Series II Band 1 · No. 87.
LEIBNIZ AN ANTOINE ARNAULD
[Mainz, Anfang November 1671.]
Illustri Viro Antonio Arnaldo
Gotfredus Guilielmus Leibnitius S.P.D.
Quamquam ignoti hominis ad te literas non admodum miras novasque tibi visum iri
credam, sueta magnis viris facilitate condonandi quicquid hic liberius peccatur; exponenda
tamen scribendi occasio ratioque est. Nimirum cum nuper illustrissimum Baronem Boineburgium
ex more adiissem, virum egregie gestarum publice privatimque rerum fama inclytis
negotiis innutritum et tamen admirabili eruditionis vastitate ita admirabilem, ut etiam his
pudorem incutiat, qui tota vita nihil aliud egerunt, tum confirmatissimi judicii, quo ille, si
quisquam, saporem eloquentiae et sublimitatis veterum in recentiorum scriptis, quorum eum
pene nihil fugit, dignoscere solet, denique religionis ac pietatis zelo ardentissimum, nec tantum
malorum publicorum emendationem otiose optantem, sed et cogitationes, consilia, facta in id
omne conferentem, quo augeri unitas foris, domi eradicari corruptelae possint: hunc ergo cum
adiissem nuper, continuo tui injecta mentio est. Et commodum tunc redierat a Serenissimo
Principe Ernesto, Hassiae Landgrafio, a colloquio tuo recente: vix etiam literas acceperat ab
Amplissimo Fraxineo, realitas,
perpetua Sanctorum Patrum traditione contra significatores asseritur. Et gratulati sumus
Ecclesiae, nactae tandem qui repetitis replicationibus insistens nihil respirationis concederet
adversariis semel deprensis. Hactenus enim raro stataria pugna inita est; sed desultoriis tantum
velitationibus exitu carituris certatum esse videbatur. Tum ego: non dubitare me, quin depulsa a
te adversaria pars gloriatione illa de consensu veterum, receptura se sit ad Triarios suos,
hactenus non satis victos, id est argumenta impossibilitatis, quibus solis labantem aciem
significationum etiam contra omnium seculorum gentiumque Christianarum consensum se
putant sustinere posse, et tropos ubique potius quam absurditates ferendas clamant putantes seu
majus seipso (idem enim corpus esse in multis locis) corpus datum esse, [seu] sub quantitate
alterius minoris, id est, omnibus suis partibus servatis, minus seipso, cum tamen recentioribus
pene persuasum sit in extensione seu quantitate corporis essentiam consistere. Retentis omnibus
qualitatibus substantiam mutari, cum tamen acutioribus philosophis videatur formam substantialem
a qualitatibus sola ad sensum relatione differre; ut figura urbis vera, ex turri media
despecta, ab apparentibus infinitis variantibus, prout plaga est unde extrinsecus aspicitur. Rem
mutari in aliam rem, materia tamen eadem manente nulla, cum tamen hoc non sit mutari, sed
exstincto vetere creari novum. Rem mutari non tantum in novam speciem, sed et inaudita ante
ratione in novum individuum, cum tamen mutari sit transitus ejusdem ex statu in statum. Imo
rem mutari in rem jam existentem, cum tamen mutari sit finis unius et initium alterius, ac
proinde id, quod jam est, fieri ex alio. Hoc amplius idem fieri ex multis diversis, totum ex
singulis, atque ita multis in ipsum mutatis non augeri, ac perinde esse ac si non nisi unum
eorum recepisset, id est, tantumdem fieri ex toto et ex parte, ac proinde totum parti aequale
esse; denique jactari mutationes, easque substantiales, nec tamen quid rei actum sit, quae vis,
quis effectus subsit, quid illud reale sit in hostia, cur corpus Christi appelletur potius, quam
panis alius quivis, cui per omnia similis est, nisi quod alio nomine honoretur, dici posse. Haec
illi, iisque duriora: quibus optandum est exarmari posse. Addidi, duo hominum genera esse,
quibus persuadendum sit. Alios enim, praesertim in rebus ab usu vitae communis remotis,
autoritate duci, acriorem inquisitionem in interiora rerum aliis transscribentes. In hoc nihil
[gravius] vetustatis testimoniis, gentium consensu. Alios proprio ingenio philosophari: nolle
ferre, nisi quae clare distincteque percipi possunt; multo minus vero ea, quae quanto explicantur
magis, tanto implicantur magis: odisse omnia illa vocabula, aut nihil significantia, aut inexplicata,
quibus inania teguntur. His persuasum esse, veteres, maximam partem philosophiae
expertes, magnam partem etiam osores, rhetoricationibus indulsisse, ut mysteria fidei redderent
plebi admirabiliora: inde paullatim phrases in dogma transiisse; posteriores Scholasticos,
amissa dicendi ratione, in miras speculationes conversos, peperisse nobis philosophiam illam
nugacem, nemini intellectam, magnam partem sola transsubstantiatione defensam, aut soli illi
defendendae comparatam. Talia Baconum, Hobbeum, autorem libri horribilis nuperi de libertate
philosophandi, ingenti magnorum suae sectae virorum plausu, induxisse; et mirum esse,
quam eos confirmarit Cartesii philosophia, tanto ab ipsis assensu recepta, tum quod accurata,
tum quod Romanae Ecclesiae inconciliabilis videretur. Nam qui credit, essentiam corporis
