Guilielmi Pacidii PLUS ULTRA
sive initia et specimina SCIENTIAE GENERALIS de instauratione et augmentis scientiarum, ac de perficienda mente, rerumque inventionibus ad publicam felicitatem.
Oeconomia operis.
1. Rationes quae autorem ad scribendum impulerunt, ubi et cur nomen dissimulavit. Magnorum principum familiaritas et cogitationes concordes.
2. Historiä literaria.
3. De statu praesenti eruditionis, seu Reipublicae literariae.
4. De malis quibus homines laborant sua culpa. De his quae utiliter inventa sunt ad vitam humanam sublevandam.
5. De procuranda hominum felicitate.
6. De Scholarum emendatione et ratione studiorum, ubi et de ludis.
7. De scientiarum instauratione, ubi de Systematibus et Repertoriis, et de Encyclopaedia demonstrativa condenda.
De linguis et Grammatica rationali.
8. Elementa veritatis aeternae, et de arte demonstrandi in omnibus disciplinis ut in Mathesi.
9. De novo quodam Calculo generali, cujus ope tollantur omnes disputationes inter eos qui in ipsum consenserint; est Cabala sapientum.
10. De Arte Inveniendi.
11. De Synthesi seu Arte combinatoria.
12. De Analysi.
13. De Combinatoria speciali, seu scientia formarum, sive qualitatum in genere1 sive de simili et dissimili.
14. De Analysi speciali seu scientia quantitatum in genere seu de magno et parvo.
15. De Mathesi generali ex duabus praecedentibus composita.
16. De Arithmetica.
17. De Algebra.
18. De Geometria.
19. De Optica.
20. Phorographia (cujus species Tornatoria) seu de motuum vestigiis.
22.2 Dynamica seu de Motuum Causa, sive de Causa et Effectu, ac potentia et actu.
23. De Resistentia solidorum.
24. De motibus fluidorum.
25. Mechanica ex praecedentium complexu et usu. Nautica, ubi Rhomborum leges novae. rechnung von Lancae (?) schiff.
26. Elementa physica, de causis qualitatum et modo sentiendi.
27. Astronomia physica de Systemate Mundi, seu corporum principiis.
28. Physica specialis de rebus quae circa nos sunt. Lusus naturae mit farben so dünn auff einem tisch.
29. De Meteoris.
29. De Terris et re minerali.
30. De plantis.
31. De Animalibus.
31. De Medicina.
Medicina provisionalis.
De variis opificiis.
De natura Mentis et de passionibus Animi.
Politica seu de regendis hominibus.
De Sufficientia rerum et Commerciis ac manuficiis seu Oeconomica, ubi an deerat instrumenta reperire, ubi pauci multis aequivalent.
De re bellica.
De Jurisprudentia, ubi de Jure Naturae ac Gentium, itemque legibus
positivis variis, inprimis de jure Romano et de jure Ecclesiastico. De jure publico, ac re faeciali, de optima republica.
Theologia Naturalis.
De veritate religionis Christianae.
De concordia Christianorum et conversione Gentilium.
De societate Theophilorum.3
Zu dem vorstehenden Plan steht das folgende Bruchstück offenbar in Beziehung; es enthält die weitere Ausführung der ersten Nummer.
Wilhelmus Pacidius (nam ab hoc nomine ordiendum mihi est, cum saepe a minimis maxima proficiscantur) natione Germanus, patria Lipsiensis, amisso maturius parente, vitae Rectore, impetu quodam animi ad literarum studia delatus, pari in iis libertate versabatur. Nam cum domesticae Bibliothecae opportunitatem haberet, abdebat se in eam totos saepe dies octennis puer, et vixdum latine balbutiens, obvios quosque libros nunc arripiebat, nunc deponebat, et sine delectu aperiens claudensque nunc libabat aliquid nunc transsiliebat, prout claritate dictionis aut jucunditate argumenti invitabatur. Credidisses eum fortuna pro praeceptore uti, atque illud Tolle Lege sibi dictum putare. Erat enim alieno consilio per fortunam carenti, propria per aetatem, necessaria temeritas, cui succurrere DEUS solet. Et certe tulit casus, ut in Veteres primum incideret, in quibus ille initio nihil, paulatim aliquid, denique quantum satis esset intelligebat: utque in sole ambulantes etiam aliud agendo colorantur, tincturam quandam non dictionis tantum, sed et sententiarum contraxerat: unde ad recentiores delato sordebant quae tunc in officinis regnabant tumentes ampullae nihil dicentium aut fracti centones repetentium aliena: sine gratia, sine nervis ac lacertis, sine ullo ad vitam usu putares alteri cuidam Mundo scribi, quem illi jam tum modo Rempublicam literariam modo Parnassum appellabant, cum veterum cogitata mascula et ingentia et excitata et velut supereminentia rebus, et omnem vitae humanae tractum velut in tabula complexa, dictionem autem naturalem et claram et profluentem et rebus parem, longe alios motus animis ingenerare meminisset. Fecit hoc discrimen tam notabile, ut ex eo tempore duo sibi axiomata constitueret: quaerere semper in verbis caeterisque animi signis claritatem, in rebus usum, quorum illud postea omnis judicii, hoc inventionis basin esse et plerosque errasse didicit, quod suas sibi voces non satis distincte explicassent, atque in ultima Elementa resolvissent, alios etiam experimentis quae in manu habebant, quod arte combinatoria mediorum ac finium carerent, quod illud: dic cur hic, illud: cui bono, illud: Respice finem non constanter exercerent, uti nescivisse.
