etiam hypotesin tuam phisicam
videre potuerim. hic saltem Hagae com. venalis non extat. Si hanc ergo miseris rem mihi
gratissimam facies, et si qua alia in re tibi servire potero, non desinam ostendere, quod sim
Vir amplissime Ex asse tuus B. Despinoza.
Hagae comitis 9 Novri 1671.
Dus Dimerbruckius hic non habitat. cogor itaque hanc tabellioni ordinario tradere. Non
dubito quin hic Hagae Comitis aliquem, qui epistolas nostras curare velit, noveris. Quem ego
novisse velim ut epistolae commodius, et securius curari possent. Si Tractatus theologicopoliticus
ad tuas manus nondum pervenit, unum exemplar, nisi molestum erit, mittam. Vale.
Nobilissimo Amplissimoque Do Do Gotfredo Guilielmo Leibnitio Juris u. Doctori et
Consiliario Moguntino. Francfurt. Von fremder Hand geändert in: Maintz. Port. Zusätze von anderer Hand: Franco bis Coln. Afgegaan den 9. Decemb. 1671.