DEFENSIO TRINITATIS

GerhardtLatin

per nova Reperta Logica

contra adjunctam hic

Epistolam Ariani non incelebris,

ad Illustrissimum

Baronem Boineburgium

autore

G. G. L. L.

Dedicatio.

Ibit TECUM in Poloniam, si pateris, ILLUSTRISSIME DOMINE, quod a Polono ad TE venit. Nomini ejus parcere et scripturae privatae jura jubent, et suadet magna, sed ut nos credimus, infelix Viri doctrina, cujus non personae sed sententiae nocere volo. Is ergo a Te pro ea qua erga omnes literarum amantes voluntate es, inter alia eruditionis commercia appellatus de deponenda sententia exosa et periculosa, et a consensu Ecclesiae catholicae, id est tempore perpetuae, loco universalis, abhorrente, argumento quidem, quo tu potissimum nitebaris, in consensu Christianorum posito, non respondit; id enim leve illis videtur, qui assueti sunt in Ecclesia et Republica summam judicandi potestatem sibi sumere; at vero in se suosque versus ex scriptis eorum hunc velut succum contundendo expressit, quo ego fidenter dico robur omne sophismatum contra Trinitatem contineri. Et profecto sic adstringit nodos, sic difficultates exaggerat, sic prosequitur pugnam, sic ictus ictibus ingeminat, ut qui his repellendis par fuerit, reliqua e pharetra Socini tela possit fortassis audacter contemnere. Ego, Illustrissime DOMINE, cum primum ea et beneficio TUO vidi, et autoritate ad tentandam responsionem impulsus sum, tum demum cepi et fructum et voluptatem maximam ex profundiore illa philosophia, cui ego me meopte genio a puero immersi. Haec mihi, nisi amore veritatis fallor, in sacris meditationibus, in civilibus negotiis, in natura rerum ea documenta suggessit, quibus ad vitam tranquille agendam nihil in me sentio efficacius: quaedam etiam tunc curiosa magis quam utilia, sed quae nunc in tollendis Anti-Trinitariorum difficultatibus eam lucem attulerunt, ut jam non dubitem, quicquid verum est, idem utile esse. Cum enim aliquando de Arte Combinatoria meditarer, dissertatiuncula a me publicata est. ....1

Wissowatius ad B. B. Manhemio m. Octob. 1665.

Suscepta objectione tua et missa ad eam responsione, qua nisi fallor ostendi nostram de Iesu Christo non supremo DEO, sed tamen huic proximo et subordinato ac proinde de ejus adoratione divina non suprema, sed supremae proxima et subordinata sententiam non implicare contradictionem (a), cujus tu nos arguere voluisti, nunc vicissim tibi aliquas circa idem subjectum contra vulgarem opinionem quam et tu foves objectiones, largius quam tu dedisti reddere volens mitto.

(b) Aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.

Quod si ipse objectiones istas examinare negliges, saltem alicui a veritatis exploratione non averso examinandas porrigito.

1. (c)

Unus DEUS altissimus est Pater ille ex quo omnia,

Filius DEI IESUS CHRISTUS non est pater ille ex quo omnia,

Erg. Filius DEI IESUS CHRISTUS non est unus DEUS altissimus.

Syllogismi hujus propositio major habetur 1. Cor. VIII, 6. in verbis Apostoli, qui docere volens, quis nobis Christianis habendus sit DEus ille unus, nempe non talis, quales sunt multi Dii, quos esse ibidem sup. dixit, ait eum esse Patrem illum ex quo omnia, nempe primam personam ex qua ut fonte et causa primoque principio omnia proficiscuntur. Non dicit, ut nunc dici solet, unum illum DEUM esse et Patrem, et filium et Spiritum S., cujus mysterii dicendi hic erat vel maxima occasio, si usquam. (d)

Minor probatur praeter alia inde, quod ibidem mox Iesus Christus distinguatur ab illo Patre ex quo omnia, et peculiariter describatur alio modo, unus Dominus per quem omnia. (e) Nempe Dominus non supremus, qui est solus pater ex quo omnia, sed is quem DEUS ille fecit Dominum (f) et Christum seu unctum suum, ut ait S. Petrus, alter Apostolus Act. II, 36 per quem ut secundam et mediam causam DEus ille supremus ex quo omnia, ut prima causa facit ista omnia. De quo vide etiam Ephe. III, 9. Heb. I, 2. XIII, 21. Act. II, 22. Tit. III, 4. 5. 6. 2. Cor. V, 18. 1. Cor. XV, 57. 2. Cor. IV, 14. Röm. II, 16. (g)

Hoc autem ipsum, quod DEus ille unus altissimus per Iesum Christum faciat talia, potest esse argumentum peculiare, quo probetur Iesum non esse ipsum DEUM altissimum. (h)

2.