consistere in extensione, credetne unquam corpus alienam extensionem subire posse, servata
substantia sua? Unde omnes Cartesii in contrarium protestationes simulatas et facto contrarias
credi: idem Societatis Jesu ac plerorumque ordinum de Cartesio judicium esse; Cartesii philosophiam
ab iis pro peste religionis suae haberi; hoc ab adversa parte pro argumento falsitatis
arripi; suspectam enim religionem esse, quae ab ipsa vocabulorum explicatione abhorreat; quae
examen sui, quae eam philosophiam oderit, inter cujus prima principia est nihil admittendum
esse, nisi quod clare distincteque percipiatur. Seculum philosophicum oriri, quo cura acrior
veritatis extra scholas etiam in viros Reipublicae natos diffundatur; his nisi satisfiat, desperatam
religionis veram propagationem esse; magnam conversionum partem fore palliatam; nihil
efficacius esse ad confirmandum Atheismum, aut certe Naturalismum invalescentem, et subruendam
a fundamento jam pene apud multos et magnos sed malos homines labascentem
religionis Christianae fidem, quam ab una parte mysteria fidei a Christianis omnibus semper
credita esse probare, ab altera parte certis rectae rationis demonstrationibus nugarum convinci:
multos intra Ecclesiam ipsis haereticis acriores hostes esse; metuendum esse, ne haeresium
ultima sit, si non Atheismus, saltem Naturalismus publicatus et Mahumetanismus, cui parum
admodum dogmatis, nec fere nisi ritus superaddi, ac vel ideo totum pene Orientem occupavit.
Huic valde accedere Socinianos, qui nunc per Britanniam et Germaniam interiorem caput
erigant, et pene quicquid magnorum ingeniorum est subtiliter occupent. Cum his hostibus
confligendum nobis esse, quibus ludus est objecta philosophia sua etiam irridere veterum
simplicitatem. Te pene unum me nosse, ex quo Paschalio excidimus, qui in utroque campo
confligere possit; qui eruditione pariter et sapientia, rarissimo connubio, polleat; documento
esse Artem illam cogitandi, libellum magnae profunditatis, cujus quisquis autor sit, ex vestra
certe schola esse. Subjeci: multa mihi in eandem rem cogitata esse, et inprimis de Eucharistia
habere, quae ad tanti momenti negotium magnopere pertinere putem. Tum vero illustrissimus
Boineburgius, qui meminerat, quae a me aliquot abhinc annis jam de demonstranda mysteriorum
fidei inprimis Eucharistiae possibilitate proposita erant, atque ipsi tunc non mediocriter
placuerant, hortari impense coepit, ne hanc occasionem perderem scribendi tibi: curationem
literarum in se recepit. Ego ejus autoritate motus, tuae autem fidei ac virtutis securus, has quas
vides, ad te literas dedi: quarum prolixitatem ipsa rerum tractandarum natura apud te spero
excusabit. Et nunc, si pateris, de studiorum meorum ratione paulo altius exordiendum est.
Ego inter tot distractiones vix alteri me argumento vehementius incubuisse arbitror,
quantulocunque tractu hujus vitae meae, quam quod me securum redderet de futura, et hanc
unam mihi multo maximam fuisse fateor etiam philosophandi causam; tulisse me vero praemium
non contemnendum, quietem mentis, ac profiteri posse, demonstrata a me nonnulla, quae
hactenus aut credebantur tantum, aut etiam, etsi magni momenti, ignorabantur. Videbam,
Geometriam, seu philosophiam de loco, gradum struere ad philosophiam de motu seu corpore,
et philosophiam de motu ad scientiam de mente. De motu ergo demonstratae sunt a me aliquot
propositiones magni momenti: ex quibus nominabo hoc loco duas: primo, nullam esse cohaesionem
seu consistentiam quiescentis, contra quam Cartesio visum est, ac proinde, quicquid
quiescat, quantulocunque motu impelli et dividi posse. Quam propositionem postea longius
produxi, et inveni, corpus quiescens nullum esse, nec a spatio vacuo differre. Unde consequitur
demonstratio Hypotheseos Copernicanae, multaque alia nova in scientia naturali. Altera est,
omnem motum in pleno esse circularem homocentricum, nec posse intelligi in mundo motus
rectilineos, spirales, ellipticos, ovales; imo nec circulares diversorum centrorum, nisi admisso
vacuo. De aliis hoc loco dicere nihil necesse est. Has autem ideo memoro, quia ex iis sequitur
aliquid utile praesenti instituto. Ex posteriore, corporis essentiam non consistere in extensione,
id est, magnitudine et figura, quia spatium vacuum a corpore diversum esse necesse est; cum
tamen sit extensum. Ex priore, essentiam corporis potius consistere in motu, cum spatii notio
magnitudine et figura, id est, extensione absolvatur. In Geometria demonstravi propositiones
quasdam fundamentales, quibus Geometria indivisibilium, id est, fons inventionum ac demonstrationum
nititur, nimirum, omne punctum esse spatium minus quovis dato; esse partes puncti,
sed indistantes; nec proinde Euclidem falli de partibus extensionis loquentem; nulla esse
indivisibilia, esse tamen inextensa; esse punctum puncto majus, sed in ratione minore, quam
quae exponi potest, seu ad sensibilem quamcunque [magnitudinem] infinita; angulum esse
