Series II Band 1 · No. 88.

LEIBNIZ AN PIERRE DE CARCAVY

[Anfang November 1671.] [74.94.]

Latin

Ad Carcavium.

Quam nunc subjicio Epistolae partem a praecedentibus separatam esse volo, nec cuiquam facile communicari peto, agam enim de quibusdam ad rem meam privatam pertinentibus bona tamen venia tua. Paulo ante Tibi commendaveram Bibliopolas ac Machinopolas, nunc crescente audacia me quoque. Video vos non tantum curiosos esse, sed et ad egregia et magna aspirare artiumque et scientiarum augmenta animo complecti, animante institutum tam praeclarum magno Colberto* aptissimo Maximi Regis* ad veram gloriam ministro. Et vero quid magis ad Rempublicam pertinere potest quam augere in potentia et felicitate humana etiam suam? Medicinam hactenus aut nullam aut certe prope Empiricam tantum habuimus: oritur Lux nova, sed sparsa et dubia et crepuscularis, qualem scriptores sacri in Genesin ajunt fuisse lucem primae diei antequam in solem colligeretur. Ingens adest materia sciendi, et velut sylva caedua, sed unitas harmonici corresponsus operariorum deest ad structuram. Etiam quae Anglorum Societas hactenus egit, in se magna, sed comparatione eorum quae in potestate nostra essent, si satis vellemus, exigua sunt. Et ego vobis servata credo quoties excelsum animum Regis Vestri mihi propono, qui si, ut coepit, emendandis rebus humanis institerit, sacram reddet memoriam sui generi humano. Vincetis non Anglos tantum, sed omnes, si vous voulez faire un effort un *peu plus noble, digne de vostre grandeur, et d'un Roy qui cherche sa gloire par le bonheur du genre humain.*

Sed quorsum haec, inquies? Dicam. Agitantibus tam praeclara et late patentia quodam commercii genere opus est, ubique et inventa et experimenta, et quod omnium horum caput est, ingenia eximia nascuntur. Inter artis Mercatoriae summa capita est rudem aliorum materiam subtiliter in se transferre et excolere per artificia suorum. Idem in scientiis faciendum est. Est in Germania genus quoddam hominum, nescio an alibi quam in Germania copiosiore proventu, damnosum sibi, inutile omnibus, quia neglectum, sed usui reipublicae futurum supra quam credi potest, modo nosceretur. Ambigunt inter dementiam sapientiamque. Et quia nullum magnum ingenium sine hac mixtura est, stultitiae apud eos saltem species praevaluit, aut ut philosophice dicam, praedominium nacta est. Hi plerumque nihil nisi inventa, experimenta, cogitata nova spirant aut loquuntur, nec semper vane: latet saepe in hoc stercore plurimum auri, si cui quaerendi patientia sit: argumento esse potest, quod huic hominum generi potissima artis et naturae arcana, artem probatoriam, metallurgicam, pyriam, et emendatam etiam, si dicendum quod res est, medicinam debemus. Pars eorum lapidem Philosophorum, pars motum perennem, pars vitrum malleabile aut oleum incombustibile aut si diis placet Elixirem immortalitatis aliasque nugas quaerit. Et excidunt plerumque quis dubitat ausis tam phaรซtonteis, sed eadem opera incidunt in medicamenta heroica, in colores novos, in machinas utiles vitae, et labores nostros compendifacientes. Pars experimentorum ita comparata est, ut per se inutilis, juncta aliis experimentis pariter in alia hujus faecis parte latitantibus, tum demum exsplendescere possit in fructum ingentem. Sed homines isti semet ipsi juvare non possunt, plerique decoctis facultatibus, perdita existimatione, neglecti, contemti, miseri, ad extremum contabescunt, irati fatis, et ut putant ingrato orbi. Secumque in sepulcrum deferunt, quae reipublicae intererat non perire, scilicet nemine eos curante, nemine audiente, nemine redimente ab eis, quae magno labore parta gratis prodere nolunt.

Mihi jurisprudentiam meam, vitaeque electum genus, quo me scio caeteris omnibus neglectis et evanescentibus sic satis subsistere posse, non deserenti, seduloque caventi, ne contagio eorum hominum nimis afflarer, jucundissima tamen cum magna talium vi, et fortasse non infructuosa, et quod apud eos plerumque suspicaces rarum, intima conversatio fuit. Noti mihi sunt qui decem, quis credat, imo qui 20 annos integros continuis peregrinationibus consumserunt, ut undecunque tota Europa arcana et curiosa colligerent; et hi tamen boni viri, ubi ad se rediere, aegre habent, unde vitam tolerent: non vitio rerum, quas habent multas et praeclaras, sed ingenii, lapidis morbo laborantis, et sisyphium hoc saxum aliis omnibus neglectis inani inveniendi spe volventis. Plena his hominibus Germania est, sed tractandi eos rationem non quivis tenet. Notae mihi Anglorum artes, scio quo modo plurima experimenta praeclara ad eos pervenerint; contemta quamdiu erant inter manus vilium artistarum Germanorum, nunc cum ad magnates societatis Regiae pervenerunt, pro maximis inventis aut arcanis habita.

