DISPUTATIO METAPHYSICA De PRINCIPIO INDIVIDUI

GerhardtLatin

Quam

DEO O. M. ANNUENTE

Et

Indultu Inclytae Philosoph. Facultatis

In Illustri Academia Lipsiensi

PRAESIDE

Viro Excellentissimo et Clarissimo

Dn. M. JACOBO THOMASIO

Eloquent. P. P. Min. Princ. Colleg.

Collegiato

Praeceptore et Fautore suo Maximo

Publice ventilandam proponit

GOTTFREDUS GUILIELMUS LEIBNUZIUS

Lips. Philos. et B. A. Baccal.

Aut. et Resp.

30. Maji Anni MDCLXIII.

Lipsiae

Typis Viduae Henningi Coleri.

Cum DEO.

§. 1.

Quanto latius argumentum nostrum diffusum est, verba vero pauciora esse debent, tanto magis abstinendum nobis a praefatione esset, nisi admoneret Divino Numini debita invocatio. Deum igitur, primum Actum fontemque secundorum, oramus obtestamurque, ut cujus in re ipsa causa est, ejus quoque in nostra cognitione suscitator esse velit, ne quicquam cuiquam nisi ipsi bonitatis debeamus.

§. 2. Ante omnia autem statum quaestionis excutiemus. Acturi igitur sumus de Principio Individui, ubi et Principium et Individuum varie accipitur. Et quod Individuum attinet, quemadmodum universale, sic ipsum quoque vel Logicum est in ordine ad praedicationem, vel Metaphysicum in ordine ad rem. Atque sic rursum aut prout in re est, aut prout in conceptu, seu ut alii exprimunt formaliter aut fundamentaliter: Et formaliter vel de individuo omni vel creato tantum vel substantia tantum, vel substantia materiali. Principii quoque vox notat tum cognoscendi principium, tum essendi. Essendi internum et externum. Quare ut haec colligam, agemus de aliquo reali, et, ut loquuntur principio Physico, quod rationis individui formalis seu individuationis, seu differentiae numericae in intellectu sit fundamentum, idque in individuis praecipue creatis substantialibus.

§. 3. Quoniam vero, ut attritu silicis scintillae emicant, ita commissione sententiarum veritas detegitur, age primum eas digeremus. Sunt autem duo genera opinionum; alii hypotheses habuere ad omnia individua applicabiles, ut Scotus; alii secus, ut Thomas, qui in corporibus materiam signatam, in Angelis eorum entitatem principium posuit. Nos quoniam hic abstrahemus a substantia materiali et immateriali, speciales opiniones alio tempore consideraturi, nunc generales tantum excutiemus. Quas praecipue quatuor numerare licet. Aut enim Principium Individuationis ponitur entitas tota (1), aut non tota. Non totam aut negatio exprimit (2), aut aliquid positivum. Positivum hoc aut pars physica est essentiam terminans, Existentia (3); aut Metaphysica speciem terminans, Haecceitas (4).

