MARII NIZOLII DE VERIS PRINCIPIIS ET VERA RATIONE PHILOSOPHANDI CONTRA PSEUDOPHILOSOPHOS LIBRI IV

GerhardtLatin

Inscripti

ILLUSTRISSIMO BARONI

A BOINEBURG

ab Editore

G. G. L. L.

QUI DISSERTATIONEM PRAELIMI-

narem de instituto operis atque optima philosophi dictione,

Epistolam de Aristotele Recentioribus reconciliabili,

notasque atque animadversiones marginales

leniendo textui, adjecit.

FRANCOFURTI,

Apud HERMANNUM a SANDE.

MDCLXX.

[Widmung]

IV129

EXCELLENTISSIMO ATQUE ILLUSTRISSIMO DOMINO

JOHANNI CHRISTIANO

LIBERO BARONI A BOINEBURG

Equiti Aurato etc.

DOMINO MEO GRATIOSISSIMO

EDITOR

G. G. L. L.

DEDICATIO.

ILLUSTRISSIME DOMINE

Leges Romanae Testatorem irrident, qui domino rem suam legat: quid mihi futurum est, qui TIBI tuam dedico, nulla re quam panni ad purpuram assumento auctiorem? nisi TIBI quidem inter meliorationes quas vocant, atque incrementa referre placeat, quicquid qualitercunque, hortatu tamen Tuo, huic fundo inaedificatum est. Grandiorem sane librum recipis, utinam et meliorem! necessarium tamen videbatur, nonnulla asperius dicta complanare. Alteri, quam TIBI inscribi ne ipse quidem NIZOLIUS velit, per te e diuturni carceris longo squalore erutus, tuo beneficio redivivus, tuo judicio unice triumphans. Est in eo acuminis satis, plurimum eloquentiae philosopho dignae, libertatis nimium, quam et inter repagula aliqua coercuimus. Mihi, ILLUSTRIS NOMINIS Tui praefigendi praeter Nizolium qui se Tibi totum debet, praeter beneficia Tua, quibus levi commemoratione detrahere nolo, ratio potissima fuit, admonere posteritatem exemplo Tuo, non fuisse ita sterile seculum nostrum, quin superessent magni genere ac gestis viri, qui praeter Reipublicae curam, bonarum etiam literarum et malis tangerentur et admirabili usu pollerent, et his ipsis pudorem incuterent, qui totam vitam iis studiis consumserunt. Quod superest, ILLUSTRISSIME DOMINE, munus hoc chartaceum laeta fronte accipe, fave ferenti, valeque ac bono publico diu vive.

DISSERTATIO PRAELIMINARIS

De alienorum operum editione, de Scopo operis, de Philosophica dictione, de lapsibus Nizolii.

Aliorum Scripta edere, Lector benevole, humile est et contemtum, et ingenii per se pauperis nota esse videtur illis, quorum sublimis aut mens aut opinio supra caeteros se attollit, quibus mos est, sua nomina alienis chartis allinentes herbae parietariae convicio irridere, quod jam olim in Trajanum, ubique per omnes vetustatis ruinas sui nominis prodigum, jactaverat magnus Constantinus. Sed me quidem haec parum movent, partim clarorum virorum exemplo munitum, partim parum dolentem si apud illos Censores ingeniosus non habear, cui sufficit, studii saltem ac voluntatis laudem retulisse. Exempla egregiorum hominum diu conquirere, copia non patitur, cum ipsi Theologi censeant Scriptores Sanctos priorum memorias et perfecisse et edidisse, et continuasse Iosuam Mosis, Samuelem Iosuae, Esdram Samuelis et Prophetarum. Apud Graecos magna ingenuitatis laude celebratur Xenophon, quod Thucydidis Historias in lucem misit, cum vel supprimere, ut solus laudaretur, vel sibi vindicare posset, dispari Aristotelis fama, qui magna apud nonnullos invidia laborat suppressorum philosophiae vetustioris monumentorum. Apud Romanos de vita veteribus reddenda mirifice solicitus fuit Hadrianus Imperator, qui non tantum Scripta diligenter conquirebat, sed ex statuis, ex picturis vetustate vitium facientibus effigies eorum pervestigabat repertisque, ne aliqua temporis injuria rursus perirent, sua imagine praetermissa nummos signabat, affectui majestatem posthabens. Unde quae nunc passim habentur numismata, Cimonis, Miltiadis, Platonis, Aristotelis, aliorumque veterum heroum aut sapientum imaginibus percussa, Hadriano accepta referri debere, constans apud eruditos opinio invaluit. Sed vetera mittamus: superiore ac nostro seculo sepulta refodere inter potissimas eruditorum curas fuit. Nec circa veteres tantum, in quos prae caeteris incubuere, qui nunc vulgo Critici vocantur, laboratum est, sed et medii aevi scriptoribus cura impensa est, ex quibus Theologos magnam partem in Bibliothecam Patrum conjecit Margarinus de la Bigne, multis supplementis auctus augendusque ex editis a Canisio, Gretsero, Sirmondo, Petavio, Combefisio, Allatio, Chiffletio, Possino, Holstenio,

Marca, Labbeo (tum alibi tum in Byzantinis), Cossartio, Dacherio, Surio, Rosweido, Bollando, Henschenio, Papenbrockio, compilatoribus Bibliothecae Patrum Asceticae, Benedictinorum cura editae, aliisque multis. De Iureconsultis medii aevi optime meritus est, quisquis est, cujus cura tot eorum monumenta in Oceano juris, inque natis ex eo tractatuum voluminibus, vel ut postea appellata sunt, Tractatu Tractatuum, junctim edita visuntur, quae alioqui fortasse tenues in auras dudum abiissent. Dolendum est profecto qui tot aliis de luce nominis prospexit, seipsum tacuisse, cum tamen grandi illo in tot volumina confecto indice nihil cogitari possit laboriosius, nihil desiderari accuratius. Idem de collectis Repetentium voluminibus dicendum est. Speramus vero, cura viri eruditissimi Erici Mauritii quamprimum edendam digestionem juris feudalis Antonii de Prato veteri, opus illustre imperatorio jussu, delegatione universitatis studii Bononiensis confectum, sed quod nescio quomodo hactenus ex manibus hominum evanuit ac Goldasto et Rigaltio diu ac frustra quaesitum, alium non indignum editorem invenit. In colligendis medii aevi historiis Schardii, Pistorii, Reuberi, Urstisii, Meibomii, Reineccii, Lindebrogiorum, Goldasti, Freheri, Bongarsii, Tilii, Pithoeorum, Puteanorum, Theodori et Dionysii junioris Gothofredorum, Chesniorum, Sammarthanorum, Seldeni, Spelmanni, Dugdali1, et quos expectamus Lambecii et Gamansii curae nullo temporum lapsu deterentur. Sed erunt fortasse qui sic occurrent, aliud esse veterum immortalia scripta, aut etiam medii aevi monumenta servare, aliud recentiorum nugas per orbem jam tum satis talibus oneratum dispergere. Hi profecto nimis contemtim de hujus aevi ingeniis sentiunt, nec cogitant, fore tempus cui et nostra vetera erunt. Quis ignorat quantam curam Rudolphus Imperator colligendis ac recensendis Theophrasti Paracelsi operibus impenderit? Tychonis Brahei reliquias laudabili instituto olim Ioh. Keplerus, nunc Albertus Curtius publico dedere. Trithemii Historica plurima Freherus, Ascetica Busaeus luci exposuere, Hubertum Thomam Leodium idem Freherus, Hussitica quaedam Otto Brunfelsius atque Cochlaeus, Grotiana Edmundus Mercerius et Isaacus Gruterus et Graswinkelius, clarissimi utique viri; Isaaci Vossii cura Herberti nonnulla, ejusdem Gruteri vero opera, Verulamii plurima ad nos pervenere. Fratris Pauli Servitae Historia Marco Antonio de Dominis debetur, Edmundo Albertino in partu latini de Eucharistia operis mortuo Blondellus et Gronovius, idem Blondellus Dallaei quibusdam, Montacutius Iacobi Angliae regis, et Laudi opusculis, tum Episcopio Curcellaeus ac Poelenburgius, Pierucius Scioppio, Cassandro Cordesius, aliis alii, obstetricati sunt; reliquiae qualescunque Scaligeri, Perronii, Thuani, et quod speramus, aliorum plurium a Fratribus Puteanis exceptae per Isaacum Vossium publico nunc communicantur. Epistolas Casauboni collegere Gronovius et Graevius, Salmasii Clementius, Grotii idem Isaacus Gruterus, variorum Goldastus philologicas, Melanthonis Peucerus, Pezelius, Manlius, Camerarii, Manutii nuper Thomasius; Schlusselburgius, Heinsius, Bertius, Gabbema et Poelenburgius Theologicas edidere. Infinitum est omnes referre. Erunt tamen rursum haud dubie qui sic excipiant: inedita edere fortasse excusari posse, at cramben semel coctam rursus apponere projectae prorsus operae videri, nec inanis tantum sumtus, sed et in publicum damnosum esse. Hic postremus aries est, quem illi movent, hunc si repulerimus, vindicata satis alieni laboris editio erit. Sed nihil magno molimine opus, quando negari non potest, impressa vel distracta ob famam, vel suppressa ob odium contemtumve ejusdem saepe cum manuscriptis raritatis esse. Nizolii certe opus, quod nunc affero, non vereor ne quisquam jam tum in multorum manibus esse dicat. Quod non tam ex me habeo, ne a mea rei librariae notitia, quae exigua est, alios aestimare videar, quam ex viris doctissimis et in hoc studiorum genere versatissimis, qui aut nunquam aut rarissime conspectum sibi fassi sunt. Quare non puto prudentem quenquam mihi vitio versurum quod in caeteris passim probatur. Certe eruditi illi Angli qui tot aliorum labores in scripturam sacram uno Bibliorum Criticorum volumine complexi sunt, omnium plausum tulere. Iohannes Fichardus ICtus Francofurtensis diligentem operam dabat, ut Iurisconsultos egregios per Italiam Hispaniamque editos et in Germania inventu raros iteratae editioni maturaret. Laurentius Strausius Medicus editione theatri Sympathetici variorumque opusculis in eo junctim recusis, operae certe pretium fecit. Quis Regiam typographiam Parisiensem, Elzevirios Blaviosque non laudat, qui suis vel Notitiis, historiis, memoriisve, vel Rebuspublicis vel Atlantibus tot praeclara monumenta per Bibliothecas alioquin latitantia in luce ponunt. Idem editoribus velleris aurei, artis auriferae, et theatri Chemici scopus fuit, quod illi cum voluptate sentiunt, qui his studiis dediti, conquirendi et multa velut arcana describendi, quae nunc facile parabilia sunt, molestissimo onere levantur. Iano Grutero antiquitatis et historiae studiosi aeternas gratias deberent, etiam si nihil de suo, sed collectos tantum aliorum utilissimos labores tum in face Critica, tum in Chronico Chronicorum politico (ubi nomen suum sub Gualteri Belgae nomine non necessaria verecundia occuluit) incudi reddidisset. Sed a collectione variorum in unum ad certa certorumve autorum scripta recensita veniamus. Blondum Vorburgius recudi fecit, Onuphrium de Comitiis olim Hortlederus edidit, et mox cum supplemento edet polymathestatos Lambecius; Grotius

Quod Cassandri veracia Scripta teruntur,

Cordesio grates haec bona propter agit; Erasmica recensere, emaculare et defendere, ut audio, destinaverat Mallincrotius. Allatiana et Niciana typis Batavis emisit Nihusius, Galilaei quaedam Gassendus, ejusdem circinum Proportionalem Berneggerus, ambo viri non in mathesi magis, quam omni eruditione versatissimi, alter in Germania, alter in Gallia, renovata veste induerunt. Berneggeri hujus synopsin Lipsianae politicae doctissimus Ioh. Andreas Bosius, Clapmarium Schookius, Wowerium a plagii impacto crimine vindicatum solidissimae vir eruditionis Iacobus Thomasius, Seldeni jus naturae et Gentium (et Aeneae Sylvii Fridericum III. prope diem editurus) Boeclerus suo merito longe celeberrimus, denuo produxere; nec Franciscus Mercurius Helmontius ingenio suo indignum duxit Octavium Pisani notiorem orbi reddere, Iacobus quoque Masenius Broweri Trevirenses Annales edidit qui sub prelo sunt. Inprimis vero apud Germanos Hermannus Conringius, apud Gallos Gabriel Naudaeus, ambo Medici, ambo varie uberrimeque docti, aliorum foetus prope expositos et desertos suscepere: Naudaeus, Niphi, Cardani, Campanellae; Conringius ipsius Naudaei et Scioppii, Machiavelli, Hopperi, Claramontii, Starovolscii, Cassandri, Wicelii, Viotti. His tot tantisque correis vituperium notamque incurrere, equidem parum formidandum judico.

Nunc ad autorem ipsum quem edemus, argumentumque quod tractat, accedendum est. Marium Nizolium Brixellensem orbis eruditus pene penitus credo ignoraret, nisi Grammaticis laboribus inclaruisset, quibus merito illud Virgilianum de apibus accommodes,

In tenui labor, at tenuis non gloria.