Qui nescivit diem judicii, is non est DEus (i) altissimus;

Filius nescivit diem judicii,

Ergo Filius non est DEus altissimus.

Major probatur quia esse omniscium est DEi altissimi attributum proprium. Qui autem nescivit diem judicii, is non est DEus altissimus. Implicat hoc contradictionem.

Minor patet ex verbis ipsis Christi, primo Matth. XXIV, 36. de illa die et hora nemo scit etc. nisi pater meus solus. Deinde expressius Marc. XIII, 32 de die et hora nemo scit, neque angeli qui sunt in coelo, neque filius, nisi Pater. Quantopere haec verba Christi torserint et torqueant (k) Homousianos, et quomodo ipsi ea vicissim torquere soleant, patet ex Maldonato. Afferuntur inter alias responsiones istae, Filium nescivisse ita esse vituperandum, non quod vere nesciverit, sed quod se scire dissimulaverit, quod revelare noluerit, quod fecerit ut nos nesciremus, quod eum diem nondum expertus fuerit. Tales sunt Doctorum seu patrum Ecclesiae in ista Christi verba commentationes, vel potius eorum contorsiones satis ineptae, ut agnovit ipse Maldonatus Iesuita, easque rejecit. Nam primo eidem non idem est nescire quod dissimulare se scire, vel nolle dicere. Deinde his admissis sequeretur posse dici etiam DEum Patrem diem istum nescire, quod est absurdum. Sed ipse Maldonatus alias ingeniosus aliam responsionem dubitanter afferens vineta sua caedit. Vulgata responsio (l) praesertim

Reformatorum (nam alii eam refugere solent) est ex distinctione partium in Christo, nescivisse eum hunc diem quoad humanitatem, at scivisse quoad divinitatem. Sed 1. distinctio ista vana est, quando ponit unum suppositum filii DEi esse DEum altissimum et hominem simul, atque DEum supremum esse hominem, quod est absurdum et implicans contradictionem. Etenim DEus et homo sunt disparata, at disparata non possunt et de alio tertio et de se invicem praedicari proprie, quod omnes ratione sana utentes nec eam obnubilantes agnoscunt. Ut ferrum esse lignum, et animam esse corpus absurdum est. Si idem esset DEus et homo, sequeretur DEum summum simul esse non DEum summum, quod est contradictorium. Nec una pars de toto composito potest praedicari proprie, univoce. Deinde quod composito alicui inest secundum partem quandam et quidem majorem ac potiorem, atque affirmari de eo simpliciter potest ac debet, id de eo non licet negare simpliciter, quamvis (m) ei non insit secundum partem minorem. Ut quamvis corpus hominis non ratiocinetur, nec sciat aliquid, tamen cum anima ejus ratiocinetur atque sciat, quis dicat simpliciter hominem non ratiocinari neque aliquid scire? An ipsi concedent (n), ut dicere liceat, Filius DEi non creavit mundum, non est patri coessentialis, quia ista non conveniunt ipsi secundum humanam naturam, nisi per idiomatum commentitiam communicationem. 2. Cum (o) ista Christi natura humana dicatur conjuncta deitati hypostatice in unitate personae, nonne deitas humanitati suae tam arcte conjunctae scientiam hujus secreti cujus capax esset communicavit? 3. Si persona Filii (p) quae est divina scivit istum diem, quomodo potuit vere dici Filium nescivisse eum, cum illa persona sit iste filius? 4. Simpliciter (q) hic dicitur filias nescivisse diem judicii, ergo hoc de filio toto dicitur, non de parte filii inferiore, quae non solet vocari simpliciter et absolute filius. 5. Patet (r) hic per filium intelligi filium DEi, quatenus est DEI filius, primo ob id ipsum quia non dicitur filius hominis, sed absolute filius, per quem solet intelligi filius DEI. Deinde quia huic filio opponitur statim Pater ejus, qui est DEus, ergo istius patris filius intelligitur. 6. Dicitur solus Pater scire, et quidem opposite ad filium, idque ita ut filius nescire, pater vero solus scire dicatur. Tale hinc emergit argumentum arcte stringens

Quicunque scivit tunc diem judicii, is est pater Iesu Christi (s);

At filius etiam secundum divinitatem consideratus non est pater Iesu Christi,

Ergo Filius etiam secundum DEItatem consideratus non scivit hunc diem judicii.