§. 4. Prima opinio, quoniam et a gravissimis viris defenditur, et difficultates omnes tollit, a nobis quoque recipietur, cujus confirmatio velut generale argumentum contra reliquas suppeditabit. Pono igitur: omne individuum sua tota Entitate individuatur. Et tenet Petrus Aureolus apud Joh. Capreolum, qui eum nondum editum diligenter confutavit, 2. sent. d. 3. q. 2. Herveus quodlib. 3. q. 9. Dicitque Soncinas, quod haec opinio sit Terministarum seu Nominalium, 7. Met. q. 31. Et tenent sane Gregor. Ariminensis 1. sent. d. 17. q. 4. Gabriel Biel in 2. sent. d. 3. q. 1. Quos adducit recentior Nominalis Schautheet l. 2. Contr. 5. artic. 1. Tenet idem Durandus 2. d. 3. q. 2. citantibus sic plerisque, quamvis, ut notat Murcia disp. 7. in l. 1. Physic. Ar. q. 1, citari soleat pro sola forma, cum tamen n. 15, expresse hanc materiam et hanc formam afferat. Male autem Ramoneda eos qui dicunt individuum seipsum individuare, et qui dicunt Materiam et Formam id praestare, divellit ut sibi contradistinctos, cum sint potius subordinati ut speciales generalibus. Quid enim est materia et forma unitae, nisi tota Entitas compositi? Adde quod nos hic abstrahimus a corporibus et angelis, potius igitur termino totius Entitatis quam materiae et formae utimur. Idem igitur tenet Fr. Murcia l. c., Fr. Suarez disp. Met. 5., Zimara apud Mercenar. disp. de P. I. P. l. c. 9., Perer. l. 6. c. 12. Ac nuperrime Pl. Reverend. Calov. Met. Part. Spec. tr. 1. art. 1. c. 3. n. 2. et B. Stahl. Comp. Met. c. 35.

§. 5. Argumenta pro hac sententia haec fere sunt. 1. Per quod quid est, per id unum numero est. Sed res quaelibet per suam Entitatem est. E. Major probatur, quia unum supra Ens nihil addit reale. Usi sunt hoc argumento omnes hujus sententiae defensores. Respondet Bassolius Scotista negando majorem: Ac dicit naturam seu Entitatem rei differre formaliter, non realiter. Et sic limitat: Per quod quid est, per idem realiter unum numero est, et sic conceditur: si per idem formaliter, negatur. Et ad probationem dicere potest, quod unum aliquid supra Ens addat formaliter diversum. Sed haec profligabuntur infra in refutatione Scoti.

§. 6. Mercenarius negat majorem, et ad probationem dicit non quidem unum specie, sed tamen unum numero addere aliquid supra Ens. Sed contra: id quod addit, cum sit aliquid reale, erit ipsum quoque Ens, E. addet aliquid supra seipsum. Si vero dicat non loqui se de omni Ente, quod etiam modos includat, urgeo: id supra quod unitas numerica aliquid addit, est Ens. Si igitur est unum numero praecisum ab addito, nihil addit unitas numerica; sin minus, dabitur quoddam Ens reale, quod non sit singulare, de quo infra. Taceo quod Mercenarius more Scotistico respondit, cum faveat1 Thomae.

§. 7. Ramoneda respondet: Unum et Ens formaliter differre, quamvis materialiter sint idem. Per to formaliter intelligit differre ratione. E. etiam principia unius numero et Entis ratione differunt. Soncinas ait, Arist. IV. Met. 2, unde hoc argumentum sumunt, non loqui de unitate numerali, sed transcendentali. Verum et illa est Transcendens, et non datur unitas realis speciei praeter numeralem. Posset quoque aliquis pro omnibus sententiis adversis ex eo fundamento, quo a nobis differunt, respondere, fieri unum numero per suam Entitatem, sed non totam. Verum obstat, quod altera quoque pars intrinsece est una numero, et sequeretur, si principia interna unius et Entis differunt ut totum et pars, unum et Ens quoque ut totum et partem differre, imo Ens aliquid addere supra unum. Atque haec de hoc argumento fusius, ut melius videatur, quae quisque effugia quaerat.

§. 7. 2. Quae sunt principia Entis in universali universalia, ea sunt ejus principia in singulari singularia. Sed tota Entitas est principium Entis universale in universali. E. Major probatur probabiliter ab analogia 2., quia principia universalia nullo alio differunt a singulari, nisi quod a multis singularibus similibus abstrahuntur. Est hoc argumentum Stahlii. 3. Durandus: universale et singulare non differunt realiter, E. habent eadem principia. E. Entitas tota, quae est principium universalitatis, erit singularitatis.