Ita animatus ille cum in coetum aequalium de more venisset, pro monstro erat. Nam philosophiam ac Theologiam Scholasticam qualis tunc pro sapientiae fastigio vulgo habebatur, facilem ac verba tantum concepta tenenti expositam exemplo suo ostendebat, qui in arcana ejus non alio praesidio penetrasset, caeterum ut superficiariam profectuique humano inutilem contemnebat.
Interea feliciter accidit ut consilia magni viri Francisci Baconi, Angliae Cancellarii, de augmentis scientiarum et cogitata excitatissima Cardani et Campanellae, et specimina melioris philosophiae Kepleri et Galilaei et Cartesii ad manus adolescentis pervenirent.
Tum vero ille (ut postea amicis saepe praedicavit) velut in alium orbem delatus Aristotelem et Platonem et Archimedem et Hipparchum et Diophantum aliosque magistros generis humani coram intueri et compellare sibi visus est. Et agnoscens nulli seculo deesse viros magnos et ingenio qui susciperent et judicio qui intelligerent praeclara et recta, confirmatus in proposito coeptis instare decrevit, cum paulo ante expertus omnes quibus collocutus erat, a se dissentientes de rerum emendatione desperasset.
Et quia ea quam sibi sumserat omnia degustandi libertate, rudem quidem ideam, at harmoniae universali intelligendisque artium inter se nexarum coordinatis in unum finibus suffecturam sibi paraverat, de eo quod optimum factu esset deliberavit.
Id enim in omnibus rebus faciendum esse docuerat eum Ars Combinatoria quam fecerat ipse sibi, inter cujus principia erat, investigandum esse in unoquoque genere summum. Ita Geometriae ad usum vitae accommodatae esse determinari nobis lineas figurasque brevissimas ut sunt rectae, longissimas ut sunt volutae, suomet pondere minime gravatas ut sunt apud Galilaeum Parabolicae, radiis colligendis aptissimas ut sunt apud Cartesium Hyperbolicae: Mechanicae referre exponi rationem procurandi motum celerrimum ad molendina, tardissimum ad horologiorum durationem, regularissimum (qualis penduli est) ad certitudinem eorundem; corpus gravissimum, levissimum, corpus exacte medium inter utrumque, corpus omnium maxime violentum. His enim ita digestis media maxime promta et efficacia affore in omnes usus. Ergo de potissimo Vitae consilio et velut Ratione status privati deliberans, ante omnia constituebat, id demum optimum privato videri debere quod publice fructuosissimum esset, quod ad gloriam Dei pertineret, quod effici non facientis minus quam generis humani interesset; mediorum autem homini ad praeclara nullum esse homine praestantius, et inter homines Rege Vicario DEI non potentia minus quam sapientia, si quem rara temporum felicitas talem tulisset.
Als Überschrift hat Leibniz ursprünglich geschrieben: Dialogi de Rerum Arcanis, später hat er Dialogi durchstrichen und darüber geschrieben: Guilielmi Pacidii, ohne weiteren Zusatz.
1. De Arte Rationis et Methodo inveniendae veritatis.
2. De Lingua Rationali, et de Artibus characteristica et combinatoria.
3. De Algebrae imperfectione et novo quodam Analyseos genere et de abdita Geometria.
4. De vera Metaphysica, deque idea et existentia DEI.
5. De animabus, quod omnia sint animata, sola autem immortalis reminiscatur sui.
6. Labyrinthus prior, seu de Fato, Fortuna, libertate.
7. Labyrinthus posterior, seu de Compositione continui, tempore, loco, motu, atomis, indivisibili et infinito.
8. Geometria motus seu linearum determinationes, centrobaryca, revocatio motus ad calculum.
9. Physica motus seu de potentia et concursu ac reactionibus.
10. De artibus Mechanicis, seu de motuum coordinationibus, pro corporum figura et consistentia et potentia.
11. Hypothesis Physica demonstrativa deque artibus physicis.
12. De abditis rerum causis et Medicina dogmatica constituenda.
13. De Naturae arcanis et corporum exaltatione et Tinctura.
14. De Luce Mentium et Amore DEI super omnia.
15. Demonstrationes Catholicae, seu de vera Ecclesia et Caritate.
16. De Justitia et novo Codice.
17. De Majestate et Republica. n. 18 fehlt.
19. De Prudentia pragmatica, et historia nostri temporis.
20. De rebus Oeconomicis, deque incrementis civitatum, opificiisque et re mercatoria.
21. De arte ac disciplina militari ac bello sacro.
22. De educatione, literis et linguis.
23. De censura morum et casibus conscientiae.
24. De societate Theophilorum et perfectione Christiana.
25. Votum: sive fabula de emendatione rerum generali, et Historia seculi sequentis (Zusatz:) incipit anno 1730.
26. Spes sive carmen de futura vita.