Et ita saepe factum est ut viri docti iis maxime Scriptis famam impetrent, a quibus minime sperabant. Quis enim dubitet Nizolium et majorem sibi celebritatem a Philosophiae Reformatione quam animo complectebatur, quam illis, ut sic dicam, Concordantiis Ciceronianis, pollicitum? et tamen Index Ciceronianus durat duraturusque est quamdiu ipse Cicero, Philosophia Nizoliana prope in ipso partu suffocationem aegre effugit. Non ignoro Majoragii et Grifoli, occasione litis quam Ciceronis officiis Calcagninus moverat, indignationem; tum Henricum Stephanum in Nizolio didascalo sive monitore Ciceronianorum Nizolianorum dialogo, ut inscripsit, minus aequum Nizolio fuisse, et a Criticis eum passim alto supercilio despici, sed Henricum Stephanum peculiaris causa impulit quod parentis sui Roberti Stephani Thesauro latinae linguae multum Nizoliano opere derogari cerneret, caeteri viri licet doctissimi, qui Nizolium fastidiunt, si in Nizoliana tempora incidissent, credo aliter sentirent. Aliud profecto judicavit Caelius Secundus Curio, vir longe praestantissimus, qui conscio ac consentiente ipso Nizolio indicis Ciceroniani locupletationem ac recensionem in se suscepit; eodem incubuere Basilius Zanchius, Marcellus Squarcialupus, et Jac. Cellarius Augustanus. Ad Philosophicas autem meditationes hac ipsa diligenti Ciceronis lectione venisse videtur. Cum enim videret subtilissimum quemque Philosophiae locum de Diis, de fato et divinatione, de rerum finibus, de disserendi, inveniendi ac judicandi arte, de omni parte Reipublicae ac vitae humanae officiis a Cicerone accurate simul, et latine, et luculenter, ne dicam eleganter et ubertim, tractatum esse; Nizolius noster, vir acutus et bonus, non solum despicere merito coepit infelicem Scholasticorum tractandi rationem, tenebrarum affatim, parum rerum utilium, elegantiae vero omnino nihil continentem; sed et impetum sumsit mentem hanc suam, et ad eam confirmandam meditata, hoc aevo restaurandis artibus fatali, publice exponendi. Et passim quidem in scriptis suis excidere sibi talia passus est, et ut credi par est, oretenus data occasione monuit, sed ad justum opus occupandum hac demum quae sequitur occasione pertractus videtur. Scripserat Caelius Calcagninus disputationes sive disquisitiones Basileae apud Frobenium anno superioris seculi 44. editas, quibus paulo liberius Officia Ciceronis reprehendebat. Continuo id male habuit doctos viros Tullii cultores, ex quibus Jac. Grypholus Romae apud Aldum, Marcus Antonius Majoragius Mediolani Ciceronis defensionem edidere. At superveniens Nizolius Caelium, quod Ciceronem impugnaret, Majoragium, quod Ciceronem et Aristotelem simul defendi posse putaret, perstringendos sumsit. Scriptum illud Nizolii tum separatim impressum est, tum titulo defensionum aliquot Ciceronis locorum, editioni Ciceronis Officiorum Venetae anno 1554. in folio subnexum est. Ciceronis etiam partes egere Joach. Camerarius et Hier. Wolfius, quemadmodum et nuperrime Clarissimus Sam. Rahelius illustrandae morali Ciceronis Philosophiae laudabili conatu incubuit. Verum Majoragius carpi se a Nizolio non lacessito indignius quam pro injuriae parvitate tulit, stimulante eum Octaviano Ferrario peripatetico celebri et erudito, qui Nizolii aemulus erat, et libertatem illam de Aristotele judicandi concoquere non poterat. Hujus subsidiis fretus Majoragius scripsit acerbe satis libros duos Reprehensionum contra Marium Nizolium, quibus accessit recusatio omnium eorum, quae Nizolius in decisionibus ejusdem Majoragii tanquam male posita annotavit. Ita coactus tandem Nizolius re tota ad accuratius Examen revocata edidit hos libros IV. de veris principiis et vera ratione philosophandi, quibus sententias suas a Ferrario et Majoragio reprehensas, antequam satis editae essent, non publicat tantum, sed et data opera justoque Scripto defendit. Majoragii autem sola praefatione, et libri IV cap. 6. meminit, ubi pugnat Ethica Nicomachea non Aristotelis ad Nicomachum, sed Nicomachi ipsius esse, subducens nimirum sese certamini inutili, et ipsi rei potius explicandae incumbens. Inscriptio operis haec est in editione, unde novam hanc expressimus: Marii Nizolii Brixellensis de veris principiis et vera ratione philosophandi contra Pseudophilosophos libri IV. in quibus statuuntur ferme omnia vera verarum artium et Scientiarum principia, refutatis et rejectis prope omnibus Dialecticorum et Metaphysicorum principiis falsis, et praeterea refutantur fere omnes Marci Antonii Majoragii objectationes contra eundem Nizolium usque in hunc diem editae. Parmae apud Septimum Viottum 1553 in 4to. An aliud quippiam in Philosophia praestiterit Nizolius, equidem ignoro: hoc tantum didici, vertisse Galeni explicationem obsoletarum vocum Hippocratis. Liber ab eo recognitus, excusus est Venetiis a Juntis cum operibus Galeni anno 1550. Fuit et alius Parmae Nizolius, fortasse nostro cognatus, posterior tamen, professione ICtus, cujus allegationes juris de Emphyteusibus extant excusae Parmae apud Brudon in quarto, 1603. Atque haec quidem de autore non admodum curiose inquirenti se obtulerunt, quem credibile est eadem cum Laurentio Valla fortuna usum, cui Grammatici nomen nocuit, effecitque, ne multum animis hominum movendis posset. Idem jam ante Petro Abaelardo, idem Angelo Politiano, Ludovico

Viveti, Erasmo, Andreae Alciato, atque ipsi Jacobo Cujacio, tum nuper Salmasio, Grotio etc. ab imperitis objectum est, et multa hujusmodi peculiaria in Grammaticos invectiva congessit homo licet ex instituto ac professione sua grammatikôtatos Maximilianus Sandaeus. Quae quamvis inania deprehendantur, et revera nulli sint magis Grammatici, quam qui sub venerabili Philosophiae titulo perpetuas Logomachias serunt, vulgi tamen animis ne nunc quidem satis eximi possunt. Sed et illud obstitisse Nizolii progressibus videtur, quod in Italia scripsit, in qua etiam nunc Aristoteles cum Scholasticis addictius regnat. Quid enim Francisco Patricio, quid Cardano, quid Galileo, quid Apologistae ejus Campanellae, quid ipsi Joanni Francisco Pico evenerit, notius est, quam ut recenseri mereatur. Accessit illius seculi ratio, in quo veritas incipiebat tantum velut per rimam sese ostendere et scintillis quibusdam emicare, instar facularum ignearum quae inter maculas solares nonnunquam ebulliunt, et favillarum quae cum fumo subvolant. Nostro tempore largior lux, et vel hoc saltem in confesso est, Aristotelem errare posse. Nunc ad argumentum operis accedendum est; inscripsit autem de veris Principiis et vera ratione Philosophandi, titulo, fateor, magnificentiore quam par est. Nihil aliud enim toto opere, quam Logica quaedam reformata et ad puram propriamque loquendi rationem revocata continetur, quae quidem me autore vera libri inscriptio esset, sed nolui in alienis immutandis intempestive ingeniosus esse. In Metaphysicam passim invehitur, nec affert tamen quicquam quod Metaphysicae principia convellat, nisi quatenus dialecticis cognata sunt, neque uspiam de uno et multo, de toto et parte, de eodem et diverso, de necessario et contingente, de causa et effectu, de mutatione et duratione, atque aliis metaphysicae locis tractationem suscipit. Rerum naturalium et mathematicarum nulla mentio, civilia vix frigide attinguntur.

Ut ita tam magnificae inscriptionis excusationem nullam inveniam, nisi hanc unam: Logicam veram non tantum instrumentum esse, sed et quodammodo principia ac veram philosophandi rationem continere, quia generales illas regulas tradit, ex quibus vera falsaque dijudicari, adhibitisque solis definitionibus et experimentis omnes conclusiones demonstrari possunt. Sed sunto etiam illa non philosophiae, non ipsarum propositionum principia, veritatemque rerum non faciant, sed ostendant; attamen philosophum facient, recteque philosophandi principia erunt, quod Nizolio tuendo satis est. Ita autem quod reliquum est praefationis partiemur, ut prius de usu eorum quae recte Nizolio disputata sunt, deinde de erroribus ejus quibusdam et excessibus disseramus. Usus Nizolianarum meditationum scopum simul editionis hujus iteratae continet, ut ita ei parti sit paulo diligentius incumbendum. Duo autem mihi potissimum editione dignum Nizolium reddere visa sunt, dicendi ratio, et tempus autoris: dicendi ratio quia Philosopho digna est; tempus autoris, quia autor nostro dignus est, illo certe tempore quo vixit, meditationes ejusmodi non nisi solidissimis et exquisitissimis ingeniis obtigerunt. Dicendi ratio, quam ille non adhibet tantum, sed et perpetuo urget, solidissimis viris dudum digna visa est, quae paulatim velut postliminio in Scholas reducatur. Dicendi inquam ratio naturalis et propria, simplex et perspicua, et ab omni detorsione et fuco libera, et facilis et popularis et e medio sumta, et congrua rebus, et luce sua juvans potius memoriam, quam judicium inani acumine confundens. Sed nobis ipsis danda hic opera est, ne in vitium incidamus quod reprehendimus, grandem nimirum et translatam et ampullosam dictionem.

Tres in universum laudes orationis mihi esse videntur: claritas, veritas et elegantia. Nam utilitas ipsarum potius rerum est. C l a r u m est quod bene percipitur, itaque clara est oratio cujus omnium vocabulorum significationes notae sunt, tantum attendenti. Vera est oratio cujus significatum sentiente et medio recte disposito sentietur (nam claritatis mensura intellectus, veritatis sensus), quae unica est, et verissima veritatis definitio, quicquid etiam hactenus sit dictum, et ex qua omnes recte judicandi Canones demonstrari possunt. Sed hoc exponere alterius loci est, tantum exemplo eam declarabimus. Haec oratio: Roma ad Tiberim sita est, ideo vera est, quia ut sentiam quod dicit, nihil aliud requiritur, quam ut sentiens et medium recte se habeat; sentiens nimirum nec sit coecus, nec surdus, medium seu intervallum non sit nimis grande. His positis, si ego sim Romae aut prope Romam, fiet ut videam eodem obtutu urbem et flumen, et ita urbem hanc esse ad hoc flumen, audiam vero urbem hanc dici Romam, fluvium Tiberim. Similiter in abstractis, haec oratio: binarius est par, vera est, quia si video (audio, tango, cogito) binarium, video unum et unum (per definitionem binarii ex auditu lectuve perceptam) et nihil ultra; video igitur duas partes binarii totum absolventes, unum et unum, easque inter se aequales, quia unum uni aequale est. Numerus autem cujus duae partes totum absolventes seu integrantes sunt aequales dicitur Par (per definitionem Paris lectu audituve perceptam). Ergo qui sentiet propositum numerum esse binarium, sentiet esse parem, et ideo propositam orationem esse veram. Elegans est Oratio, quae auditu lectuve jucunda est. Cum autem de Oratione philosophica, styloque illi debito sermo sit nobis, elegantiam impraesentiarum praetermittemus, etsi fateamur eam ad attentionem procurandam, ad movendos animos, ad res memoriae altius infigendas plurimum posse. Sola Certitudinis ratio habenda est, quantam materia capit. Certitudo autem, etiamsi rigorosissimus definitor accedat, nihil aliud esse comperietur, quam Claritas veritatis, ut ita vel ex ipsa certitudinis notione sequatur orationis philosophicae, quippe certitudinem quaerentis dotes esse claritatem et veritatem. Et vero manifestum est veritatem propositionis notam esse non posse, nisi significatio vocabulorum sit nota, id est (per definitionem clarae orationis) nisi sit clara.

