Guilielmi Pacidii Lubentiani AURORA
seu INITIA SCIENTIAE GENERALIS
a Divina Luce ad humanam felicitatem.
Nascere et aetherios luci conjunge colores,
Sol animae motusque sacros immitte lubenti.
Priscis temporibus homines, cum nondum ad cultum vitae traducti essent, ignem ligni durioris frictu suscitabant. Hunc a Necessitate vel violentia Nodfyr jam olim dictum Saxonibus Magni Caroli leges docent, quibus prohibitus est. Et tamen nunc quoque nomen et reliquiae superstitionis in rustica plebe mansere, neque aliud ignitabulum barbari Americae frequentius usurpant. Sapientes autem coelo devocant puriorem flammam, radiosque solis speculis aut vitris cogunt. Inde mira vis agendi, cui nihil non cedit omnisque corporum firmissimorum natura domatur invertiturque, et arcanas proprietates ostendit aequali cognitionis nostrae et potentiae incremento, ut jam putem praeter alios innumerabiles usus purgari etiam terrae barbariem et pro novali agro inutiles herbas stirpesque radicibus exuri posse caustico instrumento ad solem circumlato. Sed nunc comparare processum barbarorum et sapientum juvat. Illis ignem accendentibus primum motus in materia crassa et dura et terrena, tum calor, demum lux: contra sapientibus coelestes radios colligentibus prima lux, inde calor, quo durissima quoque liquescunt. Simili discrimine methodi differunt et velut gradus quibus mentes meliores redduntur. Nam cum terrenis sensibus adhuc immersi sumus, oblata occasione sacra quaedam agitatio in nobis incipit
felices motus, inde calorem concipimus enitendi ad praeclara, demum coelestis lux affulget. Sed orta jam luce et magis magisque per animi attentionem in unum collecta fit regressus ad calorem et motum, nam purior sese ardor per corda diffundit, atque inde aetheria vis in praeclaros motus actusque erumpit, ex quibus nova iterum materia surgit caloris et lucis. Hac circulatione sacer ternarius, id est sapientia, virtus, felicitas constant. Idem in Veritatis indagatione usu venit. Nam vel ab effectu ad causam, ab experimentis ad rationes, a notionibus confusis ad distinctas tendimus, et velut cum Mose terga Dei intuemur; qualis est omnis historica naturae fortunaeque notitia quam qui habent docti vocantur aut experti: vel contraria via a primis ideis simplicissimis, id est divinis attributis velut rerum rationibus liquidissimoque lumine exorsi prosequimur effundentem sese essentiae fontem, et veritates aeternas in nobis sese ordine proferentes mente haurimus, quibus cum nihil sit concinnius gratiusque, longe alia quam quae nos adhuc rudes olim ad discendum stimulabat, animum admiratio subit: nam prior illa ex ignorantia nascebatur et molestiam comitem habebat, hujus vero mater scientia ipsa est, filia voluptas; nec vero differt ab amore pulchri cum supremae perfectionis contemplatione conjuncto. Huic voluntate firma adhaerere virtus, hac laetitia purissima frui, felicitas vera est. Et quamvis pleraque rerum sensibilium non nisi confuse cognoscamus et obscuro instinctu voluptatum ac dolorum corporis boni malique admoneamur ad usus hujus vitae, miro providentiae instituto; sparsit tamen in mente nostra altioris doctrinae semina divinus animarum genitor, majorisque et durabilioris boni specimina dedit, quae capiet quidem etiam rudissimus quisque, ubi per numeros et figuras vestiuntur. Vis tamen ipsa necessitasque veri, quam demonstrationem vocant, supra numeros figurasque assurgit, neque in imaginibus sita est, sed divinae lucis imitamine in quibusdam invisibilibus radiis consistit. Quod clarius opinor patebit nostro studio, cum non solis mathematicis rebus alligatam ostendemus invictam efficacemque veritatem, sed quandam esse scientiam generalem ipsa Geometria ipsaque Algebra longe superiorem, unde adeo mutuantur hae ipsae, quod pulcherrimum habent, quod a nobis ipsis qui ope hujus etiam Arithmeticae ac Geometriae pomoeria non parum protulisse visi sumus, per insignia exempla ostensum est. Caeterum non diffitemur esse in hac vita virtutis et felicitatis gradum sine profunda et distincta veri notitia comparabilem pluresque etiam mentes, confusis licet et sensitivis motibus utilium imaginum, ferri tamen ad quandam boni participationem. Sed nisi lux vel (si haec adhuc absit) moderatio calori accedat, praejudiciis et illusionibus et indocili pertinacia et temerariis judiciis saepe tentari constat etiam devotas Deo mentes quibus singulare catholico praefertur. Unde occulta vanitas et superbae pietatis sectaria acerbitas in eos qui magistris ipsis aut magistris ipsorum non utuntur. Quo secedendi pruritu saepe fit ut etiam bene animati nolint tamen conjungere invicem operas ad communem fructum et mutuis collisionibus turbent invicem praeclaros conatus, hoc ipsum impedientes quod quaerunt, non minus inepte ac si homines nollent commercio eorum uti qui diversa lingua loquuntur. Ne dicam quod pessimum est internecinis odiis passim certari, et quantum boni vera sapientia afferre posset, tantum male consulta opinione malorum suaderi. Haec monstra regni tenebrarum non nisi luce illata dispelluntur. Quod ut fiat felicius, his interim velut postulatis opus habemus, quibus accommodare sese boni et prudentes debent tantisper, dum eo non pervenere ut omnia quae statuunt probare invictis argumentis possint.