Series II Band 1 · No. 10.

JAKOB THOMASIUS AN LEIBNIZ

2. (12.) Oktober 1668. [9.11.]

Latin

Ignosces mihi, Vir amplissime, fautor atque amice honoratissime, si brevius ad tuas rescribo fortasse, quam velles. Nosti nundinarum occupationes. Hae patere me Tibi excusent. De Scioppio plane effecisti, ut nesciam, magisne tuam mirer humanitatem, an herois Boineburgi summam in hominem ignotum prouymían. Ego vero ne abuti hac videar, non ad Francofurtenses vernas usque, sed Januarias nostras nundinas usum ejus libri mihi circumscripsi. Tu modo cura, ut eo tempore certum habeam hominem, cui credam. Quod si interea vel tuo, vel si audere hanc spem fas est, ipsius beneficio, aere tamen meo, diu desideratum librum nancisci potero, nova videlicet gratias agendi nascetur materies. Mitto huic Illustrissimo Baroni disputationes et programmata, quae superfuerunt. Excusabis illi, quod ex iis, quas de cardinalibus virtutibus scripsi, sola secunda venit. Nam primae exempla diu est, quod ipse desidero. Ceterum ut me porro communi literatorum Patrono commendare pergas, non es monendus. Illud potius ut veniam exores utrique nostrum, si intelliget, exspectatione se per te facta haud leviter frustratum, non de multitudine paginarum, sed bonitate. De Germanorum nostrorum societate literaria quae narras, inaudita mihi narras. Ubi quaeso feruntur esse, qui Gallos in isto negotio aemulari studeant?