Quae cum ita sint, nunc quid proponam, haud gravatim accipe. Posse scilicet me, qualiscunque sum vobis ad multa egregia conquirenda, instrumento fortasse non inutili esse, nec a Chymicis tantum, et mechanicis insignibus, sed et a Medicis, Mathematicis et in universum omnis generis eruditis praeclara expiscari. Est mihi ut praefiscini dicam, cum plerisque doctis per Germaniam corresponsus aut notitia certe sic satis universalis: etiam per aulas passim, et apud Ministros status Germanos exterosque benigna de me existimatio est: celeberrimi Viri, non Germani tantum, sed et Itali, Angli, Belgae literis meis humanissime respondere solent, nec verborum inania tantum, sed et res remittunt: omnis generis eruditi, Theologi, Jurisconsulti, Medici, Mathematici, Historiarum quoque et linguarum cultores commercio mecum literario non indelectantur. Oblatae etiam a principibus magnis, aut caeteroquin maximis in Republica Viris propria saepe manu conditiones, quas ego ideo tantum non accepi, ut scientiarum inquisitione liberius et fortasse fructuosius publico vacarem. Nec quicquam ardentius quaesivi unquam, quam ut in amplificatione scientiarum et hac velut negotiatione artium consumere mihi tranquille liceat tempus meum. Si Tua hic commendatio, Vir Illustris, potest aliquid, senties fortasse beneficium Tuum non male Te collocavisse: agnoscent vestri quoque, qua sunt prudentia et soliditate judiciorum, quanti momenti sit quod proposui. Est hoc profecto inter arcana status, artes quibus humana potentia augetur, undecunque expiscari. Si pontifices legem tulissent, ut omnia a monachis inventa ipsis tantum sub obedientiae fide aperirentur, sine dubio essent domini mundi, nam et Bartholdi Schwarzii inventum bombardarium potuisset apud ipsos solos manere. Nemo mortalium est, qui haec rectius sapiat magno Colberto, cui de Tua prudentia et fide persuasissimo facile me quoque commendabis, efficiesque ut mihi quoque inter exteros locus sit, quos munificentia sua Maximus Rex exornat. Ego contra vobis, septimanatim, menstruatim, nundinatim, non libros, non indices librorum, sed ingeniorum, inventorum, experimentorum, cogitatorum, tentamentorum, destinatorum, edendorum, latentium, neglectorum, posthumorum, Bibliothecarum, Musaeorum, et quid verbis opus est? rerum mittam. Eruditiorem me facile invenietis, sed non temere ad hoc institutum usu, exercitiis, ipsa denique voluptate, quam ex multiplicis cognitionis varietate pene a pueritia cepi, promtiorem. Aetas terminum a Romanis minoribus praefixum vix egressa apud aequos censores plus profuit mihi quam obfuit: neminem commendati mei poenituit, posse me aliquid in hoc genere, non inanibus tantum verbis hactenus fortasse, sed et nonnunquam rebus ostendi. Nec temere aliquem qui me norit interrogaveris, qui non sit idem spero, dicturus. Sed luculenta aliqua et honesta sublevatione opus est, ad tolerandos sumtus, qui in cursores, amanuenses, sed et nonnunquam itinera ad curiosos impendi debent. Cogitandum etiam quod his datur tempus (non exiguum sane, nam manus manum lavat, nec rectius quam commutatione a curiosis aliquid impetrari potest, quibus qui uti vult satisfacere vicissim debet) aliis occupationibus subtrahendum esse. Caeterum quicquid de propositione mea sentiatis, eam saltem occultam haberi opto: si neglegitis, quia pro non dicta haberi volo, si aures praebetis, quia tunc fieri potest re increbescente, ut hi ipsi quibus uti possum, invidia moti resiliant.

Responsum mature opto, ac de caetero totam rem fidei Tuae sapientiaeque committo, neque enim haec nisi virtutis tuae, taciturnitatis, candoris, fiducia scripsi. Si succedit negotium, et hujus hyemis primitiis quamprimum frui possum, constitui appetente vere per Batavos, ac forsan Anglos quoque ad vos ire, et ferre mecum aliqua Deo volente, etiam expectatione majora, quibus vobis institutum meum plenissime approbetur. Iter, ut hic sunt homines, suspicionis capax (nemo enim me rei literariae tantum causa peregrinari credet), etsi apud vos sit irritum, hic nociturum, in incertum suscipere non audeo.

Bibliopola Zunnerus librorum pretia primum, deinde ut jubebitur, ipsos sedulo conquiret, atque interea conditiones quoque de uberiore ad vos negotiatione proponet. Quae res una cum potiore illa quam aliquando apud magnum Colbertum rogatu meo egisse memineris, adventu ut spero meo plane constituetur.