Praecognita ad Encyclopaediam sive Scientiam universalem

GerhardtLatin

Sapientia est scientia felicitatis.

Vera Eruditio est apparatus ad Sapientiam sive systema notitiarum quoad ejus fieri potest, conducens ad felicitatem.

Felicitas est status laetitiae durabilis.

Laetitia est Affectus animi ortus ex opinione alicujus perfectionis, quae opinio si vera est, laetitia nascitur durabilis.

Itaque ad felicitatem conducunt, quaecumque ad perfectionem augendam conservandamque conferunt.

Quare opus est ut sciamus, in quo consistat Hominis perfectio, et quae sint ejus causae.

Perfectio autem nostra. tanquam excellentior quidam sanitatis gradus, in. eo consistit, ut actiones quam facillime obeamus, quemadmodum Morbus vel imperfectio est, quicquid functiones impedit sive laedit.

Itaque convenit ut tum naturam nostram tum et aliarum rerum, quae maxime in nos agunt quaeque et juvare nos sive perficere, et impedire sive laedere possunt, summatim cognoscamus, et proinde Scientia quaedam Universalis Hominibus expetenda est.

Cujus Scientiae praecognita hoc loco tradituri dicemus tum de Scientia in universum, tum vero de variis scientiarum speciebus. Et in universum tum de scientiae natura, tum vero de ejus accidentibus. Natura autem scientiae tota in ejus definitione continetur, quam resolvendo causas et cum aliis deinde componendo effectus atque proprietates habebimus. Scientia est certa verarum propositionum cognitio.

Propositio est quae exprimit ex duobus rerum attributis sive terminis unum qui praedicatum dicitur, in altero subjectum appellamus contineri, ita ut cui subjectum tribuitur, eidem et praedicatum sit tribuendum. Hoc autem exprimitur vel absolute vel conditionaliter, tanquam consequens ex posita alia propositione quae dicitur antecedens. Omnisque adeo propositio exprimit vel praedicatum in subjecto vel antecedens in consequente contineri.

Propositio vera est quae per se nota est aut ex per se notis demonstrari potest.

Propositio per se nota est, in qua expresse patet praedicatum in subjecto aut consequens in antecedente contineri.

Demonstrare propositionem est, resolutione terminorum in aequipollentes manifestum facere, quod praedicatum aut consequens in antecedente aut subjecto contineatur.

Cognitio certa est, quae vel per se certa est, vel quia cognoscimus eam ex per se certis demonstratam esse.

Per se certa est, cui propter se ipsam assentimur, ita ut constet eam per aliam cui magis assentiamur non posse probari. Ex quo apparet omnem per se notam esse etiam per se certam; deinde praeterea per se certa esse experimenta nostrarum cogitationum seu ea nos revera cogitare, quae nos cogitare conscii sumus. Duorum ergo generum sunt propositiones per se certae, aliae scilicet ratione constant sive ex terminis patent, quas per se notas vel etiam identicas appello, aliae sunt facti et nobis notae fiunt experimentis indubitabilibus, et talia sunt ipsa testimonia conscientiae praesentis. Quanquam autem et quae facti sunt, rationes suas habeant adeoque sua natura resolvi possint, non tamen a nobis a priori per suas causas sciri possent nisi cognita tota serie rerum, quod humani ingenii vim superat, itaque a posteriori discuntur experimentis. Sed quoniam saepe agendum est nobis circa ea, in quibus certa Scientia destituti sumus, proximum est ut saltem certo sciamus propositionem aliquam esse probabilem. Sunt ergo propositiones verae aliae de veritate, aliae de probabilitate. Probabilitas autem non est aliquid absolutum, ex datis quibusdam notitiis certis, quae licet non sufficiant ad solvendum problema, efficiunt tamen ut recte judicemus, utrum oppositorum sit facilius, ex datis circumstantiis nobis notis. Facilius autem est cujus minora aut pauciora sunt requisita. Quicquid ergo tale ex datis cognoscitur, ejus probabilitas nobis certo cognita est.