Major probatur ex verbis Christi quibus dixit solum patrem suum scivisse hunc diem. Nam si solus pater Christi scivit, ergo quicunque scivit, is est pater Christi, et quicunque non est pater Christi, is nescivit seu exclusus est ab ista scientia. Minor negari non potest, quia est in confesso apud omnes. Ergo conclusio est firma.

Simile argumentum peti potest ex eo (t) quod ut hic omniscientiam, ita alibi omnipotentiam talem, ut a se ipso omnia facere posset, filius DEI sibi denegavit: Ioh. V, 19, 30. VIII, 28. Tum ex eo (u) quod filius omnia habeat non a se, sed a DEO Patre sibi data: Matth. XI, 27. XXVIII, 18. Ioh. III, 35. XIII, 3. XVII, 2, 7.

3.

Unicum numero et singulare Ens non praedicatur de multis. Quia hoc est de definitione singularis seu individui; alias non esset singulare, sed contra universale.

Atqui DEus altissimus est unicum numero et singulare Ens.

Ergo DEus altissimus non praedicatur de multis. (x)

Sed Trinitarii qui negare non audent, eum esse Ens singularissimum, unicum numero, non specie vel genere, tamen eum praedicant de tribus personis, quarum unaquaeque, cum sit distincta substantia, est illis distincte DEus altissimus. At ut ter unum sunt tria, sic ter unus sunt tres. Ergo ubi est ter unus DEus, ibi sunt tres dii.

Quidam eo devenerunt, ut dicant, esse quidem unum numero DEum essentialiter, sed non esse unum DEum, si idem consideretur personaliter. Ita non absolute et simpliciter strictissima unitate (y) unus erit DEus altissimus, sed aliquo modo unus.

4.

Ex regula illa infallibili: quae duo in uno tertio singulari conveniunt, ita ut de eo praedicentur, ea etiam inter se conveniunt ita ut de se praedicentur, procedit tale argumentum ex singularibus.

DEus ille altissimus unicus individuus est Pater Filii DEI Domini Iesu Christi,

DEUS ille altissimus unicus individuus est filius DEI Domini Iesu Christi,

Ergo Filius DEI Dominus IESUS CHRISTUS est pater filii DEI Domini Iesu Christi (z).

Atqui hoc implicat contradictionem, et est palam falsum. Ergo aliqua praemissarum est falsa. Non major, quam omnes Christiani agnoscunt. Ergo minor.

5.

Filius DEi aut est ab alio adeoque non est absolute primum principium, sed principatum (aa), aut non ab alio est sed a se ipso. Si prius eligatur, tunc sequetur filium non esse DEUM altissimum, nam huic repugnat esse ab alio, et habere ullo modo principium existendi. Sin posterius, tunc sequetur Filium Dei, si non ab alio est, non esse filium, nam hoc implicat contradictionem. Certe quatenus est filius, a patre est. Sed hic argutuli quidam conantur hujus dilemmatis vim evitare distinctione; ajunt filium DEI esse quidem a se ipso, non ab alio, quoad essentiam, quatenus est DEus, sed eundem non esse a se, verum ab alio, quoad personam, quatenus est filius. At haec distinctio non tollit difficultatem. Nam hic de filio est quaestio, quatenus is est filius DEI seu persona secunda, non autem quatenus est essentia divina, quae ponitur esse communis patri et filio: quae essentia non est filius, quia ab istis negatur essentiam DEI generari. Ergo tamen hoc manebit, filium DEI quatenus est filius DEI seu secunda persona, non esse Deum altissimum.

6.