§. 8. 4. Datur v.g. in Socrate natura intrinsece ad ipsum determinata, quod concedit Soncinas, extra intellectum, et si negaret, daretur contra Thomistas universale completum in rebus. Imo etiam dicit Bassolius Scotista, quod detur solum in re universale in potentia, nempe natura singularis in respectu ad intellectum, qui cum similibus comparare potest. Ulterius daturne etiam natura in Socrate? si nulla, jam patet quod seipsam individuet natura Socratis; sin aliqua, dabitur simul differens et indifferens natura humana in Socrate. Nec effugit Soncinas dicens, quod differens et indifferens differat ratione. Nam sic patet, quod natura sit determinata in se per seipsam, non aliquid additum.

§. 9. 5. Essentia aliqua, humanitas v.g. Socratis aut differt numero ab humanitate Platonis intrinsece, si nempe praescindamus id quod naturae extra ipsam superadditum est, aut non. Si differt numero intrinsece, individuat seipsam. Sin minus, sequitur quod in se humanitas Platonis et Socratis sint idem numero. Et uti natura cum alia natura, ita posset quoque cum addito comparari. Sed nunc mitto.

§. 10. Argumenta in contrarium pauca sunt et parvi momenti: I. Quicquid constituit Individuum materialiter, non constituit formaliter. Sed Entitas individui constituit ipsum materialiter. E. resp. negando majorem, quia materiale et formale individui seu species et individuum non differunt realiter. II. Si essentia in se caret existentia, nec eam implicat, sequitur quod sit in se indifferens. Sed verum prius, quia quod sub opposito alicujus esse et concipi potest, id istud non includit. Sed sine existentia essentia esse ac concipi potest, E. resp. Essentia vel sumitur ut est in intellectu, et pro conceptu quidditativo; sic non est existentia de ratione essentiae; vel prout est in re. Sic nego esse posse sine existentia. III. Essentiae propria unitas, nimirum formalis, seu specifica est minor unitate numerali. E. ista non competit ei per se, cum ipsi ejus oppositum per se competat. Resp. neg. antec. de unit. extra intellectum. Sunt haec argumenta pleroque Soncinatis l. 7. Met. q. 31. Qui et objicit de accidentibus, quae solo numero differentia non possint esse in eodem subjecto simul, quod tamen falsum; item de partibus continui divulsis. Verum nos accidentia et entia incompleta removimus a nostra tractatione.

§. 11. Secunda opinio est, quae negationes ponit principium Individuationis. An vero quenquam habuerit qui defenderit, valde dubito, nisi forte aliquem Nominalium obscuriorem. Tanto magis autem suspecta est, quod Bassolius refert quosdam, qui principium Individui dixissent existentiam cum duplici negatione, quod satis improbabile nec ullam convenientiam habet. Praeterea alii, qui meminere, non adjunxere existentiam. Bassolius quoque ipse, ac si duae sententiae essent, separatim existentiam et negationes refutat. Vix tamen potuit esse ex toto Nominalis, qui hoc defendit, nam illi praesupponendum, universale magis esse Ens quam singulare. Quicquid autem sit de autore, sententia ita concipi potest, ut a summo genere per differentias determinato ad subalterna, inde infimam speciem descendas; ibi vero ulterius nequeas, et negatio ulterioris descensus sit intrinsecum formale individui. Et esset haec de individuo sententia, quemadmodum Occami de puncto, qui in Logic. praedic. quant. et tr. de Eucharistia dicit referente Pererio l. 10. c. 5., Superficiem esse nihil aliud quam corpus cum negatione extensionis in profunditate ulterioris, lineam in latitudine, punctum in longitudine. Porro prior, negatio divisionis, est quasi generalis individui, altera vero negatio identitatis cum alio faciet hoc individuum ab alio vere distinctum.