Sunt autem gradus in probabilitate, quaedam enim usque adeo probabilitate

excedunt, ut nulla possit cum opposito institui notabilis comparatio; haec dicuntur moraliter certa; alia communi nomine probabilia appellantur. Et ex his sunt aliqua quae non tantum probabilia habentur, sed et vera praesumuntur, donec contrarium ostensum est, ubi scilicet mutationem aliquam factam ostendi opus est, ut vera credantur.

An diese Analyse knüpfen sich die folgenden Bruchstücke in zusammenhängender Darstellung:

Sapientiam nihil aliud esse arbitror quam Scientiam felicitatis, et veram eruditionem (tanquam apparatum ad sapientiam) esse habitum animi plurimis maximeque efficacibus ad bene beateque vivendum notitiis instructi, qui studiorum pariter atque omnis vitae finis semper respiciendus est, ut quando interdum animi gratia per curiosa magis quam utilia vagati aut impetu quodam vel necessitate in diverticula abrepti sumus, mature in viam redeamus. Cum vero maximum nobis sit commercium cum tota rerum natura multaque nos juvare et laedere possint, opus est nobis multiplici cognitione et nostrae Mentis et eorum quae in nos agere aut a nobis pati possunt. Sed maxime expetenda est scientia de Universo seu de causis rerum, inprimis vero de autore omnium DEO, a quo ut cuncta alia, ita et felicitas nostra pendet; deinde de statu aliarum mentium, praesertim cum quibus aliqua est nobis societas; denique de natura corporea variisque corporum qualitatibus. Haec enim omnia ad mala vitanda bonaque procuranda aliquando conferre possunt.

Verum non putandum est omnia quae sciri hominum interest, etiam singulis hominibus cognita esse debere, in tanta enim brevitate vitae et discendorum multitudine et humanae Mentis imbecillitate compendio studendum est, utendumque duobus maximis DEI beneficiis, societate hominum sese mutuo in rerum indagatione sublevantium, et monumentis literarum, quibus semel cognita ab oblivione vindicantur.

Im Anschluß an das Vorhergehende heißt es in einem andern Manuscript weiter:

Hinc sequitur, interesse ad felicitatem humani generis, ut condatur Encyclopaedia quaedam seu ordinata collectio Veritatum, quoad ejus fieri potest, ad omnia utilia inde deducenda sufficientium. Eaque erit instar aerarii publici, cui omnia praeclare inventa atque observata inferri possint. Sed quia maximae molis futura esset, praesertim pro his quae ad historiam civilem ac naturalem pertinent, interea opus est Scientia quadam Generali, qua principia rationis atque experientiae primaria contincantur, quae virum praestantem nosse decet, caeteris nimis minutis ac multiplicibus ad cujusque ..... aut vitae generis cultores nunc transmissis, saltemque in vasta illa inventaria relatis, accedente tamen inveniendi judicandique Methodo, qua specialissima quaeque etiam ubi opus quantum in humana potestate est, ex principiis illis non admodum vastis duci possint. Interdum enim quae minuta videri possent, in re politica atque oeconomica, in re militari, in Medicina maximae utilitatis fuere.

Atque haec intelligo de hominibus qui aliis quam maxime prodesse velint, nam qui sibi fere soli vivere volet, plerisque istis carere potest, sufficit enim animae cognitio DEI et sui, et paucae facilesque sed magnae veritates, et constans voluntas secundum illas vivendi. Nec quicquam amplius requiritur ad perpetuam felicitatem quam DEum super omnia amare, quod est unum necessarium, natura quoque nostra tam paucis contenta est, ut homini in se reducto et saltem sanitate fruenti in vitam hanc etiam commode transigendam magna scientia opus non sit.

Sed non ideo Scientiae piis viris spernendae sunt, quemadmodum enim sunt qui terram colunt, arbores plantant, animalia educant instruuntque, ita esse oportet quibus ipsius humani generis perfectionem augere et manifestata ubique DEI sapientia divino amore accendere animos propria cura sit, et sane quanto quisque ingenio ac facultatibus potior est, eo majora pulchriora tentare debet.