Ex generatione filii DEI secundum DEItatem prae-aeterna quae vulgo statuitur, praeter alia haec sequuntur inconvenientia 1. quod absurdum sit eum qui generatur secundum DEitatem (bb) statuere esse DEum altissimum. Sempiterna substantia non generatur. Nam generari necessario infert produci ab alio et habere principium aliquod saltem originis, et fieri ac proinde dependere ab alio, a quo habet suum esse. Quae omnia non conveniunt DEo altissimo sempiterno, quo nullus ullo modo prior esse potest. At omnis generans pater est prior genito filio: quod non tantum in humanis, sed etiam in divinis verum esse universaliter, ex communi notione ipsum vulgus Homousianorum nobiscum agnoscit. 2. quando dicitur DEus generare DEum, qui est DEus ex DEo (cc), aut generat eundem numero DEum, qui ipse est, aut alium. Non eundero quia generans et generatus sunt opposita: quae non sunt unum et idem. Sin autem alium DEum generat, sequetur non unum numero esse DEum altissimum. Conantur quidam ex hoc dilemmate sic elabi, dari inter ista duo medium, generari enim personam. Sed non cessat difficultas, nam num ista persona DEi quae generatur non est DEus? 3. Si filius DEi generabatur ab omni aeternitate ex Essentia DEi Patris (dd), aut jam desiit generari, aut non desiit. Non datur medium inter contradictorie opposita. Si desiit, habet finem temporis ista generatio, ergo etiam apparet eam habuisse principium temporis adeoque non fuisse prae-aeternam. Nam quod nunquam incepit, id nec desinere potest. Sin autem non desiit, sequetur filium DEi quoad DEitatem etiam nunc generari et porro generandum esse in omnia secula seculorum, ut quidam concedunt. Quod est absurdum. Nam quod generatur, id fit, nondum perfecte est. At non convenit personae DEi esse in fieri semper. Et qui adhuc gignitur, nondum est perfecte et absolute genitus.

7.

Quum asseritur DEus altissimus esse incarnatus, aut tota Trinitas, seu quicquid est DEus altissimus est incarnatus, aut non tota. Si illud, non tantum filius DEi, sed etiam DEus Pater et Spiritus S. sunt incarnati, et ex Maria Virgine nati, quod etiam aliqui asserere non erubuerunt, quia sunt unus idemque DEus indivisibilis, cum etiam non sola persona secunda sit incarnata, sed cum ea simul quoque essentia illa divina quae a persona divina separari nequit. Ista autem essentia est communis tribus personis quae in ea continentur. Praesertim cum haec actio assumendae sibi humanae naturae sit actio ad extra, quales actiones dicuntur esse totius Trinitatis indivisae. Sin autem non tota divina Trias est incarnata (ee), sed sola persona filii, tum sequetur DEum alias indivisibilem esse quodammodo a se ipso divisum, itaque non omnino unum ac simplicissimum, si non omne, quod est DEus altissimus, est incarnatum. Unde tale argumentum ex singularibus (ff):

Illa DEitas quae est in DEO patre non descendit de coelo et non est incarnata,

Haec DEitas quae est in DEO filio descendit de coelo et est incarnata,

Ergo Haec DEitas quae est in DEO filio non est illa DEitas quae est in DEO Patre.

Contradictorie sibi opponuntur, unicum DEum altissimum totum esse incarnatum et tamen simul DEum altissimum unicum non totum esse incarnatum.

Ergo haec opinio implicat contradictionem adeoque se ipsam evertit, ideo ut vera consistere non potest. Sed haec hactenus sufficiant. Si quis mihi hos nodos bene dissolverit (gg), tum demum ego istam opinionem non esse absurdam confitebor.

Responsio ad Objectiones Wissowatii

contra Trinitatem et

Incarnationem DEI

altissimi.

(a) Quia objectiones et responsiones pristinas non vidi, judicare non possum, an contradictionem sententiae Anti-Trinitariae probaverint vel diluerint.

(b) Dicis ex Virgilio:

Aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.