quantitatem puncti. Addidi ex phoronomia indivisibilium, quietis ad motum non esse rationem,
quae est puncti ad spatium, sed quae nullius ad unum; conatum ad motum esse ut
punctum ad spatium; posse in eodem corpore plures simul conatus, sed non motus contrarios
esse; unum corporis moti punctum tempore conatus [seu minore quam], quod dari potest, esse
in pluribus locis seu punctis spatii, seu parte spatii se majore; quod movetur, nunquam in uno
loco esse, ne instanti quidem de tempore infinito; si corpus conetur in corpus, esse ambo in
initio penetrationis seu unionis, seu extrema eorum unum esse, ut continuum definit Aristoteles
[^%(?vn] tà ^%)/esxata ^%(/en. Hinc ea corpora omnia solaque cohaerere, quae se premant. Esse
quasdam etiam instantis partes seu signa, idque intelligi posse ex motu continue accelerato, qui
cum quolibet instanti ac proinde ab initio crescat; crescere autem apponat prius et posterius,
necessario in instanti dato signum unum alio prius esse, sed sine extensione, id est, ea signorum
distantia, cujus ratio ad quantumcumque tempus sensibile sit major quavis data, seu quae puncti
ad lineam. Ex his porro propositionibus cepi fructum ingentem, non tantum in demonstrandis
motus legibus, sed et in doctrina de mente. Cum enim sit a me demonstratum, locum verum
mentis nostrae esse punctum quoddam seu centrum; ex eo deduxi consequentias quasdam
mirabiles de mentis incorruptibilitate, de impossibilitate quiescendi a cogitando, de impossibilitate
obliviscendi, de vera atque intima differentia inter motum et cogitationem; cogitationem
consistere in conatu, ut corpus in motu. Omne corpus intelligi posse mentem momentaneam,
sed carentem recordatione; conatum omnem in corporibus quoad determinationem esse indestruibilem,
in mente etiam quoad gradum velocitatis; ut corpus in motuum tractu, ita mentem in
conatuum harmonia consistere; motum corporis praesentem oriri ex praecedentium conatuum
compositione; conatum mentis praesentem, id est voluntatem ex compositione harmoniarum
praecedentium in unam novam seu voluptate, cujus harmoniam si quid aliud conatu impresso
turbat, facit dolorem: quaeque alia multa spero me demonstraturum in iis, quae molior, Elementis
de Mente. Unde nonnihil lucis promittere ausim defensioni mysteriorum Trinitatis,
Incarnationis, Praedestinationis, et, de qua postremum dicturus sum, Eucharistiae. Nam et rem
moralem et juris atque aequi fundamenta paulo certius clariusque solito constituere conari,
ipsum me vitae genus jussit. Praeter enim Nucleum Legum Romanarum, [qui] ipsis earum
verbis breviter et ordinate exhibeat velut novo quodam specimine Edicti perpetui novi, quicquid
toto corpore vere lex, vere novum dispositivumque est, et nunc quoque vim habere potest,
et Elementa Romani juris brevi tabula uno sub obtutu comprehendentia regulas paucas et
claras, quarum combinatione omnes casus solvi possunt, ac denique novas contrahendorum
processuum rationes, quibus nescio an uspiam propositae sint expeditiores, efficaciores, intimiores,
atque ut sic dicam oĭkeióterai: praeter haec, inquam, Elementa juris naturalis brevi
libello complecti cogito, quibus omnia ex solis definitionibus demonstrentur. Virum bonum
enim, seu justum, definio, qui amat omnes. Amorem voluptatem ex felicitate aliena, dolorem
ex infelicitate aliena. Felicitatem voluptatem sine dolore; voluptatem sensum harmoniae; dolorem
sensum inconcinnitatis. Sensum cogitationem cum voluntate seu conatu agendi. Harmoniam
diversitatem identitate compensatam. Utique enim delectat nos varietas, sed reducta in
unitatem. Hinc omnia juris et aequi theoremata deduco. Licitum enim est, quod viro bono
possibile est. Debitum sit, quod viro bono necessarium est. Hinc apparet, justum, amantem
omnes, tam necessario conari juvare omnes, etiam cum non potest, quam lapis descendere,
etiam cum pendet. Ostendo, omnem obligationem summo conatu absolvi: idem esse amare
omnes et amare Deum, sedem harmoniae universalis; imo idem esse vere amare, seu sapientem
esse, et Deum super omnia amare, id est, omnes amare, id est, justum esse. Si plures juvandi
sibi obstent, praeferendum esse unde sequatur bonum in summa majus: hinc in casu concursus,
caeteris paribus, meliorem, id est, publici amantiorem. Nam quod in hunc conferetur, multiplicabitur
reflexione in multos, ac proinde hunc juvando juvabuntur plures; imo in universum,
caeteris paribus, praeferendum, qui jam tum melius habet. Ostendetur enim, juvare non additionis,
sed multiplicationis rationem habere. Jam si duo numeri, alter altero major, per eundem
multiplicentur, plus addet multiplicatio ad majorem. 5 mult. per 2 fac. 10 mult. per 2 fac. 20, 6
mult. per 2 fac. 12 mult. per 2 fac. 24: patet, accessionem ad 5 esse 15, ad 6 esse 18. Plus ergo
in summa lucramur multiplicando numerum majorem per eundem multiplicatorem: quae differentia
inter additionem et multiplicationem magnum etiam habet usum in doctrina justitiae.
