HYPOTHESIS PHYSICA NOVA,
IV177
Qua Phaenomenorum Naturae plerorumque causae
ab unico quodam universali motu, in globo nostro
supposito, neque Tychonicis, neque Copernicanis
aspernando, repetuntur,
AUTORE
G. G. L. L.
MOGUNTIAE,
Typis
CHRISTOPHORI KΓCHLERI,
Anno
M.DC.LXXI.
[Widmung]
IV179
ILLUSTRI SOCIETATI
REGIAE BRITANNICAE,
cognitionis humanae
locupletatrici
[Vorrede]
NIsi compertum haberem, malle Vos ex variis orbis partibus, nova industriae in cogitatis experimentisque, quam eloquentiae in re amplissima et tot aliis dicta, id est, laudibus Vestris, quibus audiendis prius, quam merendis fessi estis, tentamenta ad Vos transmitti; non posset hoc pietatis officium, quod omne Vobis literarium nomen debet debebitque, sine piaculo praetermitti: nunc quod mavultis accipite. Intellexeram ex Oldenburgero Vestro, viro eximio, conjecturas quasdam meas de faciliore ac simpliciore aliqua, quam passim tradi solet, causarum naturalium explicandarum Hypothesi Vobis fortasse non ingratas fore. Hanc ergo spem secutus sistere hoc quicquid est et Vobis dirare volui, non ut rem aliquo pretio censendam, sed ut Canonem quendam, quem utcunque exiguum, significandae recognitioni, quam maximis Vestris de publico meritis omnes debent, sufficere ICtis nostris placet.