Claritas in oratione est non verborum tantum, sed et constructionis. Nam si constructio clara non sit, notum erit quidem, quid verba significent simpliciter et per se sumta, sed non quid significent hoc loco ad caetera relata. Sed in obscuritate constructionis oratores potius et poëtae, quam philosophi nostri peccare solent, nobis igitur est de vocum per se sumtarum potius claritate dicendum. Claritati, sive notitiae significationis, duo vitia opposita sunt, obscuritas, et ut sic dicam nimia claritas seu ambiguitas; illic nulla significatio nota est, hic plures simul apparent, sed quae sit vera incertum est. Porro claritas vocabuli ex duobus oritur: vel ex voce per se, vel ex circumstantiis orationis. Claritas vocis per se rursus duos habet fontes: originem et usum. Origo autem vocis tandem in duo resolvitur, usum radicis, et analogiam ex radice factae derivationis. Usus est significatio vocis communiter nota eadem lingua utentibus. Analogia est significatio flexionis seu derivationis itidem nota eadem lingua utentibus, v.g. vocis Fatum usus vel significatio nota est necessitas eventuum; ejusdem origo componitur ex usu radicis et analogia: radix est for vel fari, Radicis usus est: dicere; analogia fati est: fatum, qua in lingua latina significatur participium perfectum passivum Verbi, ut ita origine fatum idem sit quod dictum. Plerumque autem usus ex Origine tropo quodam ortus est, quod et in exemplo proposito patet, nam origine fatum idem est quod dictum, usu idem est quod necessario eventurum; videamus igitur cujus dicta sint necessaria eventura, et manifestum est ad Dei solius dicta rem sequi. Igitur fatum origine est dictum, hinc antonomasia seu kat' exochên dictum Dei, hinc porro per Synecdochen dictum Dei de futuris, seu decretum Dei, hinc denique metonymia causae, necessario eventurum, qui nunc vocis usus est. Unde boni Grammatici, atque etiam Philosophi est continuatis troporum soritis, ut sic loquar, vocis usum ex origine deducere posse. Qua in re artificem inprimis esse video Iulium Caesarem Scaligerum, cujus Originum libri non exiguo etiam Philosophiae detrimento perierunt, nisi quatenus filius iis forte in notis ad Varronem usus est, qui tamen plerumque ab iis quae parens jam publicavit, et suis scriptis passim interspersit, dissentit. Sed ut in filii meditationibus plus eruditionis habemus, ita in parentis originationibus plus acuminis et philosophiae amisimus. Caeterum in vocabulis adhibendis haec regula tenenda est, ut si origo ab usu dissentit, usum potius quam originem in dicendo sequamur, sed usu vel dubio vel non repugnante, origini potius haereamus. Si multiplex usus est, danda opera est, ut vel abstrahatur animo formalis aliqua significatio quam vocant, id est ut detur significatio vocis, quae omnes usitatas in se continet, in quo laborare solent Theologi, inprimis scripturarum Hebraicarum interpretes, quos inter hac sensuum venatione excellebat Samuel Bohlius; vel si illud fieri non potest, saltem constituatur usus aliquis, ut sic loquar, originarius, id est ex quo sic fluant usus caeteri, quemadmodum ex origine fluxit ipse, nempe per canales Troporum. Danda tamen in usu Originario constituendo opera est, ut sit significatio formalis, saltem plerorumque usuum, quoad ejus fieri potest, ex qua caeteri usus deducantur. Sed in utroque, tam usu originario, quam significatione formali deligendis, illud maxime dispiciendum est, ut ex pluribus se offerentibus eligatur propior origini vocis. Electa autem semel significatio si locus fert redigenda in definitionem (definitio enim nihil aliud est, quam significatio verbis expressa, sive brevius, significatio significata) et auditori lectorive proponenda est. In definiendo non id solum curandum est, ut definitio sit reciproce vera, sed et, ut sit clara. Termini igitur Technici cane pejus et angue fugiendi sunt, et abstinendum inprimis illis praedicamentorum vocabulis plerumque ab usu latinae linguae remotissimis. Constitutae semel definitioni constantissime insistendum est, ita ut ubique etiamsi definitionem definito substitueres, nulla locutio absurda sequatur; sed etsi definitionem nullam praemiseris, debet tamen uniformis esse vocis usus, ita ut eadem utrobique definitio substitui possit. Atque ita patet dato vocabulo quae adhibenda sit significatio, videamus, et contra: datae significationi quod adhibendum sit vocabulum. Qua in re et compendii et claritatis ratio habenda est. Claritatis autem maxima est in Terminis e medio sumtis, usu etiam populari retento; obscuritas semper aliqua in Technicis. Terminum (liceat enim hoc sensu Termini nomine uti, ut significet vocem quatenus significata est, nisi vocabuli nomen substituere mavelis, quod me quidem non invito fiet) popularem voco, cum vox et significatio usitata est, technicum, cum vel vox vel significatio privata (seu certo homini vel hominum generi propria) est. Si ipsa vox privata est, sequitur ut facta sit per quandam onomatopoiian, qualia sunt pleraque vocabula der Rothwelschen Sprache, cujus Lexicon in compendio habet Gesnerus in Mithridate. Est autem in hoc vocabulificio illud inprimis attendendum, ut non casu quasi et arbitrario animi impetu, sed ratione quadam efformetur, ratio autem quo aptior, hoc laudabilior. Ratio formandi aptitudinem habet tum a Radice, tum a modo formandi; Radix debet esse usitata, et rei quam novo vocabulo designare contendimus, quantum fieri potest propinqua, Analogia debet esse et usitata et apta, ita ut ex significatione radicis et analogiae conflari vocabuli novi definitio quam intendimus, possit. V.g. Haecceitas non habet analogiam usitatam, melior esset: hoccitas (vel hoccimonia) uti quidditas, non quaedeitas. Iam ex Hoccitatis radice et analogia conflari ejus definitio potest, nam Hoccitatis radix est hoc; analogia, itas. Analogia autem ista seu derivandi ratio significat rationem appellationis in radice, seu qualitatem radicis quatenus talis est, qualis esse dicitur, erit igitur Hoccitas ratio cur aliquid dicatur hoc (uti qualitatem definit Aristoteles, a qua dicimur quales) vel qualitas hujus quatenus hoc est. Nec mirum est abstracta definiri per concreta, quia concreta sunt notiora. Sin vero non vox, sed significatio sit nova, attendendum est, tum an significatio quodammodo congruat voci, id est an ope troporum vel ex usu ejus communi, vel saltem ex origine deduci possit; tum an non haberi potuerit vox congruentior. Exemplis omnia illustranda essent, si esset instituti mei persequi magis talia, quam monere. Porro Terminis Technicis, ut dixi, plane carendum ab iisque cavendum est quoad ejus fieri potest; fieri autem semper non potest, prolixitatis causa, quae oritura esset, si utendum esset semper vocabulis popularibus. Nam exempli causa: Quadratum est quadrilaterum, aequilaterum, rectangulum; sed aequilateri, quadrilateri et rectanguli vox (ut planum praeteream) rursus est technica, resolvatur igitur: aequilaterum est cujus omnia latera sunt aequalia, quadrilaterum est cujus tantum quatuor sunt latera: Latus est linea terminans. Rectangulum est, cujus omnes anguli sunt recti, angulus est concursus linearum, rectus est qui utrinque aequalis est. Ergo si terminis technicis abstinendum est, pro Quadrati voce adhibendae semper essent hae voces simul: id cujus omnes lineae terminantes sunt aequales, et cujus tantum quatuor sunt lineae terminantes, et omnes concursus lineae terminantis ad lineam terminantem utrinque aequales. Et tamen, si rigorosius agendum est, etiam et lineae, et termini, et concursus, et aequalitatis vocabula essent ulterius resolvenda, nam ut in usu sunt, exacte Geometrarum conceptibus non quadrant, quemadmodum nec vox quadrati, quae tum origine tum usu communi omni quadrilatero tribui potest, cum Geometrae per antonomasiam soli tribuant aequilatero rectangulo, tanquam perfectissimo; quam vero molestum, quam ineptum futurum sit in loquendo et demonstrando pro Quadrati voce tot semper aliis vocibus uti, credo etiam caecum videre; addi possunt, quae in arte combinatoria passim dixi. Quamquam igitur istis resolutionibus terminorum technicorum in mere populares solidaretur judicium, unde etiam in perfecta demonstratione nihil fit aliud, quam talis in ultima et notissima resolutio, subjecti nimirum et praedicati in definitiones, et terminorum definitionem ingredientium rursus in definitiones (sive omnis ea resolutio fiat uno loco, sive aliis definitionibus aut demonstrationibus nostris, alteriusve scriptoris, cujus usum vocabulorum nostrum facimus, jam facta sit, ad quas remittimus) tamen obrueretur memoria; necesse igitur fuit technicos terminos earum rerum excogitare, quibus populus, vel quia non animadvertit, ut Lineam Quadratricem, vel quia raro utitur, ut Hyperbola et Parabola, peculiaria nomina non imposuit, sufficere credens, si forte tandem aliquando usus posceret, circumscriptione designare. Et quidem verissimum est, nullam rem esse, quae non explicari terminis popularibus, saltem pluribus, possit. Unde recte Nizolius noster passim urget, id pro nullo, pro commentitio, et inutili, habendum esse, cui non in lingua communi aliqua vox saltem generalis (id est, ut ego interpretor, quae cum aliis itidem generalibus juncta speciatim tandem rem exprimere possit) sit imposita. Nam philosophi plebejis non semper in eo praestant, quod alias res sentiant, sed quod sentiant alio modo, id est oculo mentis, et cum reflexione seu attentione, et rerum cum aliis comparatione; attentio autem hominum ad aliquam rem non potuit melius excitari, quam certo vocabulo imposito, quod nota esset memoriae mihi ipsi, signum judicii erga alios. De caetero tantum abest, ut Philosophi res abstrusiores et nobiliores sentiant, quam homines caeteri, ut potius contra, antequam incomparabilis Verulamius, aliique praeclari viri philosophiam ex aëreis divagationibus aut etiam spatio imaginario ad terram hanc nostram et usum vitae revocarunt, saepe ciniflo aliquis Alchimista solidiores et praeclariores de rerum natura comprehensiones habuerit, quam philosophaster quispiam (neque enim negamus etiam inter Philosophos, eos praesertim, qui ex Aristotelis et veterum fontibus potius, quam lacunis scholasticorum sua hauserunt, viros solide et ad usum doctos complures superfuisse) intra claustra solis sive haecceitatibus, sive hoccitatibus incumbens. Philosophi igitur saepe non sentiunt, nisi quae et alii sensere, sentiunt tamen cum attentione, quae alii neglexere. Ita Joachimus Jungius Hamburgensis, vir vere philosophus, plurimas insectorum species multis haud dubie mortalibus visas, sed ab omnibus hactenus praeteritas et pede calcatas, observavit, collegit, digessit, comparavit inter se, et ex illa comparatione nomina etiam nova imposuit. Cujus haec et alia meditata a Clarissimo Vogelio quam primum speramus editum iri. Nonnunquam tamen fateor et philosophi sentiunt corpora aut corporum qualitates, quas alii nunquam sensere; ita Chymici saepissime nova hactenus ignorata corpora variis mixtionibus resolutionibusque producunt; idem fit compositionibus Medicorum, quibus etiam saepe ab autore nomen imponi solet, majore ad perennitatem nominis efficacia, quam si ex solido adamante statua illi cum elogio collocata esset. Qualitates quoque novas, ut ignotos hactenus colores plurimos, haud dubie vidit, qui primus microscopio usus est. His igitur casibus nomina vel nova formanda, vel vetera tropis quibusdam, a relatione rei qualitatisve novae ad veteres petitis, huc accommodanda sunt. Illud igitur pro certo habendum est, quicquid terminis popularibus explicari non potest, nisi immediato sensu constet (qualia sunt multa Genera colorum, odorum, saporum) esse nullum, et a philosophia velut piaculari quodam carmine arcendum. Unde philosophis quibusdam ingeniosis mos est egregios illos disputatores dialecticos ad hoc urgere, ut vel omnes terminos suos clare explicent, vel si hanc molestiam subterfugere velint, descendant ad linguam aliquam vivam seu popularem, ac tentent in ea animi sensa exponere; quo facto mirum est, quam vel consternentur illi, vel si rem tentent, a praesentibus viris judicio atque experientia praeditis, latinae tamen linguae non admodum curiosis irrideantur. Ego certe ea ratione factum esse arbitror, ut in Anglia Galliaque paullatim nimis scholastica philosophandi ratio exoleverit, quia jam dudum illae gentes philosophiam sua lingua excolere coeperunt, ut ipsi plebi quodammodo, atque etiam foeminis aditus de talibus judicandi sit factus. Idem haud dubie factum esset apud Italos et Hispanos, nisi ibi Theologi scholastici cognatis sibi philosophis subsidio venissent. In Germania inter alias causas, ideo fixior est scholastica Philosophia, quod sero, et ne nunc quidem satis, germanice philosophari coeptum est. Illud tamen asserere ausim, huic tentamento probatorio atque examine philosophematum per linguam aliquam vivam, nullam esse in Europa linguam Germanica aptiorem, quia Germanica in realibus plenissima est et perfectissima, ad invidiam omnium caeterarum, cum artes reales et inter eas mechanicae a multis seculis a nulla gente sint diligentius excultae, usque adeo ut ipsi Turcae in fodinis Graeciae et Asiae minoris vocabulis metallicis Germanorum utantur. Contra ad commentitia exprimenda lingua Germanica est facile ineptissima, longe quidem Gallica Italicaque et caeteris latinae propaginibus ineptior, quia in Latinae filiabus, voce Latino-barbara leviter inflexa statim fit Gallica aut Italica non-barbara, unde et multa philosophiae Scholasticae in Gallicum quomodocunque tamen translata habentur; at in Germania nemo hactenus tale quicquam, nisi omnium sibilis exceptus, tentavit. Sed si terminos Latinos retinere aut detorquere voluisset aliquis, hoc jam erat non germanice sed latine philosophari, nec habuisset ullum usum nec intellectum fuisset a quoquam latinitatis imperito, quia Germanica a latina toto coelo distat, quod secus est in Italica Gallicaque. Atque haec causa fuit philosophiae apud nos serius vernaculo sermone tractatae, quia Lingua Germanica non a philosophia quidem, a barbara tamen philosophia abhorruit, cum vero barbara philosophandi ratio sero sit pulsa, mirum etiam non est, tardigradam in philosophando nostram linguam fuisse. Quod de Germanica, idem de Germanicae filiabus, Suedica, Danica, Anglica, Belgica, dicendum est, nisi quod Belgicam atque Anglicam in admittendis aliarum linguarum vocabulis ipsa vicinitas audaciores fecit, cum contra apud Germanos, tametsi Scholasticastri quidam, aut peregrinatorculi meris Latinismis, Italicismis et Gallicismis perstrepant, usus tamen et virorum gravium, et plebis talia respuat. Slavonicam linguam huc non affero, quia in realibus ipsis satis plena non est, et plerasque res mechanicas aut importatas germanicis vocabulis nuncupat. Illud vero praetereundum non est loco, quod Thomas Hobbes pro sueto sibi ingenii acumine observavit, apud eas gentes, quibus mos est verbum substantivum: Est, perpetua Ellipsi subintelligere, qualos sunt nonnullae Orientales, magnam partem philosophiae Barbarae, aut non omnino, aut aegerrime exprimi posse, cum tamen eae gentes non sint minus quam caeterae aptae ad philosophandum, et lingua alioquin in rebus ipsis copiosa cultaque utantur. Sed a digressione in viam regrediendum est. Cum igitur constet eas res esse nullas, quae popularibus terminis explicari non possunt, constet etiam tanto clariorem esse orationem, quanto termini sunt populariores, nisi forte nimis multiplicatis ea ratione vocabulis, jam ex alio capite taedium, oblivio, et sic obscuritas nascatur, manifestum est normam ac mensuram adhibendorum terminorum esse debere, compendiosissimam popularitatem, vel popularissimum compendium. Quandocunque igitur termini populares suppetunt aeque compendiosi, abstinendum est terminis Technicis. Est profecto haec una ex regulis fundamentalibus Styli philosophici, in quam passim impingitur, praesertim a Metaphysicis et Dialecticis; nam res ipsae Dialecticae et Metaphysicae plerumque, creberrime in sermonibus, scriptis, cogitationibus etiam plebejis occurrunt, et in omni vita passim teruntur. Hinc factum est, ut ipsa crebritate admonita gens, peculiaribus, usitatis, maxime naturalibus et compendiosis vocabulis talia designaverit; quae cum suppetant, peccatum est novis plerumque etiam incommodioribus confictis (ut de ipsa saepe in fingendo admissa ineptitudine nihil dicam) res obscurare, se vero imperitis tantum admirabiles, caeteris ridiculos reddere. Par est ratio in moralibus, civilibus, et juridicis. Quae cum itidem sint omnium intellectui exposita, a novis terminis confictis, raro in illis quicquam praeter tenebras sperandum est; raro, inquam, nam et illud fateor, nullam esse scientiam, in qua non terminis technicis sit opus, tunc nimirum cum plebs rem aut non sensit, aut sine attentione rursus dimisit. In Mathematicis autem, Physicis et Mechanicis maxime novis Terminis aut nove sumtis opus est; quae in his disciplinis tractantur, pleraque non sunt statim sensui obvia, aut in usu communi crebro versantia. Producuntur enim eae res, aut deteguntur qualitates, variis rerum in partes divisionibus, mutationibus, motibus, additionibus,

detractionibus, translocationibus, commixtionibus, et omnino experimentorum industriis, quae vulgus nisi necessitate coactum facere non solet, artifici cujusvis scientiae talia relinquens. Sed etsi termini technici parum sint popularibus compendiosiores, notabile tamen taedii aut memoriae levamentum hinc non oriatur, manifestum est itidem technicis in philosophando utilius abstineri. Est tamen inter philosophandi modos discrimen ingens, alius enim est, ut sic dicam, Acroamaticus, alius Exotericus. Acroamaticus est in quo omnia demonstrantur, Exotericus in quo quaedam sine demonstratione dicuntur, confirmantur tamen congruentiis quibusdam et rationibus topicis, vel etiam demonstratoriis, sed non nisi topice propositis; illustrantur exemplis et similitudinibus; tale dicendi genus dogmaticum quidem seu philosophicum est, acroamaticum tamen non est, id est, non rigorosissimum, non exactissimum. Atque ista differentia etiam apud Mathematicos observatur, distinguunt enim a Demonstrationibus Scholia, demonstrationes rigorosissime et acroamatice, Scholia paulo familiarius atque exoterica quadam ratione tractantur, quod vel ex solo Proclo in Euclidem patet, qui in Scholiis historica quaedam et quicquid rei illustrandae facit, inspergere non dubitat. Gemina huic distinctioni distinctio est inter praecepta et commentaria, quam Bartholomaeo Keckermanno et Johanni Henrico Alstedio utiliter placuisse video, et tenuit quoque vir summae doctrinae Gerhardus Johannes Vossius in suis artium liberalium ac popularium partitionibus. Usus hujus discriminis est, ut non interrupto definitionum, divisionum et demonstrationum cursu interserere tamen nonnulla scitu digna aut etiam profutura liceat. Quaecunque igitur de styli philosophici ratione dicta sunt, de parte Acroamatica dicta sunto. In Exoterica parum luxuriari liceat, ut si certitudini aliquid, claritati tamen nihil aut parum decedat. Acroamatica autem pars constat, ut dixi, Definitionibus, Divisionibus et Demonstrationibus; quanquam divisionibus supersederi possit, quemadmodum Euclides illis caruit, utiliter tamen adhibentur, saltem ad definitiones inter se ordinate connectendas, propositiones enim non divisionibus, sed demonstrationibus connecti debent. Quicunque igitur accurate definire, apte dividere, et recte demonstrare seu quandam propositionem certam reddere profitetur, rigorosissime se gerere, nec vocem nisi definitam, aut propositionem nisi demonstratam aut immediato sensu certam in demonstrando adhibere debet. De caetero liceat fortasse acutas nonnunquam allusiones, similitudines, metaphoras, exempla, argutias, historias inspergere et lectoris fessi animum jucunditatis interstitio recreare, sic tamen ut tunc quoque omnis obscuritas, omnis translationum nimietas vitetur.