Juvare autem esse multiplicare, et nocere dividere, ratio est, quia qui juvatur mens est; mens
autem omnia omnibus applicare utendo potest, quod est in se invicem ducere seu multiplicare.
Fac aliquem esse sapientem ut 3, potentem ut 4: erit tota ejus aestimatio ut 12, non ut 7, nam
quovis potentiae gradu sapientia uti potest. Imo in homogeneis, qui centena aureorum nummum
millia habet, ditior est, quam sunt centum, quorum quisque habet mille. Nam unio usum facit;
ipse lucrabitur etiam quiescendo; illi perdent etiam laborando. Semper ergo praeferendus in
juvando est, cum par indigentia est, sapientior, et si hoc par videatur, fortunatior; quasi cui
Deus faverit. Nam etiam aptum ad sapientiam nasci, fortunae, id est, Dei munus est. Hinc
dominium rerum vel a felicitate invenientium, vel industria elaborantium. Etiam possidens
praeferendus, quasi prior fortuna. Contra in casu concursus duorum ad damnum idem, seu
quoties de amittendo nocendoque quaestio est, praeferendus is, qui in culpa est, ei, qui in dolo
est; et qui in casu seu infortunio est, utrique. Nihil est pene, quod ex his non deducatur. Etiam
illud: eum demum principem vere heroëm esse, qui materiam gloriae quaerat in felicitate
generis humani. Hujus ergo Praedestinationis doctrinam ex his principiis brevi schediasmate
complexus sum, curavique, ut a nonnullis omnium partium Theologis per Germaniam insignibus
examinaretur, alio scilicet alium, omnibus autorem ignorantibus. Spondetur, quod mireris,
consensus [undecunque]. Scilicet maximae lites certis constitutis definitionibus vocabulorum
nulli parti displicituris tolluntur.
Restat ut de Eucharistia dicam. Anni sunt quatuor, quod Ill. Boineburgio notum est, ex
quo in eam rem incubui: demonstrare possibilitatem mysteriorum Eucharistiae, seu, quod
idem est, ita explicare, ut perpetua inoffensaque analysi ad prima tandem usque et concessa
postulata potentiae divinae perveniamus. Quemadmodum problema tum demum solvisse, seu
explicasse modum aliquem possibilem, ac demonstrasse possibilitatem, censendus est Geometra,
cum vel ad alia problemata, jam soluta, vel ad problemata nulla solutione indigentia, id
est, postulata, quae sunt ad problemata, ut axiomata ad theoremata, reduxit. Et hoc tandem mihi
videor feliciter confecisse. Cum primum enim a me deprehensum est, essentiam corporis non
consistere in extensione, quod putarat Cartesius, vir alioquin sine controversia magnus, sed in
motu, ac proinde substantiam corporis seu naturam, etiam Aristotelis definitione consentiente,
esse principium motus (quies enim absoluta in corporibus nulla); principium autem motus seu
substantiam corporis extensione carere: tum demum lucidissime apparuit, quid distaret substantia
speciebus, ac reperta ratio est, qua intelligi Deus clare distincteque possit efficere, ut
ejusdem corporis substantia sit in multis locis dissitis, vel, quod idem est, sub multis speciebus.