Ego ex eodem respondeo :

Postquam arma DEI ad Vulcania ventum est,

Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu

Dissiluit. (c) Ad argumentum 1. praemitto in genere, quod et in sequentibus observandum est, copulas in syllogismorum praemissis vulgo non recte concipi. Distinguendum autem inter propositiones per se et per accidens, v.g. recte simpliciter dicimus2: Omnis homo est rationalis, sed non recte dicimus: Omnis homo est albus, etsi verum sit, quia albedo humanitati immediate non cohaeret; sed dicendum: omnis qui est homo, est albus. Similiter non dicendum: Omnis Musicus est albus, sed: omnis qui est Musicus est albus. Quae etiam ex parte observavit Ioh. Rauen Berolinensis in peculiaribus suis de copula speculationibus. Deinde observandum est ex eodem fundamento omnes propositiones singulares esse virtute latentis signi universales, quod et ab autore dissertationis de Arte Combinatoria est annotatum; v.g. haec propositio: Petrus Apostolus fuit primus Episcopus

Romanus, signis et copula recte positis ita formabitur: Omnis qui est Petrus Apostolus fuit Episcopus Romanus. Iuxta haec igitur formabimus primum argumentum:

Omnis qui est unus DEus Altissimus est Pater ille ex quo omnia;

Filius DEI Iesus Christus non est pater ille ex quo omnia,

Ergo Filius DEi IESUS CHRISTUS non est is qui est unus DEus altissimus.

Ita Syllogismus erit in Camestres.

Respondeo distinguendo: Per omnia intelliguntur vel Creaturae, vel etiam simul Filius. Si Creaturae caeterae tantum, concedo majorem, quod omnis ille qui est unus DEus altissimus sit pater ille ex quo omnia, scilicet omnes creaturae, quia vos ipsi conceditis, omnes Creaturas per filium creatas esse. Sin vero sub omnium voce intelligitur etiam ipse Filius, tunc concessa minore, quod Filius DEi non sit pater ille, ex quo omnia, nempe ipse etiam filius, negabitur Major: quod omnis ille qui est unus DEus altissimus sit pater ille ex quo omnia, etiam ipse filius, oriuntur. Nos enim, donec contrarium melius probetur, manemus in hac sententia, quod Filius et Spiritus Sanctus sint ille qui est unus DEus altissimus, et tamen non sint pater ille ex quo omnia, et in iis ipse filius et spiritus s. quoque, oriantur. (d) Non est scriptoribus hagiopneustois ea necessitas imponenda, ut cujus dicendi etiam maxima occasio est, id statim dicant.

(e) D. Paulus loco citato per Patrem ex quo omnia, et Dominum per quem omnia, potest intelligere unum idemque Ens, nempe DEum altissimum. Nam alioqui jure naturali, qui pater. idem Dominus est liberorum, et praepositiones ex et per non ita disparatae sunt, ut prohibeamur ita loqui: ex quo sunt omnia, per eum quoque sunt omnia. Nam et Paulus alibi de uno eodemque DEo altissimo duas has particulas, una cum tertia in, simul enunciat, cum inquit: Ex quo, per quem, et in quo sunt omnia. Quam phrasin quidam ad adumbrationem Trinitatis merito trahunt. Verum non est meum argumentari, sed respondere.

(f) Non necesse est ut Paulus 1 Cor. VIII, 6 et Petrus Act. II, 36 vocem Domini de Christo eodem respectu usurpent; potest ille de Christo quatenus DEus est, hic quatenus homo est, loqui.

(g) Non vacat nunc loca citata omnia evolvere et ex ipsis argumenta exculpere; si qua in iis difficultas latet, ostendatur.

(h) Argumentum quod implicite proponis, ne quid dissimulemus, esset tale:

Omnis per quem ille, qui est unus DEus altissimus, facit omnia, is non est DEus altissimus;

Filius DEi est ille, per quem ille qui est unus DEus altissimus, facit omnia;

Ergo Filius DEi non est DEus altissimus.

In hoc argumento negatur Major. Potest enim DEus altissimus, nempe Pater, per DEum altissimum, nempe filium, omnia facere, et tamen non per se ipsum, licet eum qui etiam est id quod est ipse. Et ita respondimus, opinor, argumento primo. Ut tamen ad oculum constet, nervum ejus incisum esse, aliud ad ejus imitationem fabricabimus:

Omne Trilineum habet pro abstracto immediato trilineitatem;

Triangulum non habet pro abstracto immediato trilineitatem;

[Habet enim Trianepleitatem potius; quae si cum trilineitate esset immediate idem, esset etiam idem anguleitas et lineitas, quae demta ternitate remanent. Iam vero Anguleitas et Lineitas adeo non sunt idem, ut possint etiam duae Lineae sine angulo esse, v.g. Parallelae.]