Illud quoque hoc loco admonitu dignum visum est, quia vulgo contra sentiunt, inter accurate philosophandum concretis tantum utendum esse; idque ipsum Aristotelem plerumque fecisse video; poson, poion, ta pros ti potius ipsi in ore sunt, quam posotês, poiotês, schesis, seu si sic loqui fas esset, pros-tinotês; id vulgo sectatores excusant, quasi pinguius factum, ac se si diis placet, acutiores somniant, cum omnia abstractis complent, cum contra pro certo compertum sit istam abstracta vocabula excogitandi libidinem pene totam nobis philosophiam obscurasse, quibus tamen careri in philosophando sic satis potest. Nam concreta vere res sunt, abstracta non sunt res, sed rerum modi, modi autem plerique nihil aliud sunt quam relationes rei ad intellectum, seu apparendi facultates. Et vero datur modorum in infinitum replicatio, et qualitatum qualitates et numeri numerorum, quae si omnia res sunt, non infinitas tantum, sed et contradictio oritur. Nam si Entitas Ens est, si Realitas res est, si aliquidditas aliquid est, idem erit forma sui ipsius seu pars conceptus sui quod implicat. Si quis igitur aliquando Elementa Philosophiae perfecte constituturus est, eum abstractis prope penitus abstinere necesse est. Recordor quidem acutissimum Hobbesium abstractis aliquam utilitatem tribuere, idque eo potissimum argumento, quod exempli causa aliud sit duplicare calida, aliud duplicare calorem. Verum haec ipsa caloris duplicatio terminis concretis efferri potest, nam si dicam eandem rem duplo calidiorem esse factam seu effectum quo calorem metimur duplicari, jam intelligetur non calida, sed calorem duplicatum esse. Terminorum igitur abstractorum nunquam ego, ut verum fatear, ullum in philosophandi rigoroso genere usum magnopere comperi, abusus vero multos et magnos, et valde perniciosos. At in exoterica dicendi ratione credo abstracta adhibita tempestive usu suo non carere, acuere enim inprimis sententias, et figere quasi attentionem lectoris, ac de caeteris cogitationibus impraesentiarum dimittendis admonere, more secundarum notionum, quibus cur abstracta aequiparem, causas habeo multas et graves. Nam in universum ita sentio, substituere abstracta concretis, et pro hac propositione: homo est rationalis, substituere illam: homo habet rationalitatem, aut: cui inest humanitas, illi inest rationalitas, aut: humanitate rationalitas continetur, esse non tantum tropicum, sed et superfluum; ac perinde esse, ac si quis loco ejusdem propositionis diceret: certum est, verum est, non est dubitandum; quisquis attendet, sentiet; idea hominis menti meae per sensum impressa confirmat, hominem esse rationalem; quae variandi genera rei nihil addentia praeter relationem ad mentem, ad illustrandum inculcandumque possunt aliquid, ad accurate philosophandum, ad definiendum, dividendum et demonstrandum nihil. Hactenus ostensum est terminis Technicis abstinendum esse, quoad ejus fieri potest; nunc illud attentendum est, sive popularibus, sive Technicis utamur, tropos tamen aut nullos aut exiguos aptosque esse debere. Quod a Scholasticis parum est observatum, nam quod quis miretur, eorum oratio tropis scatet. Quid enim aliud quam tropica sunt dependere, inhaerere, emanare, influere. Cujus postremi vocabuli inventione mire se effert Suarez. Cum enim Scholastici ante eum dudum in generali causae notione venanda sudassent, nec verba illis commoda succurrerent, Suarez non quidem ingeniosior, tamen audacior fuit, et adhibito callide influxus vocabulo, causam definivit: quod influit esse in aliud, barbare satis et obscure; nam et inepta constructio est, qua influere ex neutro fit activum; et metaphoricum est istud influere, et obscurius ipso definito: faciliore enim negotio causae quam influxus vocem tam monstrose acceptam definire sperarim. Illud denique observandum quod et jam tum passim monuimus, origini vocis, praesertim cum certa est, qua pote, insistendum. Sane verum est omnem originariam vocis significationem esse propriam, neque enim video qui per tropum ex alio translatus dici possit; sed tamen illud fateor quandam significationem esse propriam, quae non sit originaria, quod et recte observavit Cl. Brunsmannus in iis quae de propria et translata significatione nuper peculiari opera commentatus est. Quibus ejus cogitatis tamen illud adjicio: omnem significationem non originariam aliquando fuisse translatam, eo nimirum tempore quo primum vox a primigenia significatione ad alias troporum adminiculo promota est; factam vero tandem propriam, cum primum ita vulgaris facta est, ut aeque sit nota, aut notior etiam nativa; et jam homines non propter flexiones a nativa factam, cujus saepe ne recordantur quidem, sed per se voce sic utantur. Interea si quis destinato consilio sibi proponeret, vocibus quarum certa originatio est, perpetuo inter philosophandum non aliter uti, quam origo postulat, ejus consuetudo nec illaudabilis nec aspernanda foret, etsi difficile censeam hoc constanter exequi. Ita satis, opinor, fuse pro instituti ratione de Claritate vocabuli per se dictum est. Claritas vero, quae ex Circumstantiis sumitur, sumitur vel ex ipsa oratione, vel extrinsecus. Si ex ipsius Orationis circumstantiis sumitur, erit Claritas si non vocabuli per se, tamen orationis per se. Quod fit, cum ex ipsa oratione apparet materia subjecta de qua agitur, et cum materia subjecta tollit ambiguitatem; nam si de Ursa, plaustro, cane, lyra, loquitur is, cujus reliqua oratio in astronomicis consumitur, facile tollitur ambiguitas. Item si praemissa est definitio vocabuli, eo ipso obscuritas sublata est. Sed si per multas demum conjecturas, licet ex ipsa oratione sumtas, significatio venanda est, longe infra claritatis laudem subsidit. Si vero ex ipsis extrinsecis circumstantiis colligendus demum sensus est lectori et auditori, jam per se obscura est oratio. Obscura autem oratio fortasse alicui prophetae, aut ebuccinatori miraculorum Alchymistae, aut oraculo Delphico, aut etiam theologo mystico, aut aenigmatographo Poetae convenerit, a philosopho nihil potest esse alienius. Equidem non ignoro et philosophos Aegyptiorum veteres, et Sinensium hodiernos, et omnino orientales, et qui eos secutus est, Pythagoram apud Graecos, apud Latinos autem et Arabes, Chemicos aenigmatibus sua occuluisse. Quod eorum consilium non potest usquequaque improbari, neque enim omnia omnibus prostituenda sunt, et qui postea philosophi artium, medicae imprimis et mathematicae mysteria in vulgus exire passi sunt, rem a prudentia civili alienam fecerunt; poterant enim his velut instrumentis uti ad liberandas a tyrannide patrias et constituendas Aristocratias: et nemo prudens Lazarum Riverium, vel Antonium Mariam Rheitam Schyrlaeum Capucinum culpaverit obscuritatis, quod ille certam quandam compositionem medicam, hic tuborum opticorum magis magisque perficiendorum compendium a se repertum aenigmatis nube sepiverunt. In philosophando tamen accurate, id est in definiendo, dividendo et demonstrando, dispellendas esse omnes illas nebulas, non est dubitandum. Licebat Philosophis vel lingua quadam peculiari, quod de Aegyptiis et Hetruscis sacerdotibus fertur, vel scriptura saltem, quod nunc faciunt Sinenses, sua occulere, dummodo in hac ipsa lingua, in hac ipsa Scriptura, ipsi saltem inter se clare accurateque philosophati essent, nec nunc intromissis in adyta, appareret vasta rebus utilibus et egena solitudo, quodque de templo Hierosolymitano Tacitus ait, inania arcana, quod de orientalium philosophia verum esse magis magisque detegitur. Ita explicata est una laudum Orationis Philosophicae: claritas. Elegantiam aliorsum ablegavimus. Lege sis interim Quaerengum de Eloquentia Philosophi. Sola Veritas residua est, sed de hujus comparandae ac confirmandae ratione, deque omni inveniendi et judicandi artificio praecepta tradere ad Logicum pertinet, qui tamen accurata Claritate verborum illo inquirendi ac morose cuncta discutiendi necessario alioquin onere, mirifice levatur. Nam si nulla vox adhibetur, nisi clara et certae definitaeque significationis, omnis aequivocatio exulet necesse est, qua semel pulsa ingens sophismatum agmen simul evanescet; nec quicquam fere ad solide judicandum supererit, quam ut ab erroribus sensus quidem custodiatur sensorio ac medio recte constitutis, intellectus vero observatis regulis consequentiarum. Quae cum ita sint, parum abest, quin credam, uti Rhetoricae duae sunt partes, una de verbis eleganter, ornate et efficaciter struendis, altera de movendis affectibus, ita similiter Logicae duas esse partes, unam verbalem, alteram realem: unam de claro, distincto et proprio verborum usu seu de stylo philosophico, alteram de regendis cogitationibus. Nam Grammatica, ut loquamur pure et ex usu gentis, nos docet, Rhetorica, ut apte ad movendos effectus, Logica, ut apte ad movendum intellectum dicamus. Quemadmodum igitur illi non probantur, qui Oratoriam a Rhetorica divellunt, oratoriamque de movendis affectibus, Rhetoricam de elegantia dictionis praecipere jubent: quod faciunt Ramistae quidam aut Semi-Ramistae, viri caetera doctissimi, Keckermannus, Alstedius, Conr. Dietericus, Caspar. Bartholinus; quemadmodum, inquam, illi non probantur, cum ita implexus sit verbis omnis cogitandi volendique actus, ut vix unquam nisi tacito intra nos verborum usu fiat, cum verba sint proximum cogitandi instrumentum, docendi autem cogitata nostra prope unicum; cum denique iisdem regulis simul et movendorum affectuum regendarumque cogitationum ratio, et, quibus prope solis id fit, verborum ad hoc apte collocandorum praecepta contineantur: ita non improbandum arbitror, qui simul et de cogitandi praeceptis, et genere dicendi ad docendum apto tractare ad Logici partes pertinere tuebitur. Quare nec Nizolius peccavit, quod in Logica tractatione dicendi rationem exactam passim urget, nec fortasse, qui ante Nizolium eo de argumento tam in omni Encyclopaediae parte necessario, paulo fusius praefati sumus. Inprimis cum eo potissimum fine Nizolium ediderimus, ut, vel alieno labore, contribueremus aliquid ad philosophiae solidioris instaurationem, quae nunc tot ubique summis ingeniis connitentibus tam pulchre procedit, adjuvandam. Speramus

enim a lectione hujus Nizolianae commentationis non mediocrem fructum in rem philosophicam redundare posse, vel ideo, ut homines sobrio illi, ac proprio et nativo, ac vere philosophico dicendi generi magis magisque assuefiant, praesertim cum nemo mihi quidem scriptor notus sit, qui pari zelo, diligentia, atque etiam, si attente legatur, efficacia, in eam rem incubuerit, ut omnes illae verborum spinae ex agro philosophico funditus evellantur. Quod quidem in parte Logica atque ipso philosophiae vestibulo sic satis praestitisse mihi videtur, dummodo existant, quod fore non desperamus in hac florentium passim egregiorum ingeniorum ubertate, qui coeptum semel laborem persequantur, ac reliquas philosophiae partes, metaphysicam, physicam generalem, philosophiam civilem ac veram jurisprudentiam a terminorum implexis sentibus eadem ratione purgent; polliceremur de nobis aliquid, nisi partim aliis studiis distraheremur, partim timeremus materiam aliis praeripere, aptius omnia praestituris. Caeterum quod Nizolium dixi prae caeteris aliquid in hoc genere praestitisse, id tueri non vereor. Nam illustres illi philosophiae instauratores hodierni in eo potius occupantur, ut sua sibi inventa et cogitata praeclare constituant atque exornent, quam ut vetera et in scholis recepta Aristotelis ac scholasticorum tradita poliant ac purgent. Cum tamen non sit e re philosophiae, vetera prorsus abjicere, sed emendare potius, et quod egregium est, qualia certe sunt innumera, ea praesertim quae ipso Aristotelis textu continentur, conservare. Deinde fateor de dictione philosophorum vulgarium barbara abolenda monuisse, consuluisse, declamasse multos, rem ipsam vero, quod fecit Nizolius, aggressos esse paucos, quia facilius scilicet est carpere quam emendare. Sane cum primum literae restaurari coeptae sunt, eruditi in philosophos scholasticos intonuere; contra Scholastici se reales vocabant, illos poetarum et grammaticorum titulo ab interiore rerum cognitione arcebant. Et memini videre aliquando scriptum cujusdam ex illo grege theologi, hoc titulo: Johannis Seici Apologia, quod Theologia non sit fundata super Poesi, quasi scilicet quisquam hoc somniasset. Sed interea dum isti fulminant, eruditi aulas magnatum paulatim occuparunt. Laurentium certe Vallam solus favor regius ab haereseos improperatione defendit, ut de Leonis X et Francisci I Galliae Regis in literatos propensione nihil dicam, quae profligandae barbariae multum potuit. Jam ante Vallam, princeps Dantes Aligerius Florentinus meliores literas velut ab inferis revocavit; hujus discipulus Franciscus Petrarcha elegantiam primum in philosophia civili quippe ejus capaciore expertus est, qua in re Franciscum Philelphum, Poggium Florentinum, Leonardum Aretinum, aliosque succenturiatos habuit. At Valla majore vir ingenio spinas scholasticorum primus calcare aggressus est, ac dialecticam conscripsit ingenio suo dignam, ICtos etiam libello de insignibus et armis, contra Bartholum, Theologos libello de libero arbitrio, contra Boethium lacessere ausus. Tunc vero philosophiae simul et eloquentiae exquisitiori e Graecia subsidio venere Theodorus Gaza, Georgius Trapezuntius, Emanuel Chrysoloras et Bessario postea Cardinalis. Et licet Gaza et Trapezuntius Aristotelem graecum resuscitantes, pugnarent inter se, Bessario autem Platonicus cum utroque, in Barbaros tamen aequali animi impetu itum est. Ab his instructi Johannes Picus de Mirandula, sui aevi phoenix, Astrologorum hostis, Hermolaus Barbarus entelecheias interpres, Nicolaus Leonicenus Patavinus, cujus et Nizolius noster lib. 4. cap. 8. meminit, cujus opera, ut Erasmus ait, Medicina iterum loqui coepit, Marsilius Ficinus Bessarionis in affectu erga Platonem haeres, certamen pro vera sapientum eloquentia contra corruptores utriusque susceptum, acriore impetu, et recentibus armis continuarunt. Tandem Angelus Politianus, Joh. Franciscus Picus de Mirandula, Rudolphus Agricola, Joh. Reuchlinus, Hadrianus Cardinalis, Erasmus Roterodamus, Paulus Cortesius, Joh. Ludovicus Vives, Philippus Melanchthon, Joachimus Camerarius, et multi consimiles, perrupere hostiles ordines, et late stragem dedere. Hos qui toto orbe secuti sunt philosophi eloquentissimi, tam multi sunt, ut brevibus chartis non capiantur. Barbarum porro dicendi genus peculiaribus scriptis multi oppugnarunt. Et exstant Epistolae amoeboeae Johannis Pici Mirandulani et Hermolai Barbari, quorum hic acerrime in Scholasticos invehitur, ille mollire eorum vitia ac tegere magis quam defendere, non improbabili pietate conatur. Tanti fecit eas Epistolas Philippus Melanchthon, ut addita dispositione edi in Germania curaverit. Addi possunt Quaerengus de Eloquentia Philosophi, Franciscus Floridus Sabinus scripto quod pro latina lingua ejusque Scriptoribus edidit, Ubertus Folieta de Latinae Linguae usu et praestantia, Germonius, Corradus, Taubmannus, Barthius, de Latina Lingua, Susii Lima Ciceroniana, Andr. Schotti Tullianae quaestiones, Alberti de Albertis actio in corruptores eloquentiae, Melch. Inchofer de sacra latinitate, Erasmi Apologeticus adversus Martinum Dorpium, Joachimus Vagetius de stylo, Christoph. a Capite fontium de necessaria correctione Theologiae Scholasticae, Ludovicus Carbajulus

Baethicus libro uno de Restituta Theologia, in quo, ut inseruit titulo ipse, Lector visurus sit Theologiam a Sophistica et barbarie magna industria repurgatam. Erycius Puteanus diatriba de Barbaris ad Barbarinos, Christianus Becmannus, et Isaacus Clauderus de barbarie superiorum temporum, Frischlinus Prisciano vapulante, Joh. Conradus Dietericus de infelicitate seculi superioris in graecarum literarum ignoratione, Antibarbarus Sixti Amamae et Petri Molinaei, Gerhardus Joh. Vossius de vitiis sermonis et glossematis latino-barbaris, Joh. Niess. de ortu et occasu linguae latinae ejusque instaurandae ratione, Petrus a Valle Clausa de immunitate Cyriacorum (id est Theophilus Raynaudus contra Dominicanos librorum censores), qui omnes data opera in dictionem illam pseudophilosophicam invehuntur. His addi possunt, qui ex Cicerone et Quintiliano et Boethio philosophati sunt: Freigius, Buscherus, Jason Denores, Ramusque et Ramei aut Philippo-Ramei prope omnes; Hadrianus item Cardinalis libris 4. de vera philosophia ex 4. Ecclesiae doctoribus: Ambrosio, Hieronymo, Augustino et Gregorio Magno. De caetero ut Theologiam Scholasticam Melchior Canus in locis, et Paulus Cortesius in libros sententiarum (nuper Petavius, opere dogmatum Theol.) ita Dialecticam Valla, Rudolphus Agricola, Polichius, Melanchthon, Caesarius, Hunnaeus, Cornelius Valerius, Perionius, Coelius Secundus Curio, Joan. Sturmius, Hottomannus; Metaphysicam Vives, Niphus, Javellus (etiam Nizolio nostro laudatus lib. 2. cap. 10), Fonseca, Brunus, Monlorius; Physicam Hermolaus Barbarus, Cornelius Valerius, Franciscus Vicomercatus, Hieron. Fracastorius, Hieron. Cardanus, Jul. Caesar Scaliger, Scipio Capucius, Titelmannus, et nuper Gassendus, dictionis elegantia illustrare coeperunt. Qui tamen terminos in Scholis receptos sic ad vivum in caeteris philosophiae partibus resecuerit, ut fecit in Logica Nizolius noster, nondum comperi. Nizolium igitur, quo hactenus fuit ignoratior, hoc magis dignum putavi, qui in exemplum dictionis philosophicae reformatae proponatur.