Quemadmodum omnes qui certant, ad primam palmam aspirant, ita semper erectae mentes ad id contendunt quod in unoquoque genere summum est. Nam etsi plerique in secundis tertiisque consistere cogantur, tamen ad haec ipsa facilius perveniunt, qui sibi ulteriora proposuerant. Itaque qui veri nominis eruditionem, hoc est cultum mentis quaerunt, ante omnia considerare debent, in quo consistat Felicitas seu vera Hominis perfectio, neque enim aliud est Philosophia quam sapientiae studium, nec aliud est sapientia quam scientia felicitatis; virtus autem est potentia hominis interna, ne scilicet propriae mentis affectibus a recta ad felicitatem via dimoveatur. Quemadmodum fortuna est hominis potentia in res externas, cujus etsi ea non omnino a nobis pendeat, tamen saepe fabri sumus, et in summa tenendum est, qui cum ratione egit, non tantum felicem, sed et proportione virtutis fore fortunatum, quoniam omnes res externas una quaedam Mens gubernat, cujus sapientia potentiaque summa est, quae caeterarum inprimis mentium pro cujusque perfectione curam gerit. Unde sequitur omnia pulcherrima ratione ordinata esse, cujus dogmatis demonstratio potissimus est humanae inquisitionis fructus, nam et Amor Dei super omnia, et quod hinc divinae gratiae munere sequitur, aeterna beatitudo in ejus cognitione continentur. Quae quidem suo loco ostendenda erunt, quemadmodum et quod ratio exigat et DEUS postulet, ut semper DEI voluntate, eventu declarata, hoc est praeteritis praesentibusque contenti simus, circa futura autem sequamur voluntatem ejus praesumtam, et nosmet ipsos ac quae circa nos sunt, quantum in nobis est perficere, sive spartam nostram ornare conemur, licet fortasse voluntatem DEI eventu declarandam aliorsum ivisse aliquando sit appariturum, neque enim DEO tempora ponere nostrum est, et soli perseverantes coronabuntur. Inter ea autem quae circa nos sunt, maxime perfici meretur simile nobis animal, homo scilicet quisque cum quo nobis agendi occasio est, quem Scriptura Sacra sine discrimine proximum vocat. Itaque ad sapientiam pertinet benevolentia universalis, nec aliud est Justitia quam Caritas sapientis. Sed nec majus in rebus externis bonum est quam vera amicitia, quae tum demum perfecta est, cum ambo amici rationem sequantur, ita enim alter alteri fidere potest, nam ratio est res quaedam infallibilis atque aeterna; quae autem amicitiae aliis principiis nituntur, fluxae instabilesque sunt. Atque haec quidem pendent a cognitione Mentium; sed quia a sensibus externis validissimae in mentem impressiones fiunt, ex quibus varii affectus nascuntur, quibus in felicitatis itinere juvari atque impediri possumus, nihil autem ex illis magis nocet, quam quod ipsam vim intelligendi in nobis debilitat, qualia sunt quae sensus nostros destruunt et corrumpunt, nec quicquam ex illis magis juvat mentem quam quod organa perficit, itaque ad corporea quoque phaenomena veniendum est, cogitandumque, quomodo vis externorum evitari aut domari aut in usum nostrum verti, et sanitas vigorque corporis atque animi tranquillitas servari possint. Hinc quaerendum est quae voluptatem facere possint aut dolorem, et cognoscenda est natura tum corporis nostri, tum vicinorum. Itaque Mentium corporumque causa accurate tradenda est Historia civilis et naturalis. Huic sociandae sunt scientiae purae seu abstractae a phaenomenis, pendentesque a sola idearum sive essentiarum possibilium et necessariarum contemplatione; unde Scientiae quaedam mistae exurgunt, quae debent omnes ad felicitatem nostram ac publicam, seu quod eodem redit, propagandam DEI gloriam ordinari.