Quod Ens Perfectissimum existit
Perfectionem voco omnem qualitatem simplicem quae positiva est et absoluta, seu quae quicquid exprimit, sine ullis limitibus exprimit.
Qualitas autem ejusmodi quia simplex est, ideo est irresolubilis sive indefinibilis, alioqui enim vel non una erit simplex qualitas, sed plurium aggregatum, vel si una erit, limitibus circumscripta erit, adeoque per negationes ulterioris progessus*1[1]) intelligetur, contra hypothesin, assumta est enim pure positiva.
Ex his non est difficile ostendere, omnes perfectiones esse compatibiles inter se, sive in eodem esse posse subjecto.
Nam sit propositio ejusmodi:
A et B sunt incompatibiles
(intelligendo per A et B duas ejusmodi formas simplices sive perfectiones, idemque est si plures assumantur simul*2[2]) patet eam non posse demonstrari sine resolutione terminorum A et B, alterutrius vel utriusque; alioqui enim natura eorum non ingrederetur ratiocinationem ac posset incompatibilitas aeque de quibusvis aliis rebus ac de ipsis demonstrari. Atqui (ex hypothesi) sunt irresolubiles. Ergo haec propositio de ipsis demonstrari non potest.
Posset autem utique de ipsis demonstrari si vera esset, quia*3[3]) non est per se vera, omnes autem propositiones necessario verae sunt aut demonstrabiles, aut per se notae. Ergo necessario vera non est haec propositio. Sive*4[4]) non est necessarium ut A et B sint in eodem subjecto, non possunt ergo esse in eodem subjecto et cum eadem sit ratiocinatio de quibuslibet aliis ejusmodi qualitatibus assumtis, ideo compatibiles sunt omnes perfectiones.
Datur ergo sive intelligi potest subjectum omnium perfectionum, sive Ens perfectissimum.
Unde ipsum quoque existere patet, cum in numero perfectionum*5[5]) existentia contineatur.
In Vorstehendem findet sich das, was Leibniz Spinoza vorgetragen hat. Das Folgende scheint er später hinzugesetzt zu haben:
[Idem ostendi potest etiam de formis compositis ex absolutis, modo dentur.]
Ostendi hanc ratiocinationem D. Spinosae, cum Hagae Comitis essem, qui solidam esse putavit, cum enim initio contradiceret, scripto comprehendi et hanc schedam ei praelegi.
Schol.
Cartesii ratiocinatio de Entis perfectissimi existentia supposuit Ens perfectissimum intelligi posse, sive possibile esse. Hoc enim posito quod detur ejusmodi notio, statim sequitur existere illud Ens, quoniam ipsum tale finximus ut statim existentiam contineat. Quaeritur autem an sit in nostra potestate tale Ens fingere, sive an talis notio sit a parte rei, clareque ac distincte sine contradictione intelligi possit. Dicent enim adversarii talem notionem Entis perfectissimi sive Entis per Essentiam existentis esse chimaeram. Nec sufficit Cartesium provocare ad experientiam et allegare quod idem ejusmodi in se clare distincteque sentiat, hoc enim est abrumpere, non absolvere demonstrationem, nisi obstendat modum, per quem alii quoque ad ejusmodi experientiam venire possint; quotiescunque enim inter demonstrandum experientias allegamus, debemus aliis quoque modum ostendere faciendi eandem experientiam, nisi eos sola tantum autoritate nostra convincere velimus.
1[1]) Leibniz hatte zuerst geschrieben: atque ita ope negationum.
2[2]) Die Worte: idemque est ..... sind später hinzugesetzt.
3[3]) Für das Folgende bis zu den Worten: aut per se notae, hatte Leibniz zuerst geschrieben: (esset enim necessaria, neque tamen per se nota).
4[4]) Dieser Satz bis omnes perfectiones ist später hinzugefügt.
5[5]) Zuerst: inter perfectiones.