Quod Aristotelem, Raeyi auctoritate inductus, arbitraris, a Cartesio, ceterisque philosophis novis non adeo dissidere, ignosce mihi, nondum persuades. Agnosco dogmata ejus quaedam, loquendique modos ejusmodi esse, ut conciliare volentibus faciant aliquam spem concordiae, sed vereor, ut illa pax queat ipso satis volente sanciri, si quidem mentem philosophi paullo penitius rimemur. Substantiales utique formas, aut saltem ab accidentalibus illis, figura, magnitudine, partium dispositione distinctas, agnovisse Aristotelem credo. Quod si verum est, jam a novis philosophis in eo principio dissidet, in cujus consensu tu mihi concordiam struere videris velle. Ubi autem Geometriam scientiis perfectis, ubi figuram, Geometriae objectum, substantiis annumeret, fateor me ignorare. Hoc scio, ex artibus mathematicis soli astronomiae hoc nomine ipsum condonare laudem scientiae perfectae, quod pro objecto substantiam habeat. Spero me locum illum adscribere citius posse, quam te similem de geometria. Aveo tamen, si quis est talis, eum per te cognoscere. Jam et illa me movet ratio, quod Cartesius, et quicunque atomorum doctrinam adhibent, propius mihi ad Epicuri placita, quod ad hoc quidem punctum attinet, quam Aristotelis, philosophari videntur. Sic enim habeo: Cum gentiles illi crederent, omnem materiam hujus universi ab semet extitisse ab aeterno, in eo tamen sectas fecerunt, quod alii materiam illam in eo primo, ut sic loquar, sui statu discontinuam facerent, ut Epicurus, atque hae sunt ejus atomi; alii continuam. Posteriores hi vicissim scindebantur: Nam aut ^%)/apoion faciebant, ut Aristoteles: aut poih̀n, eamque vel similarem, ut qui certum elementum vivum reliquorum velut omnium matrem nominarent, vel dissimilarem, ut qui elementa duo vel plura sibi coëxistentia ab aeterno fingerent. Fateor [propius] hic Epicuro accedere Aristotelem, quam Elementarios illos, nempe quia et atomi sunt ^%)/apoioi, sed ab eo dissidet nihilo minus, non eo tantum, quem posui, modo, sed et quod materiae opificem adducit Deum, quem maluit Epicurus plane otiosum esse: insuper in eo, quod nullum ab aeterno tempus esse credidit, in quo materia non exstiterit sub certa figura, nam illud ejus ^%)/apoion mente tantum atque cogitatione complecti iubet. Nosti ipsam mundi diakósmhsin ipsi esse ab aeterno. Porro tametsi et ipse nos a sensu deducit ad intellectum, tamen intellectui quoque relinquit suas partes, quas Epicurum nescio annon dicam, plane sustulisse, ita sensus illi utramque facit paginam. Itaque aliquo modo propior Platoni Aristoteles, certe inter hunc et Epicurum medius. Ideas rerum, h.e. formas earum substantiales agnoscebat Plato: easdem et Aristoteles: sed ille volebat eas esse in Deo vel primo, vel secundo, Aristoteles ipsi immersas materiae credidit, unde nata ipsi phrasis, e potentia materiae educi formas. Hoc et Epicuro placeat, sed formarum nomine vix aliquid re sensibili nobilius exaudiat, quod Aristoteles non faceret. Quod autem caussaris, admistis substantialibus formis illis, quae caussae sint motus, perire nobis pulcherrimam scalam, qua Aristoteles ad primum ascendit motorem, me non movet. Nam ut omittam, Epicuro sic nihil persuaderi, qui atomis suis motum absque Deo dedit, scalae illius fulcrum praecipuum est, non quod tu cogitas, sed illud, non dari processum in infinitum, quod firmum est, etiamsi motum corporum a substantialibus eorum formis accersimus; quod non dubito fecisse Aristotelem, cum naturam (naturatam) definivit principium motus et quietis. Quid? omitto Aristotelem, eone tandem impelli nos patiemur, ut ipsam quoque hominis formam, de informante loquor, substantiam a figura distinctam esse negemus? Quod nescio, an ullus novorum philosophorum statuerit. Sane Silvestrum Rattraium recordor, hanc unam formam, cum accidentales poneret ceteras, excepisse. Longius me abduxit illa tecum fabulandi, super tali cumprimis negotio, voluptas mea. Sed hoc scias velim, effudisse me, quicquid ex tempore veniret, sub acumen stili. Itaque uti potestatem tibi facio, quam et alias facerem, mea rejiciendi, ita mihi quoque liberum volo esse, ubi tempus feret, accuratius haec omnia expendere. Sane vero Raeyum ipsum, qui has tibi, ut auguror, meditationes suggessit, non nisi per transennam his ipsis nundinis inspicere licuit, cum de eo quaererem bibliopolas. Tu ergo pro aequitate tua nugis ignosces meis, neque tamen haec eo interpretaberis, quasi novos illos philosophos plane asperner. Non id nunc agitur, sed historia tantum quaerebatur, num Aristoteles ad illam philosophandi rationem collineaverit, quod nondum quidem puto.

Superioribus mensibus occasio erat mihi, et Cartesii et Claubergii evolvendi. Narro tibi, Claubergius magis ipso placebat Cartesio, tum quod calamum a maledicentia abductum haberet, tum quod et meuodikv́teron et safésteron, et brevius quoque magistro illo suo scribere didicisset. Sed hac de re velim et tuam sententiam, quem puto Cartesianis Philosophis magis consuevisse, cognoscere. Plura non sinunt turbae. Vale, die 2 Octob. 1668.

Mitto tibi de materia prima disputatiunculam meam, cujus ut habeas clavem addidi calamo exaratas a me pagellas quasdam, in id scriptas potissimum, ut collegis meis petentibus inservirent. Sed has velim occasione proxima remitti. Bageminus ille, cujus negotium geritur, Scabinus est Stetinensis, et a nostra tum theologica, tum philosophica facultate petiit philosophiae suae novae censuram. Theologi responderunt. A nobis nihil aliud repositum illi est, quam disputatio mea, quae si in manus hominis pervenit, facile judicabit, quo in hanc novitatem animo simus.