Altera editionis ratio fuit: Tempus Autoris. Accessit enim ad edendum hic quoque stimulus, quod apparet ex Nizolio esse quasdam sententiarum periodos, et, quae nostro tempore velut nova producuntur, jam olim plurima a doctis viris magna cum contentione agitata esse. Ita detexit Telescopium, viam lacteam esse congeriem insensibilium stellarum, idem dudum conjecerat Democritus. Ejusdem Democriti Vaticinatio erat, Nili incrementa esse a pluviis Aethiopiae, quae sententia a coaevis et propinquis scriptoribus irrisa, nunc peregrinationibus vera deprehensa est; Epicuri et Lucretii Atomi, quam magna nunc contentione refodiuntur? Hypothesis terreni motus Pythagorae fuisse dicitur, et illuc inclinasse Archimedem non obscura sunt vestigia in libello de Numero arenae. Illustris Digbaei pulverem sympatheticum Antonius Deusingius et Ioh. Fried. Helvetius contendunt veterem esse. Circulationem sanguinis per totum corpus non ab Harvaeo primum observatam, sed dudum deprehensam legi in manuscriptis Pauli Sarpii, quae nunc quoque Venetiis monstrentur, refert in absolutissimo Institutionum Anatomicarum opere Thomas Bartolinus, etsi magis aditum praebuisse quam rem dedisse putem. Habeo ex narratione doctissimorum virorum, ipsum illum magnum Cartesium non mediocriter confusum fuisse, cum esset ei monstratum, complura ejus philosophemata, quae noviter inventa credebantur, in Platone et Aristotele aliisque veteribus, quorum tamen ille contemtum praeferebat, tum in naturalibus, tum in ethicis clare tradita, contineri; Keckermannus ostendit ex collatione verborum sibi parallelismo quodam oppositorum, pleraque Petri Rami dogmata dudum vidisse Ludovicum Vivem. Addo ego, quae nunc nostro tempore a scriptoribus praeclaris Hobbesio, Cartesio, Iungio, Claubergio, Raeo, Antonio Arnoldo Theologo, quem Gallicae Logicae, libelli sane elegantissimi, autorem ferunt, acerrime urgetur terminorum technicorum ad populares reductio, eam jam tum Nizolio nostro in votis ac scopo unice fuisse, longe meliore, quam Rami consilio, qui Aristoteleis subversis alios terminos technicos substituit, multiplicavitque non scientiam, sed laborem.

Restat nunc, ut Errores quoque et Vitia Nizolii nostri ne dissimulemus. Et ex vitiis potissimum mihi vituperationem mereri videtur maledicentia, qua in Aristotelem, in Platonem ipsum, in Galenum, in veteres Aristotelis interpretes Graecos, in Scholasticos sine discrimine (nam Thomam Aquinatem, cum mollissime tractatum cupit, appellat monoculum inter caecos lib. 4. cap. 7) invehitur, qua etiam consentientes sibi in plerisque Vallam, Vivem, Rudolphum Agricolam ob levissima quaedam sententiarum discrimina proscindit. Optassem deleta e libro talia, ne lectores vel cum puritate dictionis simul procacitatem discerent, vel saltem in percurrendo offenderentur, non sum ausus tamen in alieno opere quicquam immutare. Errores in Nizolio et multi sunt, et magni, quorum plures in breviculis notis quas minutiori typo insertas adjeci, sunt tacti, aliquorum vero extantiorum etiam hic mentio facienda est. Nimirum ille palmarius est, quod Scholasticorum vitia Aristoteli imputat, et modestiores se viros, Iohannem Picum. Leonicenum, Rudolph. Agricolam, Vivem, etiam conviciis lacessit, et adulationis insimulat, quod excusare Aristotelem conentur; cum tamen nostro seculo post tot in Aristotelem doctissimorum et prioris barbariei dissimillimorum interpretum curas nihil sit compertius, quam Aristotelem omnis illius ineptiae purum et insontem esse, qua scholastici passim inquinantur. Errores ejus quicunque sunt, tales tamen sunt, ut facile internoscas lapsus viri magni et in rerum luce versati, a vertiginosis deceptionibus imperiti alicujus claustralis. Hoc demonstratum satis dedere primum superiore seculo Itali interpretes: Augustinus Niphus, Angelus Mercenarius, Alexander et Franciscus Piccolominaei, Caesar Cremoninus, M. Antonius Zimara, Simon Simonius, Iacobus Zabarella, Franciscus Vicomercatus, et tot alii. Hoc vero seculo illustrati Aristotelis Germanis maxime laus debetur. Nam partem de demonstratione, quae vulgo Aristotelis adversariis pro monstro est, Cornelius Martini, et Jungius et Joh. a Felden non mediocriter illustrarunt, quanquam enim Feldeni in Topicis et Analyticis Aristotelis ad usum transferendis eruditissimae albique lapidis calculo dignissimae meditationes nondum sint editae, speramus tamen quam primum eas ab ipso autore editum iri; ad Metaphysicam Aristotelis recte comprehendendam plurimum contribuere Sonerus et Dreierus, ille in Academia Altorfina, hic in Regiomontana professor: Soneri institutiones non ita dudum, autore jam olim mortuo, prodiere. Dreieri Sapientia universalis seu prima philosophia ex Graecorum potissimum interpretum sententiis ad praeclaram harmoniam concinnata est, ex qua intelligi satis potest, quam gravi consilio sua aggressus sit Aristoteles, quam praeclaro ordine collocaverit, quam denique magnifice sit executus. Philosophia Aristotelis naturalis generalis (nam quae particularis est, ejus realitas per se lucet) ad usum maxime et solidas de rerum natura notiones traducta est a solidissimo Viro Abdia Trew Mathematicarum scientiarum professore Altorfino, qui Physicam Aristotelis generalem ad morem mathematicum traditam scripsit. Et certe Aristotelem a surdis illis et nullum intellectum patientibus dogmatibus, quae ei publica superiorum temporum ignorantia affinxit, longissime abfuisse, illas tot formalitatum realitates prorsus ignorasse, notiones tantum generalissimas tradidisse, satis ostendunt, quicunque nunc in Aristotele cum Recentioribus conciliando operam ponunt, quod partim acutissimus Thomas Anglus ad mentem tamen illustris Digbaei, partim Clarissimus Raeus ostendere in se susceperunt. Quod consilium cum sit optimum, et rei literariae necessarium, ne utilia cum vanis aboleantur, et nonnullorum somnia de abjiciendo prorsus Aristotele in animis incautae juventutis invalescant, visus est hic locus opportunus, cui excerpta quaedam mea ex prolixa aliqua Epistola non ita dudum ad celeberrimum Peripateticum Germanum, Virum praeter accuratissimam philosophiae cognitionem (aliquot jam praeclaris speciminibus orbi declaratam, et quod opto, multo pluribus, quorum illi ingens copia suppetit, declarandam) in omni eruditione exquisitissimum data, adjiciantur: quae proinde praefationi huic nostrae statim subnectemus, nihil veriti, ne post praefationem jam tam prolixam, patientia lectoris abutamur. Qui si aequus est in re tam necessaria etiam prolixiores nos facile feret; sin iniquus, sciat nihil ad nos judicia sua pertinere. In Morali ac Civili philosophia Aristotelem profundius rimati sunt prae caeteris polymathestatos Conringius, Joh. a Felden ICtus notis in Grotium et Elementis Jurisprudentiae universalis et Analysi politicorum Aristotelis celebris, ac denique Clarissimus Vir Jacobus Thomasius, cum in multis varii argumenti diatribis, tum inprimis in Tabulis philosophiae practicae exquisitissimis ac plane a caeterarum inanitate alienis, cujus etiam in physica Aristotelica tum praeclara introductio, tum de Origine formarum disquisitio, tum de laudibus Aristotelis oratio insignis extat, ut de Heinsii paraphrasi nihil dicam, qui libros Aristotelis politicos disjectos et hiatibus deformes, in alium longe ordinem redegit, eumque ipsius Aristotelis fuisse multis argumentis acutissimis ostendit, ut de caeteris ejus in illa philosophiae parte scriptis limatissimis nihil dicam. Hos jam quos dixi interpretes, qui adhibebit, sine fidiculis, credo, fatebitur, longe alium Aristotelem esse, quam qui vulgo depingitur, nec cum Valla, Nizolio, Bassone, aliisque Aristotelomastigibus, refundi in autorem textus debere, quae interpretum vel imperitia, vel si tempora spectamus quibus vixere, infelicitas peccavit. Nam nec illud praetereundum est, iniquos esse, qui illorum temporum lapsus tam acerbe perstringunt; tu si illic sis, aliter sentias. Cum historia et civilis et philosophica delitesceret, cum scriptores optimi non nisi pessime translati haberentur, cum typographiae beneficio destitutis aut sumtuosissime omnia aut molestissime transcribenda essent, et unius inventa ad caeterorum notitiam raro nec nisi tarde pervenirent (unde fit, ut nunc saepe ex collatione scriptorum deprehendantur, quae etiam coaevi ignorarunt) non mirum fuit graviter et saepe labi, miraculi potius instar fuit vel mediocriter aliquid in literis et vera Philosophia praestare. Quare etiam, sicubi mihi aliquid durius hic currente calamo excidit, id de temporum magis miserabili fato, quam hominum ignavia intellectum volo. Illi potius culpandi sunt, qui nunc quoque, inventa fruge, glandibus vesci malunt, et pertinacia potius quam ignorantia peccant. Nec vereor dicere Scholasticos vetustiores nonnullis hodiernis et acumine et soliditate et modestia et ab inutilibus quaestionibus circumspectiore abstinentia longe praestare: hodierni enim nonnulli cum vix quicquam dignum typis addere veteribus possint, hoc unum faciunt, ut allegata opinionum cumulent, et innumeras frivolas quaestiones excogitent, et unum argumentum in multa partiantur, et mutent methodum, et terminos fingantque atque refingant. Ita illis tot tamque grandes libri nascuntur. Quam vero longe sint acumine inferiores superioribus superioris et hujus seculi Scholastici, documento esse potest secta Nominalium, omnium inter Scholasticas profundissima, et hodiernae reformatae philosophandi rationi congruentissima; quae cum olim maxime floreret, nunc, apud scholasticos quidem, extincta est. Unde conjicias decrementa potius quam augmenta acuminis. Cum autem ipse Nizolius noster se Nominalem exserte profiteri non dubitet prope finem capitis sexti libri primi, et vero in realitate formalitatum et universalium evertenda nervus disputationis ejus omnis potissimum contineatur, pauca quaedam de Nominalibus subjicere operae pretium duxi. Nominales sunt, qui omnia putant esse nuda nomina praeter substantias singulares, abstractorum igitur et universalium realitatem prorsus tollunt. Primum autem nominalium ajunt fuisse nescio quem Rucelinum Britonem, cujus occasione cruenta certamina in academia Parisiensi fuerunt excitata. Refert in eum ejusmodi Epigramma Aventinus: Quas Ruceline doces, odit Dialectica voces,

Iamque dolens de se, non vult in vocibus esse;

Res amat, in rebus cunctis vult esse diebus.

Voce retractetur, res sit, quod voce docetur;

Plorat Aristoteles nugas tradendo seniles,

Res sibi subtractas per voces intitulatas;

Porphyriusque gemit, quia res sibi lector ademit;

Qui res abrodit, Ruceline, Boetius edit.

Non argumentis, nulloque Sophismate sentis

Res existentes in vocibus esse manentes.