Nam hoc quoque ostendetur, quod nemini in mentem venit, Transsubstantiationem et
multipraesentiam realem in ultima Analysi non differre; nec corpus aliter in multis locis
dissitis esse posse, quam ut substantia sua sub diversis speciebus intelligatur. Sola enim
substantia ejus extensioni ac proinde (ut distincte ostendetur ubi quod hoc rei sit, substantia
corporis, explicabitur) loci conditionibus subjecta non est: nec proinde Transsubstantiationem,
ut cautissima phrasi a Concilio Tridentino expressa, et a me ex D. Thoma illustrata est,
contradicere Confessioni Augustanae; imo ex ea sequi. Nec nisi in summa quaestionem superesse
inter has duas partes, an sive praesentia realis, sive transsubstantiatio, quas ostendam in se
invicem contineri, sint instantaneae, nec durent nisi momento usus seu sumptionis, ut docet
Confessio Augustana; an vero coeptae tempore consecrationis durent usque ad tempus corruptionis
specierum, ut tradit Ecclesia Romana? Quae controversia nihil pertinet ad rem praesentem:
Nam utraque sententia aeque possibilis est: neque enim duratio per se variat rei naturam, et
utram Deus voluerit, ex scripturae sacrae autoritate et Ecclesiae traditione definiendum est: qua
quaestione definita, etiam illud deciditur, an cultus hostiae debeatur? quae sola controversia
practica in hoc negotio superest (neque enim nunc de Communione sub una, aut [altera]
specierum natura loquor, quae non attingunt mysterii modum) inter Concilium Tridentinum et
Confessionem Augustanam. Nam si non nisi in momento usus corpus Christi adest, adorari
hostia, antequam sumta sit, non debet; sumta autem adorari non potest. De ipsa igitur mysterii
ratione ac modo, si durationem adimas, sentiunt idem nescientes. Qua observatione nihil
potest cogitari efficacius ad retundendos illos, qui vos, tam in praesentia reali quam transsubstantiatione
probanda tuendaque disertiores, cavillantur. Quid autem sit substantia corporis, et
quam differat a speciebus, spero a me in tam clara luce positum iri, quam cogitatio aut motus.
Subjiciam rem omnem censurae tuae: per te approbatores, per te successum spondeo rei
fortasse alicujus momenti, ad augendam reunionem animarum, defendendamque fidem nostram
ab insultationibus, quibus hactenus tuti fuimus non nisi certaminis detrectatione. Hoc
pessulo sublato, quo tot ingeniosi absterrentur, ingens patebit ostium reditus ad unitatem.
Caeterum ut paulo plus fidei habeas promissis meis, dicam aliquid de solicitudine, qua in
religionis inquisitione usus sum. Absum sic satis a credulitate. Nihil mihi ipsi, ac, pene dixerim,
ne fidei quidem indulsi. Credidi enim, quicquid remittatur in tanti momenti negotio a severitate,
esse praevaricationem. Quaesivi studiose, legique sedulo quicunque in fidem nostram acerrimi,
aut pro ea felicissimi habentur. Nolui enim me aliquando mihimet negligentiam objicere posse.
Consectatus sum, quicquid ubique est novatorum in negotio religionis, ne qua me aut objectio,
aut consideratio memorabilis fugere in summa posset. Unde quae Celsus olim, patrum memoria
Vaninus, avorum aut proavorum Ochinus, Servetus, Puccius dixere periculosa, fateor nec tamen
infelici curiositate excussi. Bodini dialogos, hactenus ineditos, nec si quid pietatis respectus
potest, unquam edendos, quos de Arcanis sublimium inscripsit, collectoque in unum omnium
pene sectarum veneno dialogorum libertate sparsit, legi diligenter. Sed et quae Proclus et
Simplicius, Pomponatius et Averroës et caeteri Semichristiani objecere; tum liberiores Christianorum,
Lullius, Valla, Pici, Savonarola, Wesselus Groningensis, Trithemius, Vives, Steuchus,
Patricius, Mostellus, Naclantus, de Dominis, Paulus Servita, Campanella, Jansenius cum suis,
Honor. Fabri, Valerianus M., Thomas Bonartes, Thomas Anglus et alia parte Bibliander,
Jordanus Brunus, Acontius, Taurellus, Arminius, Herbertus, Episcopius, Grotius, Calixtus,
Jorelli, Jo. Valent. Andreae, Hobbes, Claubergius, auctor philosophiae scripturae interpretis,
auctor de libertate philosophandi, qui duo nuper Batavos turbarunt, aliique innovavere, curiose
satis sum persecutus. Socinianorum quoque, quibus cum bene, nemo melius; cum male, nemo
pejus, subtilitatem non refugi. Effectumque expertus sum contrarium ei quem metuerant censores.
Nihil enim me confirmavit magis, quam quod formidolosa illa vulgo nomina adeo me
non dimovissent, ut etiam profundiorem securioremque reddiderint. Scilicet
Et cum fata volunt, bina venena juvant. Cum enim tot magnorum ingeniorum sublimia cogitata, atque inde lapsus conferrem; saepe mecum admiratus sum providentiam Dei, ita alterum alteri opponentis, ut lector judiciosus ex his ipsis conficere possit systema egregiorum documentorum plane admirandum, si eis potissimum locis animum attenderit, quibus Ecclesiae Catholicae traditis conspirant.