Ergo Triangulum non est trilineum, quod est absurdum.

Respondeo ex fundamento praemisso, majorem ita formandam: Omne quod est trilineum habet pro abstracto immediato trilineitatem. Et sic negatur major. Nam et Triangulum est Trilineum, et tamen non habet pro conceptu immediato Trilineitatem.

Hoc principio adhibito, Scholasticorum taediosis circa suppositiones praeceptis carere possumus. V.g. Animal est genus, Petrus est animal, Ergo Petrus est genus. Respondeo, majorem non esse universalem, neque enim is qui est animal est genus.

(i) Argumentum 2. ut formale sit, sic formandum est:

Qui nescivit diem judicii, is non est ille qui est DEus altissimus;

Filius nescivit diem judicii;

Ergo Filius non est ille qui est DEus altissimus.

Et sic negatur Major. Nam potest quis, ex nostra hypothesi, simul esse ille qui nescit diem judicii, nempe homo, et ille qui est DEus altissimus. Quae hypothesis nostra, quod idem simul possit esse DEus et homo, quamdiu

non evertitur, tamdiu contrarium argumentum petit principium. Quidlibet autem possibile praesumitur, donec contrarium probetur. (k) Interpretes textum contorquentes nihil ad nos; utri plus textum torqueant, et ex pluribus interpretationibus possibilibus eligant improbabiliorem, dummodo sibi faveat, alibi demonstrandi occasio erit.

(l) Vulgatam hanc responsionem neque qui se Catholicos neque qui Evangelicos neque qui Reformatos vocant, quod sciam, aversantur.

(m) Disparata neque de se neque de eodem tertio praedicari non posse, plane nego, dummodo circa copulam, quae admonuimus serventur. Etsi enim minus bene dicatur: ferrum est lignum, et anima est corpus, tamen potest casus contingere, in quo recte dicatur: quoddam quod est ferrum (scilicet ex parte) id est lignum (scilicet ex alia parte), et quoddam quod est anima (ex parte), idem est corpus (ex alia parte). Nec absurdum est eundem esse et non esse DEum altissimum pro diversis partibus. Nec video cur non pars de toto proprie praedicari possit, dummodo reduplicatio addatur vel subintelligatur. Proprie enim Totum nihil aliud est quam singulae partes de eo praedicatae cum unione, v.g. Homo est anima et corpus. Quicquid autem anima et corpus est, illud utique anima est, et idem utique corpus est. Si igitur licet formare hanc propositionem: Homo est anima et corpus, quidni liceat resolvere copulativam in duas simplices: homo est anima, et homo est corpus? Igitur similiter si, ex nostra hypothesi, Christus est unum ex DEo et homine, licebit dicere: Christus est DEus et homo, et ita: Christus est DEus, et Christus est homo. (m)3 Quod objicitur, inconveniens esse ut Christus simpliciter intelligatur dixisse se nescire, ideo quia pars sui inferior nescivit, id cur inconveniens sit, non video. Inprimis eo tempore, quo functio, parti inferiori ordinarie inesse solita, ei subtracta est. Sciendum enim, ordinarium quidem esse, ut Divinitas scientiam humanitatis sibi conjunctae perficiat, si non per communicationem ejusdem numero idiomatis, saltem per excitationem accidentis novi. Id tamen quod ordinarium est in statu humilitatis Christi, antequam humanitas ejus reciperetur in gloriam suam, ei subtrahebatur. Quae res multum ventilata est inter Theologos quosdam Lutheranos, qui et libros scripsere peri tapeinôsigraphias. Potest ea subtractio intelligi exemplo Ecstaseos, quo tempore anima functiones quas alioqui per corpus peragit, nempe ratiocinari, cogitare etc. exequitur quasi separata sine corporis concursu. Eo igitur tempore durantis Ecstaseos non inepte dicetur, hominem non ratiocinari, etiamsi pars ejus ignobilior, nempe corpus tantum, a ratiocinatione cesset, quia functio illa quam anima ordinarie per corpus peragit et quam homo ordinarie efficit quatenus ex anima et corpore unitus est, nunc ab eo non quatenus anima et corpus est, et ita non quatenus homo est, sed tantum quatenus anima est, peragitur. Similiter igitur Christus recte dicetur aliquid nescire, quando functionem sciendi non per deitatem cum humanitate ut alias, et ita nec quatenus deus-homo est, et ita nec quatenus Christus est, exercet.