Diu autem jacuit in tenebris secta Nominalium, donec maximi vir ingenii et eruditionis pro illo aevo summae, Wilhelmus Occam Anglus, Scoti discipulus, sed mox oppugnator maximus, de improviso eam resuscitavit; consensere Gregorius Ariminensis, Gabriel Biel, et plerique ordinis Augustinianorum, unde et in Martini Lutheri scriptis prioribus amor Nominalium satis elucet, donec procedente tempore erga omnes Monachos aequaliter affectus esse coepit. Generalis autem Regula est, qua Nominales passim utuntur: Entia non esse multiplicanda praeter necessitatem. Haec regula ab aliis passim oppugnatur, quasi injuria in Divinam ubertatem, liberalem potius quam parcam, et varietate ac copia rerum gaudentem. Sed, qui sic objiciunt, non satis mihi nominalium mentem cepisse videntur, quae etsi obscurius proposita huc redit: Hypothesin eo esse meliorem, quo simpliciorem, et in causis eorum quae apparent reddendis eum optime se gerere, qui quam paucissima gratis supponat. Nam qui aliter agit, eo ipso naturam, aut potius autorem ejus Deum ineptae superfluitatis accusat. Si quis Astronomus rationem phaenomenorum coelestium reddere potest paucis suppositis, meris nimirum motibus simplicibus, ejus certe hypothesis ejus hypothesi praeferenda erit, qui multis orbibus varie implexis ad explicanda coelestia indiget. Ex hac jam regula Nominales deduxerunt, omnia in rerum natura explicari posse, etsi universalibus et formalitatibus realibus prorsus careatur; qua sententia nihil verius, nihil nostri temporis philosopho dignius, usque adeo, ut credam ipsum Occamum non fuisse Nominaliorem, quam nunc est Thomas Hobbes, qui, ut verum fatear, mihi plusquam nominalis videtur. Non contentus enim cum Nominalibus universalia ad nomina reducere, ipsam rerum veritatem ait in nominibus consistere, ac, quod majus est, pendere ab arbitrio humano, quia veritas pendeat a definitionibus terminorum, definitiones autem terminorum ab arbitrio humano. Haec est sententia viri inter profundissimos seculi censendi, qua, ut dixi, nihil potest esse nominalius. Sed quae tamen stare non potest. Uti in Arithmetica, ita et in aliis disciplinis manent eaedem veritates etsi notae mutentur, nec refert decadica an duodenaria progressio adhibeatur. Idem dicendum est de nostri temporis philosophiae Reformatoribus, eos si non plusquam Nominales tamen Nominales esse fere omnes. Tanto igitur aptior his temporibus Nizolius erit. Nunc ad Nizolii errores redeundum est, ex quibus, post Aristotelem interpretibus confusum, palmarius est omnimoda illa Dialecticae et Metaphysicae abolitio, cum tamen et Nominales iisdem licet principiis nixi retinuerint. Et vero quis neget, esse quaedam praecepta tum artis cogitandi seu scientiae de mente, tum pietatis naturalis, seu scientiae de summa rerum, id est Metaphysicae; nam etsi illam ad Oratoriam seu artem dicendi, hanc ad Physicam seu scientiam naturae pertinere velit, eo argumento quod et veteres tantum tres fecerint Encyclopaediae partes, Logicam, Physicam et Ethicam, quo facile effecerit, ne Mathematicas quidem scientias peculiares esse: nihil tamen prohibet accuratius partes subdistinguere, et dialecticae separatum a Rhetorica (ut et grammaticae), Metaphysicae seu Theologiae separatum a Physica (ut et Mathesi) locum assignare. Illud quoque minime ferendum est, quod Demonstrationem qualem descripsit Aristoteles prorsus e natura rerum tollit, levibus certe argumentis, ex quibus potissimum est: quod Universalia non sint in rerum natura (cum tamen sufficiat ad demonstrandum: nomina esse universalia); deinde quod exemplum ejus hactenus interpretes magno conatu frustra quaesiverint. Ego vero contra arbitror, passim in libris Aristotelis, imo et ipsius Nizolii, occurrere accuratas et perfectas demonstrationes. Quod ipsum demonstrare, et a non intelligentium objectionibus nobilissimam artem demonstrandi vindicare, peculiari operae servo. Quod item contendit genuina Aristotelis opera nunc non haberi, idque locis potissimum Ciceronis, mihi nunquam persuaserit. Nam quid mirum est, hominem politicum et infinitis curis obrutum, qualis erat Cicero, nonnunquam subtilissimi cujusdam Philosophi sententias, fugiente oculo lectas non satis assequi? qui credit Aristotelem in veris suis operibus Deum appellasse Kauma ouranou, ardorem coeli, nae is Aristotelem fatuum putat; et cum sapientem et ingeniosum habeamus, per vim nobis ineptum et stultum obtrudit. Novum hoc Criticae artis genus est, in dignoscendis scriptis autoris omnium confessione ingeniosi, quaedam pro supposititiis habere, quia stultum aliquid autori a conviciatoribus impositum (nam nec Cicero nisi alia sibi persona Aristoteli iniqua imposita haec loquitur) in iis non reperitur. Mihi genuitatem operum Aristoteleorum, quicquid dicant Joh. Franciscus Picus in Examine Vanitatis doctrinae gentium, quicquid Nizolius, quicquid Petrus Ramus, quicquid Patricius, quicquid in Apologia magnorum virorum Magiae suspectorum, ubi et hunc Nizolius librum citat, Naudaeus; satis superque persuadet perspecta hypothesium

inter se Harmonia, et aequalis ubique methodus velocissimae subtilitatis. Ultimo loco gravis aliquis error Nizolii circa universalium naturam dissimulari non debet; potest enim lectorem non satis cautum a vero philosophandi tramite penitus abducere. Persuadere conatur nobis, universale nihil aliud esse quam omnia singularia collective simul sumta, et cum dico: omnis homo est animal, sensum esse: omnes homines sunt animalia. Hoc quidem vere, sed hinc non sequitur: universalia esse totum collectivum. At probat Nizolius: Omne totum est aut continuum aut discretum. Universale autem est totum, non continuum vero, discretum igitur. Totum autem discretum est collectivum, et eadem est ratio generis hominum, quae gregis. Et par est ratio hujus propositionis, omnis homo (seu totum genus humanum) est rationalis, quae hujus: omnes pecudes quae hic pascuntur sunt albae, vel totus grex est albus. At erras, Nizoli; datur enim aliud totius discreti genus praeter collectivum, nimirum: distributivum. Cum igitur dicimus: omnis homo est animal, seu omnes homines sunt animalia, sensus est distributivus: sive illum (Titium) sive hunc (Cajum) etc. sumseris, reperies, esse animal, seu sentire. Et si Nizoliano more omnis homo, seu omnes homines sunt totum collectivum, et idem quod totum genus humanum, sequetur absurda locutio. Nam si eadem sunt, age in propositione ista: omnis homo est animal, vel omnes homines sunt animalia, substituamus totum genus humanum, orietur haec propositio plus quam inepta: totum genus humanum est animal; similiter de grege res est, nam si universale ab omnibus pecudibus, quae hic pascuntur, abstractum, idem est cum toto ex iis collecto, grege, ut vult Nizolius, vera erit haec propositio: totus grex est ovis. Sed et aliud exemplum minus postremo effugio commodum videamus; ICti veteres quos Nizolius opinor non negabit latine simul et accurate locutos, genus legatum ajunt, si quis sic leget: Titio equum meum do lego. Jam Nizolii sensu, cum genus sit totum ex singularibus collectum, erit idem ac si dixisset: Titio omnes equos meos do lego. Egregio, si diis placet, jurisprudentiae specimine. Contra, substituto toto distributivo, plana res est, sensus enim erit: Titio illum aut illum equum do lego. Addamus hoc quoque: cum dico omnis homo est animal, si genus de specie dicitur, et genus est universale, universale totum genus ex singularibus collectum, substituamus voci animalis omnia animalia simul sumta, orietur haec propositio: Homo est omnia animalia simul sumta. Cum sufficiat homini esse quoddam animal, seu aliquod ex universo animalium genere. Nec vero error hic Nizolii levis est, habet enim magnum aliquid in recessu. Nam si universalia nihil aliud sunt quam singularium collectiones, sequetur scientiam nullam haberi per demonstrationem (quod et infra colligit Nizolius), sed collectionem singularium, seu inductionem. Sed ea ratione prorsus evertuntur scientiae, et Sceptici vicere. Nam nunquam constitui possunt ea ratione propositiones perfecte universales, quia inductione nunquam certus es, omnia individua a te tentata esse, sed semper intra hanc propositionem subsistes, omnia illa quae expertus sum sunt talia; cum vero non possit esse ulla ratio universalis, semper manebit possibile, innumera quae tu non sis expertus, esse diversa. At, inquies, ignem (id est corpus quoddam lucidum, fluidum, tenue) ex lignis usitato modo suscitatum urere, dicimus universaliter, etiamsi nemo sit omnes tales ignes expertus, sed quia in iis quos experti sumus, res comperta est. Ita est: hinc conjicimus, et morali etiam certitudine credimus: omnes ignes ejusmodi urere, et usturos te si manum admoveas. Sed haec moralis certitudo non fundata est in sola inductione, ex ea enim nullis eam fidiculis collegeris; sed ex additione seu adminiculo harum propositionum universalium non ab inductione singularium, sed idea universali seu definitione terminorum pendentium: (1) Si eadem vel per omnia similis est causa, idem vel per omnia similis est effectus. Et hujus (2) existentia rei, quae non sentitur, non praesumitur; et denique hujus: (3) Quicquid non praesumitur, in praxi habendum est pro nullo, antequam probetur. Ex his conficitur certitudo practica vel moralis hujus propositionis, quod omnis ille ignis uret. Nam esto ignis ille talis quicunque qui mihi nunc offeratur, ajo esse per omnia (quantum ad rem pertinet) similem prioribus, quia, per hypothesin, non sentio dissimilitudinem ad rem facientem, jam quod non sentitur, non praesumitur, per adminiculum 2. Quod non praesumitur, ejus oppositum est in praxi tenendum, per adminiculum 3. Ergo per omnia similem esse, (quantum ad rem pertinet) est in praxi tenendum. Jam per omnia similis causae erit per omnia similis effectus, per adminiculum 1. nimirum ustio, per hypothesin: Ergo ignem talem quemcunque oblatum, seu omnem illum ignem usturum, est in praxi tenendum. Quod erat demonstrandum. Hinc jam patet, inductionem per se nihil producere, ne certitudinem quidem moralem, sine adminiculo propositionum non ab inductione, sed ratione universali pendentium; nam si essent et adminicula ab inductione, indigerent novis adminiculis nec haberetur certitudo moralis in infinitum. Sed certitudo perfecta ab inductione sperari plane non potest, additis quibuscunque adminiculis, et propositionem hanc: totum majus esse sua parte, sola inductione nunquam perfecte sciemus. Mox enim prodibit, qui negabit ob peculiarem quandam rationem in aliis nondum tentatis veram esse, quemadmodum ex facto scimus Gregorium a S. Vincentio negasse, totum esse majus sua parte, in angulis saltem contactus; alios in infinito; et Thomam Hobbes (at quem virum?) coepisse dubitare de propositione illa Geometrica a Pythagora demonstrata, et hecatombae sacrificio digna habita, quod ego non sine stupore legi. Atque hi sunt potissimi Nizolii nostri errores, alios partim notulis inspersis tetigimus, partim tales esse judicavimus, ut ab attento lectore, qui haec nostra praemittere dignatus sit, deprehendi non magno negotio possint. Nunc igitur loquacissimae, sed ni fallor necessariae praefationi finis imponendus est. Si quis metuit, ne domus porta elabatur, cogitet aditum nostrum tam vastum, domum tam parvam esse, quia coepta est tantum; si post Logicam, caeterarum quoque partium similis repurgatio accesserit, tum faxo ut in justam omnia symmetriam redeant, nec quisquam amplius de magnitudine atrii, parvitate areae conqueratur. Quod superest, vale, Lector benevole, et studium tuis commodis consulendi boni consule.

Epistola ad exquisitissimae doctrinae virum [Jacobum Thomasium] de Aristotele recentioribus reconciliabili.

Vir clarissime.

Tuum illud historiae Philosophicae geuma dici non potest, quam omnibus salivam moverit, apparet enim, quantum inter nudas nominum recensiones et profundas illas de sententiarum connexionibus rationes intersit. Et certe quotquot rerum intelligentes de specimine tuo loqui audio (scis me nihil auribus dare), ii unanimiter asseverant, a nemine uno integrum historiae philosophicae corpus potius expectari posse. Plerique alii antiquitatis magis quam artis periti, vitas potius quam sententias nobis dederunt. Tu non Philosophorum, sed philosophiae historiam dabis. Narrant in Anglia sub prelo esse Josephi Glanvilli Historiam crescentium inde ab Aristotele scientiarum. Sed illum arbitror fere Mathematices et Mechanices et Physices illius curiosioris tantum periodos secuturum, ita tibi, opinor, praeripuit nihil. Utinam vero ad recentiorem hanc aetatem stylum filumque producas, et admoneas inconsultam juventutem nostram neque omnia neque nihil novatoribus tribuenda esse. Sunt Patricii, Telesii, Campanellae, Bodini, Nizolii, Fracastorii, Cardani, Galilaei, Verulamii, Gassendi, Hobbii, Cartesii, Bassones, Digbaei, Sennerti, Sperlingii, Derodones, Deusingii, et multa alia nomina, in quae philosophiae pallium distrahitur. De his admonere orbem, tibi ludus, publico fructus erit. Iudicio tuo de sententia, Deum primam rerum materiam fingente, quis non assentiatur? Nulla in Hypothesibus ejus concinnitas, nulla rationum connexio, sententiae prorsus monstrosae, nisi aliqua in physica speciali observatu utilia auctor habet, rectius silebit. Caeterum mihi videntur illius parentes esse Scaliger, Sennertus et Sperlingius (nam et hujus discipulum se profitetur); hi enim statuunt formas educi non e potentia materiae passiva, sed e potentia efficientis activa. Quare consequens est, ut Deum potius ex sua potentia activa, quam ex nihili potentia objectiva et quasi passiva creaturas producere credant. Deus igitur his res ex se producet et ideo prima quodammodo rerum materia erit. Sed de eo tu rectius arbitraberis. De Cartesio et Claubergio prorsus tecum sentio discipulum Magistro lucidiorem esse. Illud tamen rursus dicere ausim raro fere Cartesianos inventis magistri quicquam addidisse. Certe Claubergius,1 Heerboord, Tobias Andreae, Henricus Regius, nihil aliud quam Ducis sui paraphrastas, eruditos tamen, egerunt. Cartesianos vero eos tantum appello, qui Cartesii principia sequuntur, ex quo numero magni illi viri Verulamius, Galilaeus,2 Gassendus, Hobbius, Digbaeus etc. prorsus eximi debent, quos vulgus Cartesianis confundit, cum tamen vel Cartesio aequales vel etiam superiores aetate et ingenio fuerint, me fateor nihil minus quam Cartesianum esse. Regulam illam omnibus istis philosophiae Restauratoribus communem teneo, nihil explicandum in corporibus, nisi per magnitudinem, figuram et motum. In Cartesio ejus methodi tantum propositum amo; nam cum in rem praesentem ventum est, ab illa severitate prorsus remisit, et ad Hypotheses quasdam miras ex abrupto delapsus est, quod recte etiam reprehendit