Restat ut de caeteris studiis meis paulo popularioribus, et a sensibus minus abductis apud
te nonnulla disseram. De legum judiciorumque ordinatione et juris pariter executionisque seu
facti certitudine simul ac brevitate obtinenda delibavi jam tum nonnihil, et aliquando justa
Epistola dicam plenius, confidoque, etiam magnorum apud nos virorum judicio ac plausu,
allaturum me aliqua non omnino aspernanda. Hypothesin condidi Physicam, quam etiam
celebres et magni viri, Angli Italique probarunt supra spem meam, et tanta est ejus facilitas
claritasque, ut videatur etiam nonnullis aliquid Hypothesi certius. Non possum quin summam
ejus oculis tuis subjiciam. Ante omnia manifestum est, sive Tellus sive Sol moveatur, quanquam
alibi demonstrasse actu videar motum Telluris, quia nulla cohaesio seu consistentia, imo
nec corporalitas quiescentis, lucem tamen motu diurno circa terram nostram circulari; lucem
autem consistere in motu corporis cujusdam aëre subtilioris, quod aethera vocare liceat. Is
motus aetheris duplex est. Nam ab incumbentibus radiis lucis aetherem tum agi ante lucem; tum
in latus expandi. Ante lucem ab Oriente in Occidentem per aequatorem et parallelos; in latus ab
aequatore versus polos per meridianos. Ex hoc unico tam manifesto, ac pene dixerim necessario,
assumto, omnia fere naturae phaenomena deduco, quae ad tria summa capita revoco:
gravitatem, elaterem, verticitatem magneticam. Haec ego ex motu aetheris turbato et se restituente
oriri ajo: ex his omnia. Nam circulatio aetheris, id est motus sic satis fortis corporis
liquidi tenuis removere conatur turbantem, et motus omnis turbatur corporis solidioris crassiorisque
interpositione. Nam solidum est, cujus partes moventur motu conspirante. Liquidum,
solidorum parvorum aggregatum. Hinc si interponatur solidum tenuioribus, aut quod eodem
recidit, liquidum crassis, guttae, minores siquidem partes eaeque motae, in solidum, id est non
tam facile divisibile in partes tam parvas, impingunt, partes crassiores in varias partes distrahere
conabuntur, solidum, proprio motu conspirante, quo velut fornicatum est, obstabit. Turbabitur
ergo motus liquidi solitus, cujus cum causa duret, hoc loco Lux, restituere se liquidum conabitur,
ac proinde vel dividere crassius turbans in homogeneam sibi subtilitatem; vel si non
possit, movere totum, et vel in alium locum, vel saltem in alium situm, quo turbet minus. Ex
conatu dividendi oritur vis elastica; ex conatu removendi in locum, ubi turbet minus, id est,
ubi motus minus fortis, ac proinde facilius patitur turbantem, seu versus centrum, gravitas; ex
conatu in situm commodiorem disponendi, verticitas. Nam aether corpus crassum sibi
interpositum vel disjicit, vel dejicit. Disjicit, quoties crassities ejus temporanea est; non proprio
motu intestino conspirante fornicata, sed ab externo continente coacta. Hinc aether non disjicit
lapidem; at disjicit aërem compressum, arcum tensum, cum primum externum impedimentum
removetur. Unde etiam nimis distracta restituuntur, et aër exhaustus non ob solam atmosphaerae
gravitatem tanta vi in Recipiens Magdeburgicum rursus irrumpit, quia distractio unius est
compressio alterius. Si vero disjicere solidum crassum turbans non potest, dejicit in locum,
ubi turbat minus, id est, ubi aetheris motus minus fortis, id est versus centrum. Denique si quid
in eodem loco ita libere, tamen fixum sit, ut huc, illuc verti possit; in eum se situm disponet,
[quo] motui aetheris minime obstat. Est autem motus aetheris fortissimus, qui lucem directe
sequitur ab Oriente ad Occidentem per parallelos. Lentior est alter obliquus pressionis in latus,
per consequentiam tantum genitus, ad polos per meridianos. Hinc corpora tandem post multas
agitationes extremitates suas non Orienti atque Occidenti, seu motui aetheris fortiori, neque
directe neque oblique valde opponunt ac proinde inter polos collocantur. Quod non tantum de
Magneticis, sed et caeteris minus tamen notabiliter verum est. At cur in paucis tantum notabiliter?
quia uti paucorum corporum, id est perspicuorum tantum, textura radiis lucis aequaliter
pervia est, ita pauciora longe corpora sunt, quae utrique simul motui aetheris ab Oriente in
Occidentem et a tropicis in Polos accommodarint poros suos. Qualia sunt magnetica tantum. At
cur vis Elastica aut descensoria tam fortis est, verticitas tam lenta? quia a penetratione per
corporis solidi poros utique varie intortos derivatur, et illic corpus aetheri obstat, sicuti hic in
omni situ quibusdam prominentiis et cavernis congruit, quibusdam obstat, ac tandem post
multas reciprocationes ac tentamenta situm invenit minime obstantem. Si quis magnes purus
esset, certe fortius circumageretur. Credibile est, posse ex hac hypothesi motus aetherei inveniri
aliquando constantes declinationis variae rationes. Sparsa est autem magnetica vis prope per
omnia terrae, et in omni limo communi experimento manifesta reddi potest.
