No. I

GerhardtLatin

Materia1 prima Aristotelis cum Materia subtili Cartesii idem est. Utraque est divisibilis in infinitum. Utraque forma motuque per se caret, utraque formas recipit per motum. Utraque motum accipit a mente. Utraque in gyros quosdam formatur, nec major in Aristotelis quam Cartesii vorticibus soliditas. Uterque a motu habet soliditatem, quia nihil eum disturbat, etsi ipse Cartesius hanc soliditatis causam non assignaverit. Unusquisque gyrus actionem per motum impressum ob materiae continuitatem in alium gyrum propagat. Nam et Aristoteles non minus quam Cartesius aut Hobbius a solo motu gyrorum universalium omnia particularia derivant. Unde Aristoteles intelligentias non nisi gyris principalibus addidit, quia ex horum gyrorum concursibus actiones caeterorum sequantur. In eo lapsus Aristoteles, quod terram fecit centrum Mundi omniumque gyrationum. Sed hoc illi condonandum, quod philosophia nondum satis observationibus instructa esset.

His ego jam adjungo, Materiam primam si quiescat esse nihil. Idque esse quod quidam Scholastici obscure dixere, Materiam primam etiam existentiam a forma habere. Hujus rei demonstratio est. Quia quidquid non sentitur, nihil est. In quo autem nulla varietas, id nec sentitur. Similiter: Si materia prima moveatur uno modo, id est in lineis parallelis, quiscere, et per consequens nihil esse. Omnia esse plena, quia materia prima et spatium idem est. Ergo omnem motum esse circularem aut ex circularibus compositum aut saltem in se redeuntem. Plures circulationes sibi invicem obstare, seu in se invicem agere. Plures circulationes conari coire in unam, seu corpora omnia tendere ad quietem, id est annihilationem. Si corpora sint sine mente, impossibile est motum fuisse aeternum2. Ex circulationibus universalibus confligentibus fiunt particulares seu corpora. Materia actu dividitur in partes infinitas. Sunt in quolibet corpore dato creaturae infinitae. Omnia corpora inter se cohaerent. Distrahuntur quidem omnia ab omnibus, sed non sine renisu. Nullae sunt Atomi, seu corpora quorum partes nunquam distrahuntur. Duo sunt principia quibus motus variatur: compositiones conatuum, et compositiones . . . . . . . . . . . . . . .

(ein Wort und zwei Zeilen sind in Folge der Zerstörung des Papiers unleserlich).

  1. 1Auf einem Zettel ohne Datum und Überschrift, der Schrift nach aus der frühesten Zeit stammend.
  2. 2Über die Worte motum fuisse aeternum hat Leibniz geschrieben: potest diminui sine fine.