in eo Isaacus Vossius in Libro de Luce. Quare dicere non vereor plura me probare in libris Aristotelis quam in meditationibus Cartesii; tantum abest, ut Cartesianus sim. »Imo ausim addere totos illos Libros 8. Aristotelis salva philosophia reformata ferri posse.« Qua ratione illis ipso facto occurretur, quae de Aristotele irreconciliabili nunc etiam a doctis viris disputantur. Quae Aristoteles enim de materia, forma, privatione, natura, loco, infinito, tempore, motu ratiocinatur, pleraque certa et demonstrata sunt.3 Formam quoque substantialem, nempe id quo substantia corporis unius a substantia alterius corporis differt, quis non admittat? Materia prima nihil verius. Hoc unum in quaestione est, an quae Aristoteles de materia, forma, et mutatione abstracte disputaverit, ea explicanda sint per magnitudinem, figuram et motum. Id Scholastici negant, Reformatores affirmant. Reformatorum sententia mihi non solum verior, sed et Aristoteli magis consentanea videtur, de utroque breviter dicam. Ac primum de Aristotele. Nam Scholasticos ejus sensum mire depravasse cui magis est cognitum, quam Tibi, Vir Clarissime, qui bonam partem hujus generis errorum primus produxisti? Id cum tecum in Metaphysicis Sonerus et Dreierus; in Logicis Viottus, Zabarella, Jungius; in Civilibus Jason Denores, Piccartus, Conringius, Feldenus, Durrius, multique alii fateantur; cur obsecro non eadem aut deteriora in physicis suspicabimur, cujus scientiae praesidia a sensu et experientia et Mathesi petenda sunt, quibus instrumentis scholastici Monachalibus claustris cohibiti fere prorsus caruerunt. Satis igitur probabile est in physicis eos deceptos esse, quidsi hoc amplius nimis id certum esse ostendam? Qua in re duplici rursus ratione versari licet. Nam vel ostenditur Philosophiam Reformatam Aristotelicae conciliari posse et adversam non esse, vel ulterius ostenditur alteram per alteram explicari non solum posse, sed et debere, imo ex Aristotelicis principiis fluere ea ipsa quae a recentioribus tanta pompa jactantur. Priore via possibilitas, posteriore necessitas conciliationis conficitur, quamquam eo ipso si possibilis conciliatio ostenditur, confecta res est. Nam etsi utraque explicatio et scholasticorum et recentiorum esset possibilis, ex duabus tamen possibilibus Hypothesibus semper eligenda est clarior et intelligibilior, qualis haud dubie est hypothesis recentiorum, quae nulla entia incorporalia in mediis corporibus sibi fingit, sed praeter magnitudinem, figuram et motum assumit nihil. Nam possibilitatem Conciliationis non possum melius ostendere, quam si petam dari mihi aliquod principium Aristotelis quod non per magnitudinem, figuram et motum explicari possit. Materia prima est ipsa Massa in qua nihil aliud quam extensio et antitypia seu impenetrabilitas; extensionem a spatio habet quod replet; natura ipsa materiae in eo consistit quod crassum quiddam est et impenetrabile, et per consequens alio occurrente (dum alterum cedere debet) mobile. Haec jam massa continua mundum replens, dum omnes ejus partes quiescunt, materia prima est, ex qua omnia per motum fiunt, et in quem per quietem resolvuntur, est enim in ea in se spectata nulla diversitas, mera homogeneitas nisi per motum. Hinc jam omnes Scholasticorum nodi solvuntur. Primum de actu ejus entitativo ante omnem formam quaerunt. Et respondendum est esse eam ens ante omnem formam, cum habeat existentiam suam. Illud omne enim existit, quod in aliquo spatio est, quod de massa illa, omni licet motu et discontinuitate carente, negari non potest. Essentia autem materiae seu ipsa forma corporeitatis consistit in antitypia seu impenetrabilitate; quantitatem quoque habet materia, sed interminatam ut vocant Averroistae seu indefinitam, dum enim continua est, in partes secta non est, ergo nec termini in ea actu dantur (non de intrinsecis enim mundi seu totius massae, sed intrinsecis partium terminis loquor), extensio tamen seu quantitas in ea datur. A materia transeamus ad formam, per dispositiones. Hic si formam supponamus nihil aliud esse quam figuram, rursus omnia mire concinent. Nam cum figura sit terminus corporis, ad figuras materiae inducendas opus erit termino. Ut igitur varii in materia termini oriantur, opus est discontinuitate partium. Eo ipso enim dum discontinuae sunt partes, habet quaelibet terminos separatos (nam continua definit Aristoteles hôn ta eschata hen), discontinuitas autem in massa illa prius continua duplici modo induci potest, uno modo ut tollatur etiam simul contiguitas, quod fit, quando ita divelluntur a se, ut relinquatur vacuum; vel sic ut maneat contiguitas, quod fit, quando quae sibi immediata manent, tamen in diversa moventur, verbi g. duae sphaerae quarum una alteram includit possunt in diversa moveri, et tamen maneant contiguae, licet desinant esse continuae. Ex his patet, si quidem ab initio massa discontinua seu vacuitatibus interrupta creata sit, formas aliquas statim materiae concretas esse; sin vero ab initio continua est, necesse esse ut formae oriantur per motum (nam de annihilatione certarum partium ad vacuitates in materia procurandas, quia supra naturam est, non loquor) quia a motu divisio, a divisione termini partium, a terminis partium figurae earum, a figuris formae, ergo a motu formae. Ex quo patet omnem dispositionem ad formam esse motum, patet quoque solutio vexatae de origine formarum controversiae. Cui vir Cl. Herm. Conringius peculiari dissertatione non aliter occurrit, quam concedendo formas ex nihilo oriri,4 sed meditationes istae compendiosiorem viam monstrant, ut illuc confugere necesse non sit. Dicimus enim formas oriri ex potentia materiae, non aliquid novum producendo, sed tantum vetus tollendo, et per divisionem partium terminos producendo, quemadmodum qui columnam facit, nihil aliud facit, quam quod inutilia tollit, residuum enim caeteris sublatis eo ipso eam figuram nanciscitur, quam vocamus columnae, scilicet omnes figurae seu formae in ipsa massa continentur, indigent tantum determinatione, et actuali ab aliis adhaerentibus separatione. Hac explicatione admissa ludus et jocus sunt quaecumque contra originem formarum ex potentia materiae monentur. Restat nunc ut ad mutationes veniamus. Mutationes enumerantur vulgo et recte: generatio, corruptio, augmentatio, diminutio, alteratio et mutatio localis seu motus. Has omnes putant recentiores per motum localem solum explicari posse. Et primum de augmentatione et diminutione manifesta res est; mutatio enim quantitatis in toto fit, dum pars locum mutat, et vel accedit vel decedit. Restat ut Generationem et corruptionem et alterationem explicemus per motum, et praenoto eandem numero mutationem esse simul generationem et alterationem diversorum, nam exempli causa si verum est putredinem consistere in vermibus nudo visu insensibilibus, erit infectio aliqua putrida alteratio hominis, generatio vermis. Similiter Hookius in micrographia ostendit, situm in charta esse subtilem sylvulam enatam; situm ergo contrahere erit alteratio chartae, generatio parvorum fruticum. Caeterum tam generatio et corruptio, quam alteratio explicari per subtilem partium motum potest, v.g. cum album sit quod lucem plurimam reflectit, nigrum quod parvam, erunt ea alba, quorum superficies multa parva specula continet; haec ratio est cur aqua spumescens sit alba, quia innumeris bullulis constat, quot autem bullulae, tot specula: cum ante tota fere aqua non nisi unum speculum fuerit; quemadmodum speculo vitreo fracto quot partes tot specula fiunt: quae etiam causa est, cur vitrum contusum sit albius integro. Similiter igitur aqua per bullulas indistincta velut specula fracta albedo oritur, quae ratio etiam est, cur nix sit albior glacie, et glacies aqua. Falsum enim est nivem esse aquam condensatam, cum sit rarefacta potius, unde et levior aqua est et plus spatii occupat. Qua ratione sophisma Anaxagorae de nive nigra diluitur. Et hinc jam patet sola figurae et situs in superficie mutatione colores oriri; idem de luce, calore et omnibus qualitatibus, si locus pateretur, facile explicari posset. Jam vero, si qualitates per solum motum mutantur, eo ipso et substantia mutabitur; mutatis enim omnibus, imo et quibusdam, requisitis, res ipsa tollitur: v.g. si vel lucem vel calorem sustuleris, ignem sustuleris; utrumque motu inhibito effecerit, quae ratio est cur ignis clausus pabulo aëris deficiente moriatur, ut taceam essentiam a qualitatibus suis non nisi relatione ad sensum differre. Uti enim eadem Civitas aliam sui faciem offert, si a turri in media urbe despicias (in Grund gelegt) quod perinde est ac si essentiam ipsam intueare; aliter apparet si extrinsecus accedas, quod perinde est ac si corporis qualitates percipias; et ut ipse civitatis externus aspectus variat, prout a latere orientali vel occidentali accedis, ita similiter pro varietate organorum variant qualitates. Ex his jam facile patet omnes mutationes per motum explicari posse. Nec obstat quod generatio fit in instanti, motus est successivus, nam generatio non est motus, sed finis motus; jam motus finis est in instanti, nam figura aliqua ultimo demum instanti motus producitur seu generatur, uti circulus extremo demum momento circumgyrationis prodit. Ex his etiam patet, cur forma substantialis consistat in indivisibili nec recipiat majus aut minus. Nam et figura non recipit majus aut minus. Etsi enim circulus sit circulo major, non tamen est circulus altero magis circulus, nam circuli essentia consistit in aequalitate linearum a Centro ad circumferentiam ductarum, jam aequalitas consistit in indivisibili, nec recipit majus aut minus. Nec vero objici debet figuram aut magnitudinem esse accidentia, neque enim semper sunt accidentia, nam etsi v.g. fluxus sit accidens plumbi, fluit enim non nisi in igne, est tamen de essentia Hydrargyri; jam causa fluxus est haud dubie partium curvilineitas libera, sive globis sive cylindris, sive ovalibus sive aliis sphaeroeideis constet: curvilineitas igitur subtilium partium est accidens plumbi, Hydrargyro vero essentialis. Ratio quia omnia metalla oriuntur ex hydrargyro per salia fixo, salium autem natura consistit in figuris rectilineis ad quietem aptis, hinc si salia in aqua soluta, sponte recongelascere sinamus, alia, uti chymicis notum est, tetraedrica, alia hexaedrica, octaedrica etc. nulla rotunda aut curvilinea apparent: nempe salia sunt causa fixitatis; salia igitur illa acida in terrae visceribus hydrargyro quasi per minima mixta impediunt curvilineorum libertatem intersertione, et constituunt metallum. In igne vero metallum redit ad naturam Hydrargyri, ignis enim se interserens subtilibus partibus, partes curvilineas hydrargyrinas a plani-lateris salinis liberat, hinc in igne fluxus. Ita patet vix quicquam in physica Aristotelica esse, quod ex reformata non commode explicetur et illustretur. Et haec quidem exempla mihi inter scribendum succurrerunt, innumera alia ab aliis per totam philosophiam naturalem congeruntur. Huc ivit Clarissimus Raeus in Clavi philo. naturalis, ut Aristotelem recentioribus conciliaret, qui tamen ad manus non fuit. Neque Raeus conciliatorum inter Aristotelem et recentiores primus solusque est, ut quidam ei objiciunt. Princeps Scaliger mihi viam stravisse videtur; nostris temporibus Kenelmus Digbaeus et ejus assecla Thomas Anglus, ille in de animae immortalitate, hic in institutionibus peripateticis, idem ex professo egere. Nec abludunt tum Abdias Trew, tum in primis Erhardus Weigelius. Hactenus posse tantum conciliari ostensum est, superest ut monstremus et debere. Scilicet: Aristoteles in 8. phys. Auditus libris, quid aliud tractat quam figuram, magnitudinem, motum, locum, tempus? si ergo corporis in genere natura hic absolvitur, corporis in specie natura tali figura, tali magnitudine etc. absolvetur. Et vero ait ipse lib. 3. text. 24. phys. Arist. omnem naturalem scientiam esse circa magnitudinem (cui scilicet connexa figura) motum et tempus. Idem Aristoteles passim ait, Ens mobile physicae subjectum esse, naturalem scientiam agere materia et motu: Ipse quoque omnium quae in sublunaribus fiunt causam facit coelum. Jam coelum, ait, non agere in inferiora nisi per motum. Motus autem non producit nisi motum aut terminos motus, nempe magnitudinem et figuram, et ex his resultantem situm, distantiam etc. Ex his igitur omnia explicari debent in naturalibus. Idem Aristoteles passim ait (in lib. 1. de phys. aud. text. 69.) eam esse rationem aeris ad statuae figuram, quae materiae ad formam. Caeterum figuram esse substantiam, aut potius spatium esse substantiam, figuram esse quiddam substantiale, probaveram, quia omnis scientia sit de substantia, Geometria autem quin scientia sit negari non possit. Fuere qui responderent citius locum afferri a se posse, quo Arist. Geometriam esse scientiam negaverit, quam ego producturus sim quo dixerit. Ego vero non dubito, esse aliqua loca Aristotelis quae huc trahi torquerive possint, sed tamen ea infinitis aliis ejus confessionibus obrui puto. Quid enim omnibus Analyticorum libris Geometrarum Exemplis frequentius, ut videatur demonstrationes Geometricas velut mensuram caeterarum esse voluisse. Jam inepte ignobilius nobilioris mensura constituitur. Et vero tam abjecte de Mathematicis scholastici primum senserunt, omni conatu id agentes ut ex perfectarum scientiarum numero Mathesin excluderent. Contra manifestum textum Aristotelis in libro 1. posteriorum, text. 31. figurarum maxime scientialis est prima, quia Mathematicae ea faciunt demonstrationem, ut Arithmetica, Geometria et Perspectiva et omnes quae ipsius propter quid demonstrationem faciunt. Utuntur eo praecipue argumento quod non semper ex causis demonstret. Sed si rem cogitemus curatius, apparebit demonstrare eam ex causis. Demonstrant enim figuram ex motu, v.g. ex motu puncti oritur linea, ex motu lineae superficies, ex motu superficiei corpus. Ex motu rectae super recta oritur planum. Ex motu rectae circa punctum immotum oritur circulus etc. Constructiones figurarum sunt motus; jam ex constructionibus affectiones de figuris demonstrantur. Ergo ex motu, et per consequens a priori, et ex causa. Geometria igitur vera scientia est. Ergo non invito Aristotele objectum ejus, nempe spatium, substantia erit. Neque vero adeo absurdum est, Geometriam agere de forma substantiali corporum. Ecce enim locum Aristotelis 13. Met. text. 3. quo expresse dicit, Geometras abstrahere a materia, fine et efficiente; quo supposito sequitur ut vel de forma substantiali vel accidentali agat. Sed non agit de accidentali, quia forma accidentalis in sua definitione reali involvit subjectum in quo est, seu materiam, cum tamen Aristoteles dicat Geometriam a materia abstrahere. Ergo Geometria agit de forma substantiali. Hinc mihi haec scribenti sub manibus nascitur pulchra quaedam scientiarum harmonia, nempe re exacte perpensa: Theologia seu Metaphysica agit de rerum Efficiente, nempe mente, Philosophia moralis (seu practica vel civilis, nam, ut a Te didici, una eademque scientia est) agit de rerum Fine, nempe Bono, Mathesis (puram intelligo, nam reliqua physicae pars est) agit de rerum forma, nempe figura, Physica agit de rerum Materia, et ex eis cum caeteris causis complexu resultante unica affectione, nempe Motu. Mens enim ut Bonum gratamque sibi rerum figuram et statum obtineat, materiae motum praebet. Nam Materia per se motus expers est. Motus omnis principium, Mens, quod est Aristoteli recte visum. Nam, ut huc quoque veniam, nullibi Aristoteles formas quasdam substantiales ejusmodi sibi imaginatus videtur, quae per se sint causa motus in corporibus quemadmodum Scholastici capiunt; definit quidem naturam principium motus et quietis, et formam materiamque vocat naturam, formam autem magis quam materiam, sed hinc quod scholastici volunt non sequitur, formam esse quiddam incorporale, brutum tamen in corporibus, quod ipsum sua sponte sine externae rei consensu motum corpori verbi gratia lapidi deorsum praebeat. Nam forma quidem est causa et principium motus, sed non primum. Neque enim Corpus movetur, nisi ab extrinseco moveatur, ut recte Aristoteles non dicit tantum, sed et demonstrat; verbi gratia sit globus in plano, is si semel quiescat per se in aeternum non movebitur, nisi accedente extrinseco impulsore, verbi gratia, alio corpore. Eo jam allabente, alterum corpus principium motus impressi est, figura vero, nempe globositas, est principium motus suscepti, nam si globositas afuisset, forte pro re nata, corpus alteri corpori tam facile non cessisset. Ex hoc patet conceptum formae scholasticum ex definitione naturae Aristotelica non sequi. Forma igitur est principium motus in suo corpore et corpus ipsum est principium motus in alio corpore, fateor; sed primum principium motus est prima et realiter a materia abstracta forma (quae simul est efficiens) nempe Mens. Hinc in solas mentes cadit libertas et spontaneum. Absurdum ergo non est (etsi mirentur quidam solam ex animabus formisque substantialibus activis relinqui a recentioribus animam rationalem) unicam ex formis substantialibus mentem principium motus primum dici, caeteras a Mente motum habere. Et Aristoteles ut dixi pro certo habet, corpus nullum in se solo principium motus habere, et hoc unico argumento ascendit ad primum motorem. Huic objectioni dupliciter aliqui responderunt, primum nihil apud eum posse hoc argumentum, nisi ei praedemonstretur hoc ipsum absurdum et impossibile esse, quod corpus habeat motum a se ipso. Verum enim vero id jam tum Cicero ni fallor in libris de natura Deorum fecit, eleganter Epicurum irridens quod quiddam sine causa et ratione in suis Hypothesibus hoc modo introducat. Nam in rerum natura nihil esse deorsum, sed quoad nos, neque igitur causam cur corpus aliquod in hanc potius quam illam plagam moveatur. Epicuro igitur neganti quicquid movetur ab alio extra se moveri facile occurremus et laborantem existentiae DEI certitudinem vindicabimus. Alterum objiciunt: Aristotelem videri non tam ex hoc axiomate, quod omnis motus principium sit extra corpus motum, quam ex alio: non dari processum in infinitum, ratiocinatum esse. At vero quaeso, vir Amplissime, te hujus controversiae judicem appello petoque attente cogites, an non utriusque conjunctione opus sit. Nam nisi admittatur quod movetur ab extraneo moveri, plane ad nullum processum deveniemus, nedum ad infinitum; nam adversarius statim ab initio resistet, et datum aliquod corpus sibi ipsi ad motum producendum per formam suam substantialem sufficere, nullo igitur motore, nedum primo, opus esse respondebit. Concidet ergo scala illa primo statim gradu et velut fundamento subtracto. Deinde etiam Epicurus processum in infinitum admittebat, ergo non tam quid Epicurus admittat vel non admittat, quam quid demonstrari certo possit videndum est.