(n) Ad verba: an ipsi concedent; imo concedemus Filium DEi non creasse mundum etc. dummodo subaudiatur: secundum humanitatem.

(o) Quaeris 2. cur divinitas secretum de tempore extremae diei non communicarit humanitati sibi tam arcte unitae. Ideo, inquam, quia eam nondum glorificatam humiliari et pati oportuit. (p) Argumentaris 3: Persona filii divina scivit diem judicii; Persona filii est filius, Ergo filius scivit diem judicii. Concedo. Quomodo ergo nescivit? Scivit DEus, nescivit homo.

(q) Repetitur 4. quod supra objiciebas: quod parti inferiori competit, toti non tribuendum simpliciter. Responsum est supra lit. m.

(r) Objicis 5. filium DEi nescivisse diem judicii, quatenus est filius DEi, quia opponitur hic patri. Respondeo: etiam humanitatem non inepte dici filium DEi, quamvis ei non homoousion; quia et vos qui homoousion patri negatis, tamen DEi filium dicitis.

(s) In argumento illo negatur minor: quod filius DEi etiam secundum DEitatem non sit pater Iesu Christi. Imo tota Trinitas recte dicetur Pater Iesu Christi hominis. Ideo miror, cur opponens dicat minorem esse apud omnes in confesso.

(t) Argumentum illud esset tale: Quicunque non facit omnia a se ipso, ille non est omnipotens; Filius DEi non facit omnia a se ipso; Ergo etc. Negatur major. Perinde ac si argumentari vellem: Pater non facit omnia per seipsum, sed per filium, ut vos conceditis, Ergo non est omnipotens. Imo sunt causae sociae in agendo, etsi altera altera sit prior natura in essendo.

(u) Potest esse DEus altissimus etiam qui omnia ab alio habet, quando nimirum in alterius potestate non est ipsi denegare. Et non minus filius patri, quam pater filio necessarius est. Cum enim proprie Pater sit intellectivum, Filius intelligibile, et Spiritus S. intellectio, et in aeternis atque divinis idem sit esse et posse, non erit intellectivum in DEo quod non actu intelligat; intellectio autem sine intelligibili esse non potest. Contra nullum erit intelligibile in DEo quod non intelligatur, et ita non habeat correspondens sibi intellectivum. Igitur ut secunda persona sine prima, ita prima sine secunda esse non potest.

(x) Ad argumentum tertium respondeo concedendo totum: DEUS altissimus est singulare, nec praedicatur de multis. Sed hoc nihil officit Trinitati. Nam is qui est DEUS altissimus (seu persona DEI altissimi) potest nihilominus de multis praedicari, quia is qui est DEus altissimus seu persona divinitatis, est universale, non singulare. Ex hoc etiam apparet, quod etsi tres sint, quorum quilibet est id quod est DEUS, tamen non sint tres DII. Non est enim ter unus DEUS ab altero distinctus, sed est ter unus, quorum quilibet est id quod est DEus seu ter una persona. Igitur nec tres dii sunt, sed tres personae. Quanquam haec vulgo observata non sit temere reperire.

(y) Non potest dici, DEUM ita strictissime unum esse, ut non dentur in eo realiter seu ante operationem mentis distincta. Si enim mens est, impossibile est quin sint in eo: intelligens, intellectum, et intellectio, et quae cum his coincidunt: posse, scire, et velle. Horum vero reale discrimen non esse, implicat contradictionem. Cum enim formaliter differant, erit eorum differentia rationis ratiocinatae; talis autem differentia habet fundamentum in re, erunt igitur in DEo tria fundamenta realiter distincta. Vellem huic argumento responderi. Neque hoc imperfectionem in DEo infert, quia multitudo et compositio per se imperfecta non est, nisi quatenus continet separabilitatem et ita corruptibilitatem totius. Sed separabilitas hinc non infertur. Quin potius supra lit. u. demonstratum est impossibile esse et implicare contradictionem, ut una DEitatis persona sine alia existat. Nec multiplicatur DEus. Quemadmodum enim si differunt realiter in corpore: magnitudo, figura, et motus, non sequitur ideo etiam necessario tria esse corpora, unum quantum, alterum figuratum, tertium motum. Cum idem lapis: cubitalis, rotundus et gravis esse possit, ita si differant realiter in mente judicium, idea, et intellectio, non sequitur tres esse mentes, cum una sit mens quae quando reflectitur in se ipsam, est id quod intelligit,

id quod intelligitur, et id quod intelligit et intelligitur. Nescio an quicquam clarius dici possit.