Porro ex vi elastica pleraque caetera admiranda naturae phaenomena deduco: corpora dura duris impacta ideo tanta vi repercuti arbitror, quod excipiens subito compressum restituat sese instar arcus relaxati: ab eodem principio motus natura impressi vim, projectorum accelerationem, descensus gravium, librationes penduli chordarumque repeto. Et quod omnium maximum est, viam aperio ad reddendas claras mechanicas rationes subtiliorum naturae actionum vehementiorum quam pro mole agentis, quorum effectus tantum, sed administrationem non sentimus; quales sunt sympathiae et antipathiae, reactiones, solutiones, fermentationes, praecipitationes, deflagrationes, displosionumque omne genus, quas ego a sola inaequalitate, seu abundante ac deficiente commixtis et in aequalitatem se restituere conantibus, altero se exonerante, altero sorbente, oriri ajo. Et hoc esse arbitror, quod veteres Chymici dixere, ex duobus, masculo et foemina, vel sulphure et Mercurio, imperfecto et plusquam perfecto, et ut recentiores vocant, acido et alcali mixtis, omnes naturae mutationes derivari. Nemo Chymicorum hactenus constantes suorum vocabulorum [definitiones], salis, sulphuris, Mercurii, acidi, amari, austeri, aceti, nitrosi, vitriolati, fixi, volatilis, oleosi, lixiviosi, aromatici, corporis, animae, spiritus, terrae, ignis, aquae, phlegmatis, et tot aliorum nominum dedit, quae nunc expertissimi viri, Sylvius, Willisius aliique, Hippocratis ipsius exemplo in methodum medendi ita magno successu introducunt, ut ab his clavis Medicinae pendere videatur. Ausim tamen dicere, vix unum eorum in his explicandis secum ipso consentire. Unde nihil pene hactenus superstructum solidi tot praeclaris experimentis Chymicis est. Ego vero videor reperisse quasdam ac pene dixerim necessarias notiones, quae Mechanicam physicae, rationem experientiae connectant, quae ab abstractis motus legibus transitum ad concreta corporum phaenomena faciant, quae, si experimentorum copia et ordinatio accedat, sufficiant explicandis omnibus varietatibus naturae rerum. Hoc enim semel posito ac prope demonstrato, certe experientia aëris compressi et exhausti confirmato, reactionum causam esse inaequalitatem, seu nimium et parum liquidi dati, aquae, aëris, aetheris in vase dato (neque enim vacuo hic utor, cum sufficiat pro nimio tenuioris parum crassioris, et contra; tenue autem [et] crassum, seu rarum et densum, non vacuo intersperso, sed motu partium differre. Cum enim liquidum sit, quod habet in se motum varium; solidum vero, quod conspirantem: necesse est, liquidum esse multorum solidorum varie motorum aggregatum, quae solida sigillatim sumta, quanto majora sunt, globosque aut gyros ampliores constituunt, tanto corpus est crassius seu difficilius subdividi potest): jam manifestum est, omnes varietates aut vasis continentis, aut liquidi contenti statu absolvi. Vas enim varie figuratum, magnum aut parvum, capax aut angustum, latera tenuia aut crassa esse; liquidum autem tenue aut crassum, multum aut paucum. Clausa autem vasa sunt, ipso fluxu conspirante, fermentatio, praecipitatio, solutio, reactio, dum homogeneis intersunt. Omnis enim fluxus bullitio, id est, perpetua bullarum nascentium et evanescentium catena est. Totus Globus noster in perpetuo fluxu a luce constituitur instar metalli, quod vocant artifices, in forma vitraria fluentis. Tunc spiritu corporibus, caelo terra varie intercepto, bullis varie inflatis figuratisque, tot varietates vasorum velut vitreorum minutissimorum, aetheris motu liquefaciente in perpetuae agitationis fluxu constitutorum, ipsa motus celeritate egressum consecutorum praevertentium, ac fluxu suo et transformatione continua sua sibi orificia occludentium, nasci necesse est. At cum heterogeneum injicitur, quemadmodum cum artis probatoriae magistri metallis igne fluentibus pulveres Regulorum praecipitatorios (Niederschläge) immittunt; tum vero turbari fluxum, orificia mutuo aperiri, et, si vasa contentorum ratione inaequalia sunt, alterum sorbere, alterum exonerari. Hinc mira, at tamen certa deduxi, quaedam corpora simul acida et alcalina esse, si diversis conferantur, nec sequi ex reactione perfectam satiationem, id est, quietem, sed potius dissilire vasa in alcalia acidaque minora; contra ex multis minoribus vasis lenta naturae operatione rursus concrescere majora, prorsus ut duae bullae aquae consistentioris, qualis est saponata, sibi collisa, nisi diffringantur, coëunt in unam majorem, et idem facere globulos argenti vivi plures