Et hactenus igitur mihi satis videor Aristotelicam Philosophiam Reformatae conciliasse, verum ipsius philosophiae Reformatae manifesta veritas breviter attingenda est. Probandum autem est: nulla dari entia in mundo praeter Mentem, Spatium, Materiam, Motum: Mentem voco ens cogitans. Spatium est Ens primo extensum, seu corpus Mathematicum, quod scilicet nihil aliud continet quam tres dimensiones, estque locus ille universalis omnium rerum. Materia est ens secundo-extensum, seu quod praeter extensionem vel Corpus Mathematicum habet et corpus physicum, id est resistentiam, antitypian, crassitiem, spatii repletivitatem, impenetrabilitatem, quae consistit in eo, ut alio tali ente adveniente cedere, aut quiescere alterutrum cogatur; a qua igitur impenetrabilitatis natura fluit motus. Materia igitur est ens quod est in spatio, seu Ens spatio coextensum, Motus est Mutatio spatii. Figura autem, magnitudo, situs, numerus etc. non sunt entia a spatio, materia et motu realiter distincta, sed tantum habitudines inter spatium, materiam, motum et earum partes a mente superveniente factae. Figuram autem definio terminum extensi, Magnitudinem numerum partium in extenso. Numerum definio unum, et unum, et unum etc. seu unitates. Situs ad figuram reducitur, est enim plurium configuratio; Tempus nihil aliud est quam magnitudo motus. Cumque omnis magnitudo sit numerus partium, quid mirum Aristotelem

definisse Tempus numerum motus? Sed ita termini tantum explicati sunt, expositumque, quo sensu iis utamur, nihil probatum; nunc ostendendum est nullis aliis rebus ad explicanda Mundi phaenomena et causas eorum possibiles reddendas opus esse, imo nec alias res esse posse; quanquam si ostendimus aliis rebus praeter Mentem, materiam, spatium et motum opus non esse, eo ipso satis confectum erit Hypotheses recentiorum, qui his solis rebus ad reddenda phaenomena utuntur, esse meliores. Vitium enim Hypotheseos est non necessaria assumere. Jam vero explicari omnes totius Mundi res ex his solis posse, satis lectio recentiorum philosophorum docet, et ex his patet quae paulo ante posui, cum possibilitatem conciliationis Aristotelicae ostenderem. Deinde quoque notandum est eas Hypotheses esse meliores quae sunt clariores. Jam vero mens humana nihil aliud imaginari potest, quam m e n t e m (quando scilicet cogitat se ipsam) spatium, materiam, motum, et quae ex his inter se comparatis resultant; quidquid superaddideris, verba sunt tantum, quae nominari et inter se varie combinari possunt, explicari et intelligi non possunt. Quis enim imaginari sibi potest Ens quod neque extensionis neque cogitationis sit particeps? quid opus igitur animas brutorum, plantarum incorporeas, formas Elementorum Metallorum substantiales extensionis et cognitionis expertes, ponere? Rectius Campanella in libro de sensu rerum et magia; et Marcus Marci in Ideis operatricibus, falso quidem, congruenter tamen suis Hypothesibus formis istis substantialibus rerum inanimatarum sensum, scientiam, imaginationem, voluntatem tribuere. Nec abludit Agrippae occulta Philosophia Angelum cuilibet rei ascribentis quasi obstetricatorem nec quae Scaliger peri dynameôs plastikês ejusque sapientia disseruit. Ita reditur ad tot deunculos, quot formas substantiales, et Gentilem tandem polytheismum. Et certe omnes qui de substantiis illis incorporalibus corporum loquuntur, non possunt mentem suam explicare nisi translatione a Mentibus sumta. Hinc enim tributus illis appetitus vel instinctus ille naturalis, ex quo et sequitur cognitio naturalis, hinc illud Axioma: Natura nihil facit frustra, omnis res fugit sui destructionem, natura appetit continuitatem, similia similibus gaudent; materia appetit formam nobiliorem, et alia id genus. Cum tamen revera in natura nulla sit sapientia, nullus appetitus, Ordo vero pulcher ex eo oriatur, quia est horologium Dei, ex his patet hypotheses philosophiae reformatae Hypothesibus Scholasticis eo praevalere, quod non superfluae, contra tamen clarae sunt.

Restat ut subtiliore ratiocinio probetur, ne posse quidem alia Entia assumi in explicanda corporum natura, quam quae dixi. Id sic fiet: Corpus omnes id vocant, quod aliqua sensibili qualitate praeditum est, porro ex sensibilibus qualitatibus pleraeque corpori adimi possunt, ita ut tamen maneat corpus. Nam etsi aliquod corpus omni colore, odore, sapore careat, tamen dicitur esse Corpus. Concedunt enim aërem v.g. esse corpus, etsi sit perspicuus, et careat saepe colore, odore, sapore; similiter aër est corpus, etiam quando caret sono. Rejiciantur igitur qualitates visibiles, audibiles, gustabiles, odorabiles, tanquam minime constitutivae naturae corporis. Ad tactiles ergo res omnis rediit. Et quidem primae illae: Calor, humiditas, siccitas, frigus, singulae abesse possunt, calor potest abesse ab aqua, humiditas a terra, siccitas ab aëre, frigus ab igne, et tamen quodlibet horum potest esse corpus. Caeterae qualitates tactiles v.g. glabrities, levitas, tenacitas etc. non esse naturae corporis constitutivae etiam vulgo agnoscuntur, eo ipso quia secundae appellantur, et ita ortae ex aliis quae potius sunt constitutivae, et praeterea quia nulla earum est, quae non abesse possit a corpore. Restat igitur indaganda aliqua qualitas sensibilis, quae omnibus et solis corporibus competat, et ex qua velut signo homines corpus a non corpore dignoscant. Ea nimirum est Crassities seu antitypia cum extensione sumta. Quidquid nimirum homines sentiunt extensum esse seu vident tantum (quamquam revera semper sit corpus et habeat antitypian, licet nobis insensibilem, perceptibilem tamen intellectu) id non statim vocant corpus, putant enim nonnunquam esse meram speciem et phantasma. Quicquid vero non vident tantum, sed et tangunt, id est in quo antitypian reperiunt, id vocant corpus, quidquid vero antitypia caret, id negant esse corpus. In duobus igitur homines tam sapientes quam Idiotae naturam corporis collocant, in extensione et antitypia simul sumtis, illam sumimus a visu, hanc a tactu, unde ex conjunctione utriusque sensus certificari de rebus solent, quod non sint phantasmata. Extensum autem esse nihil aliud est quam esse in spatio; antitypia est, non posse cum alio esse in eodem spatio, sed alterutrum moveri aut quiescere debere. Ex his patet naturam Corporis constitui per Extensionem et Antitypiam, cumque nihil sit in rebus sine causa, nihil etiam poni debet in Corporibus, cujus Causa reddi non possit ex primis eorum constitutivis. Iam causa ex iis reddi non potest, nisi per eorum definitiones. Nihil igitur ponendum est in Corporibus quod non ex definitione Extensionis et Antitypiae fluat. Fluunt autem tantum ex ea Magnitudo, figura, situs, Numerus, mobilitas etc. (Motus ipse ex iis non fluit, unde nec corpora motum habent nisi ab incorporeis). Ex his jam patet omnium qualitatum et mutationum explicationem ex magnitudine, figura, motu etc. sumendam, et calorem, colorem etc. non nisi subtiles motus et figuras esse. Quod superest, illud confirmare ausim: Atheis, Socinianis, Naturalistis, Scepticis, nunquam nisi constituta hac philosophia solide occursum iri: quam ego profecto munus Dei credo senectae mundi datum velut unicam tabulam, qua se viri pii ac prudentes in incumbentis nunc Atheismi naufragio servaturi sunt. Disserui hac de re in extemporanea quadam schedula, quam in suas manus delatam V. CL. Theoph. Spizelius, nihil merentem licet, Epistolae suae ad Clarissimum Reiserum de Atheismo eradicando nuper editae, velut pannum lacerum purpurae assuit hoc titulo: Confessio Naturae contra Atheistas.

Quod superest, Vir Clarissime, ideo de toto hoc negotio fusius ad Te disserui, quod Iudicem harum rerum et scientiorem et aequiorem nullum haberem. Quando et omnes veterum recessus lustrasti, et recentiorum inventa, quando merentur, non aspernaris; atque illos illustrare, hos examinare, unus omnium optime potes. Recte enim judicas, etsi novae sententiae proferantur, earumque veritas evidentissime ostendatur, a receptis tamen publice vocibus vix unquam esse abeundum, quodsi fecissent

Scholastici, non laboraremus. Vale, patriae decus, et tua praeclare

cogitata non absolve (pleraque enim et coepta simul et

perfecta sunt rara ingenii felicitate)

sed ede.

Hierauf folgt: Excerpta ex Literis V. CL. IAC. THOMASII, magni inter paucos horum studiorum per Germaniam Ornamenti, ad EDITOREM. Es ist dies ein Theil des Briefes von Jac. Thomasius an Leibniz vom 22. November 1669 von den Worten an: De Marii Nizolii libro Te amo etc. (siehe Bd. I. S.30).

Die Schrift des Nizolius selbst beginnt mit der Widmung an den Cardinal Alexander Farnese und dessen Bruder Octavio Farnese, Herzog von Parma und Placentia. Alsdann folgt: Nizolius ad lectores contra Majoragium, so wie die Inhaltsanzeige der Capitel der vier Bücher, aus welchen das Werk des Nizolius besteht. Leibniz hat Noten hinzugefügt, welche zwischen den Text gedruckt sind. Sie sind zum Theil nicht bedeutend, zum Theil ohne den Text nicht zu verstehen. Um sie zu charakterisiren, sollen einige hier beigebracht werden.

S. 77. Non recte dicetur, homines in genere rationalium mortalium contineri, quia (ut ponimus) genus hominum et genus rationalium mortalium aeque late patent. Genus humanum igitur non est species generis rationalium. Quare hoc in loco ab autore dissentiendum, et omnino statuendum est, Nomina Universalia esse 5. Nam Nomen Universale est vel subjectum, quod dicitur species, vel praedicatum. Praedicatum vel necessarium vel contingens. Necessarium Praedicatum vel est primitivum vel derivativum, primitivum vel substantivum vel appellativum. Substantivum est genus, appellativum est differentia. Derivativum est proprium. Contingens est Accidens.

S. 96. Imo vero definitio nihil aliud quam accurata nominis explicatio est.

S. 151. Imo vero nulla nisi nominum definitio est, nam realem seu essentialem ipse (Nizolius) rejecit.

S. 164. Hic male, nam omnis res est, et omne quod est res, et omne quod est, est Ens, et contra omne Ens est, igitur omnis Res est Ens, et omne Ens est Res. Res autem quae non est, idem est quod res ficta, seu quae res dicitur, sed non est res. Praeterea Res ex usu Latinorum Veterum Ente strictior est. Nam Esse et Ens aeque late patet. Sed qualitates non dicimus Res, verum modos rerum. Sic igitur optime: Aliquid est aut Ens aut non Ens. Ens aut Res aut modus.

S. 181. Non duae sunt Qualitates, sed duae vocis acceptiones. Qualitatem generalem distinctionis causa mallem appellare potius modum. Nam qui eandem vocem eodem loco diverso sensu adhibet, necesse est tropice loquatur, quod a philosopho, praesertim in constituendis vocibus potissimis, alienum. Malo autem Modum vocare, quam accidens, quia multi modi abesse non possunt citra subjecti corruptionem, v.g. calor ab igne.

S. 185. Hic in effectu retinet novem accidentium species Aristotelicas, nisi quod Qualitatem quantitati praeponit sane non male; item causam pro Relatione substituit, hoc vero male; nam Relatio similitudinis sub relatione causalitatis non continetur. Male quoque pro Quando et Ubi seu localitate et duratione, quae sunt accidentia, substituit locum et tempus, quae substantiae vim habent, manent enim locus et tempus sublatis omnibus locatis et durantibus, unde et enunciantur nominibus substantivis.

S. 186. Causam non recte admiscuit, uti enim actioni passionem, ita debuisset opponere causae effectum. Praeterea causa est substantia, relatio seu causalitas est Modus. Praeterea causa efficiens pertinet ad actionem, materialis ad passionem, forma ad modum in genere, finis ad nullam, quia nondum est, tantum optatur.

S. 291. Breviter: Concreta, non abstracta, diversarum Categoriarum sibi invicem genus esse possunt. Imo concreta qualitatum non sunt in Categoriis qualitatum, sed substantiarum. Quid enim aliud est doctum quam substantia docta? Quaedam tamen excipienda sunt, ut bonum, quae et de accidentibus abstractis recte dicuntur in concreto, v.g. virtus est bona; non, virtus est bonitas. Praeterea relationes habent se ad qualitates ut modi ad substantias. Ideo recte dicitur virtus est similis scientiae, non similitudo.

S. 321. Naturam demonstrationis satis explicatam dedere Viottus, Cornelius Martini, Joach. Jungius, tum vero Mathematici omnes. Nihil ea intellecta verius, nihil praestantius. Ajo hanc esse perfectissimam demonstrationem: Omne corpus est in spatio. Omne quod in spatio est, potest esse in alio spatio (quia datur cuilibet spatio aliud aequale se simile), quicquid potest esse in alio spatio, potest mutare spatium. Quicquid potest mutare spatium, est mobile. Ergo omne corpus est mobile.

S. 345. Qui specimen profundissimae Platonis philosophiae cupit, is legat non interpretes etiam veteres, magnam partem in turgidum ampullosumque sermonem ineptientes, sed ipsum Parmenidem et Timaeum quorum ille de uno et Ente, id est Deo (nam nulla creatura est Ens, sed Entia) admiranda ratiocinatur, hic naturas corporum solo motu et figura explicat, quod hodie tantopere novis nostris philosophis merito sane probatur.

  1. 1Resserii von Leibnitz durchstrichen.
  2. 1Spinoza ist von Leibniz durchstrichen.
  3. 2Galilaeus ist von Leibniz hinzugesetzt, Cornelius ab Hoghelande durchstrichen.
  4. 3Die folgenden Worte: hoc uno fere demto, quae de impossibilitate vacui, et motus in vacuo asserit. Mihi enim neque vacuum neque plenum necessarium esse, utroque modo rerum natura explicari posse videtur. De caetero reliqua pleraque Aristotelis Disputata nemo fere sanus in dubium vocabit. sind von Leibniz durchstrichen.
  5. 4Leibniz hat die Worte: concedendo formas ex nihilo oriri, unterstrichen und am Rande bemerkt: contrarium dixit Conringius.