(z) Formabo syllogismum ut sit formalis ex praesuppositis:

Quicunque est DEUS ille altissimus, unicus, individuus, est pater Filii DEI Domini IESU Christi;

DEus ille altissimus, unicus, individuus est filius DEI Dominus IESUS Christus;

Ergo filius DEi Dominus IESUS Christus est pater filii DEi Domini IESUS Christus.

Nego majorem.

(aa) Nego DEo altissimo aut potius ei qui est DEus altissimus repugnare, esse ab alio; vide supra u. (bb) Non est absurdum, DEum altissimum aut potius eum qui est DEus altissimus generari. Sempiternam substantiam in tempore generari absurdum est, non vero est absurdum, eam esse generatam ante datum quodlibet tempus, id est ab aeterno. DEo altissimo aut potius eo qui est DEus altissimus potest quis prior esse natura, non tempore, alius nempe qui etiam est DEus altissimus. Nam non datur alius et alius DEus, sed alius et alius qui est DEus.

(cc) Quando DEus DEum generat, generat eum qui est idem numero DEus cum ipso, etsi non simpliciter sit idem numero cum ipso. Non generat eundem numero DEum, sed eum qui est idem numero DEus, licet sit alia persona.

(dd) Si filius DEi generabatur ex substantia patris ab aeternitate, aut desiit generari, aut non desiit. Si non desiit, adhuc generatur, et ita nunquam est, semper fit; sin desiit generari, finem temporis habet ejus generatio, adeoque et initium temporis, Ergo non est praeaeterna. Respondeo: desiit generari. Et tamen generatio illa non habet finem temporis, nam et incepit et desiit generari ante quodlibet tempus. Simul enim generari incepit et desiit.

(ee) Quaeris an tota, an non tota Trinitas sit incarnata. Respondeo: non tota. Ergo, inquis, Trinitas a se divisa est seu diversa continet. Quid tum? Ergo et DEus a se divisus est; hoc non sequitur, sed divisi a se seu differentes sunt illi qui sunt DEus.

(ff ) Syllogismum formas:

DEitas quae est in DEo patre non est incarnata;

DEitas quae est in DEo filio est incarnata;

Ergo DEitas quae est in DEo filio non est DEitas ea quae est in DEo Patre.

Nego Minorem. Non DEitas, sed personalitas potius filii DEi incarnata est, id est filius DEi incarnatus est non qua DEus, sed qua filius. (gg) Nodos TE proposuisse non nego, et quidem quantos maximos quispiam tui similis possit. Reperto semel principio fili, id est natura copulae propositionis in syllogismo, videmur nobis eos perfecte solvisse. Idem tibi visum iri, si recte attendas, non dubito. Tum vero dabis, opinor, gloriam DEO, dabis hoc veritati, et sententiam Orbi Christiano tot seculis receptam non-absurdam confitebere. Sin aliter sentis, effice ut aut nos, cur dissentias, aut tu, cur dissentire non debeas, ambo tandem sentiamus.

IV127

  1. 1Hiermit bricht das Manuscript ab; offenbar fehlt der Schluß. Lessing (Lessing's sämmtliche Schriften 9. Band S.262) hat die letzten Worte: Cum enim etc. nicht.
  2. 2Leibniz hat hier am Rande des Manuscripts bemerkt: Haec observatio etiam prodest ad distinguendam infinitam a negativa, verbi gratia: Qui non credunt, damnantur; Iudaei non credunt; Ergo damnantur. Videtur esse syllogismi minor negativa, sed non est, quia Syllogismus fit talis: Qui sunt illi, qui non credunt, damnantur; Iudaei sunt illi qui non credunt; Ergo damnantur.
  3. 3Das Signum (m) findet sich im Manuscript zweimal.