sibi appropinquantes. Et in hoc consistere circulum generationis et corruptionis. Quin imo si a certis ratiocinationibus aliquid conjecturarum phaenomenis nondum hactenus a quoquam satis excussis miscere fas est, ignem primum acidum, aquam primum alcali esse, id est, ignem compressum, aquam exhaustam, aërem esse aquam subtilem, ut lucem ignem subtilem. Hinc ignem a centro ad circumferentiam agere, frigus contra; ignem, qua compressum, dispergere et rarefacere, calefacere et lucere; aquam contrahere, densare, obscurare ac frigerare; terram, id est, vitrum basin seu vasa omnibus praebere; sulphur et nitrum sibi quod ignem et aquam esse, id est, acida et alcalia proportionata. Quod enim alia alcalia aliis acidis solvendis, irritandis, praecipitandis apta sint, id a proportione bullarum oriri. Idem mechanice Recipientium Magdeburgicorum exemplo probari potest. Virtutem illam quorundam corporum insipidorum, et si sensibus primis judicandum esset, inutilium, salis Tartari, Antimonii diaphoretici, lapidis Bezoardici, oculorum cancrinorum, salis amoniaci, cornu cervi, verbo, alcalium fixorum et volatilium, ab ipsa illa inanitate densos, compressos, viscidos humores corporis nostri absorbendo exoneratura, sudorem, perspirationemque datura, peti debere, constat. Ut verbo dicam, sententia haec mea nonnullis Medicis ingeniosis ita facilis et lucida videtur, ut sequi eam, et applicare particularibus sibi serio proposuerint: nec dubito, plures, cum primum perceperint, probaturos.
Sunt etiam mihi reperta quaedam, quorum usus ipsis sensibus incurrere possit. Habeo demonstrationem Opticam, de vitanda omni radiorum confusione, quantacunque etiam fiat apertura vitrorum: item de ratione colligendi, non omnes quidem, plures tamen radios in unum punctum, quam nunc solet. Habeo Machinas duas designatas: alteram Arithmeticae, alteram Geometriae provehendae. Illa, utcunque portatilis, hoc efficit, ut in maximis numeris additio, subtractio, multiplicatio, divisio, pene sine [ullo] labore animi, sponte machinae peragantur: altera aperiet rationem novam aequationes Analyticas et figurarum proportiones transformationesque sine tabulis, sine calculo, sine delineationibus, per machinam determinandi, et perficiendi Geometriam, quantum opus est, ad usum vitae. Nam, ut quod res est dicam, Trisectione Anguli, aut quadratura circuli, aliorumque id genus problematum solutione nec indigemus. Sunt enim ad usum vitae soluta tam accurate, ut in potestate nostra sit, quantum errare velimus. Hoc si ad omnes figuras cogitabiles transtulerimus, non video quid possit ad usum desiderari.
Caetera mea memorare nihil attinet. Sunt enim ex iis nonnulla, quae temeraria promissu videri possunt, nisi eodem momento praestentur. Unum addo, incidisse me in modum comprimendi aëris plus centies, ut minimum dicam, quam nunc possumus. Unde, [quantam] vim elasticam oriri necesse sit, aestimari potest. De his aliisque aliquando mihi coram loquendi tecum copiam datum iri spero. Ita enim serio sentio, nec opinor solus, eam esse doctrinam et autoritatem tuam, ut ad provehendos eorum conatus, qui se publico profectui impendunt, non temere alius reperiri possit te, et ad dignoscendum accuratior, et ad commendandum efficacior. Et me spero proponere nonnulla posse, unde aliqua scientiis incrementa, et ad felicitatem humanam, ad rei medicae certitudinem haud paulo majorem, cujus nunc deplorandam perturbationem non Reges minus quam plebs luunt, ad mechanicam facilitatem, ad vindicationem religionis, notitiamque Dei et mentis aliquanto profundiorem proficisci [accessus] possit.
Prolixitati literarum, praesertim primarum, irasceretur fortasse, aut illuderet alius. De te, id est, viro sapiente et unumquodque suis ponderibus modulisque aestimante, aliud mihi persuasum est: qui scis, de tot rebus in hoc spatio nihil nimium dici potuisse, nec eos omnes vanos ac temerarios esse, qui multa simul afferunt. Sed caetera mittam. Unum opto, ut de Eucharistico saltem proposito discere liceat aliquot lineis sententiam tuam. Sunt tibi etiam amici interiores, quibus uti possis. Caeterum ad alterius cujusquam manus pervenire literas meas, ubi suspicio vel minima esse posset, multo magis autem describi, etiam atque etiam deprecor. Neque enim talia nisi virtutis fideique tuae fiducia scripserim. Quod restat, vale, vir Illustris, famaque ipsa tua, quam egregiis de publico meritis nactus es, diu superstes fruere, faveque mihi denique,
Cultori Virtutum Tuarum devotissimo, G. G. L. L.