§. 12. De hac sententia Mercenar. Dilucid. de Princip. Ind. Part. 1. c. 2. et fuse de Bassolis l. 2. sent. d. 12. q. 4. artic. 1. Fundamentum eorum est, quod persuasi fuere nullum positivum posse statui. Sed non videre quod natura possit individuare seipsam. Oppugnari possunt facile: Individuum aut extra intellectum a negationibus constituitur, aut in intellectu. Si hoc, eorum Responsio nihil facit ad rem; si illud, quomodo Ens positivum constitui potest a negativo? Praeterea Negatio non potest producere accidentia individualia; deinde: omnis negatio est alicujus positivi, alioqui erit solum verbotenus negatio. Sint igitur duo individua Socrates et Plato, principium Socratis erit negatio Platonis, et principium Platonis negatio Socratis, erit igitur neutrubi aliquid positivum et in quo possis pedem sistere. Acuta alia argumenta apud Bassolium vide.

§. 13. Tertia sententia est, Existentiam esse principium Individuationis. Hanc Fr. Murcia cuidam Carthusiano in 2. sent. d. 3., qui an sit Dionysius Rikelius (sane hunc in sententias scripsisse certum est) dicere non habeo; Fonseca Nicolao Boneto 8. Met. c. 1. id defendenti tribuit V. Met. c. 6. q. 2. §. 1. Dupliciter autem capi potest, partim ut existentia realis aliquis sit modus rem intrinsece individuans ab ejus essentia a parte rei distinctus, quod si ita est, defendi minime potest, ut mox patebit. Sin ab essentia solum ratione differt, nobiscum egregie coincidit, et exprimit praeterea, quo respectu essentia sit principium individuationis. Atque ita intelligo Excell. Scherzerum, Praeceptorem meum summo studio observandum q. 43. Breviar. Metaph. Eustachii de S. Paulo.

§. 14. Nobis igitur cum prioribus potissimum agendum est, quos refutat Scot. sent. 2. d. 3. q. 3, et ejus sectator Bassol. ib. q. 4. art. 1. f. 179. Argumentor autem: I. Si Essentia et Existentia sunt idem a parte rei, sequitur quod Existentia sensu adversariorum non sit principium Individuationis. Sed verum prius, E. et posterius. Minorem sic fundamentaliter probo: quaecunque realiter differunt, possunt a se invicem separari. Sed essentia et existentia non possunt separari, E. quae ad majorem respondent Capreol. 1. d. 8. q. 1. et Cajetanus de Ente et Essent. q. 11 nullius sunt momenti. Minor probatur, partim quod essentia non possit auferri, partim existentia.

§. 15. Illud probo: omne quod aufertur existit, praeciso eo a quo aufertur, ablatio enim tanquam actio ad id a quo aufertur terminatur. E. Essentia existit praecisa existentia, quod implicat. Hoc, quod existentia non possit auferri ab essentia, negant adversarii, quorum longam seriem vide apud Petrum de Posnania Scotistam, l. 1. sent. dist. 36. q. unic. pag. 976. Sed argumentor contra: Essentia ablata existentia aut est ens reale aut nihil. Si nihil, aut non fuit in creaturis, quod absurdum; aut non distincta ab existentia fuit, quod intendo. Sin Ens reale, fuit aut pure potentiale, aut Ens actu. Sine dubio illud, nam non potest esse actu nisi per existentiam, quam tamen separatam esse praesupposuimus. Si igitur essentia est pure potentialis, omnes essentiae sunt materia prima. Nam duo pure potentialia non differunt, ne relatione ad actum quidem, quia haec Relatio, cum sit ad Ens in potentia, non est realis. Si igitur essentiae non differunt a materia, sequitur quod sola materia sit pars essentialis, et res non differunt specie, v.g. essentia bruti ab essentia hominis. Nam neutra formam includit, quae est principium distinctionis specificae, et duo pure potentialia non differunt. Et si dicas, differre per Relationes ad Ideas, non est Relatio realis, esset enim accidens in DEO. De discrimine essentiae et existentiae vide Posnaniensem l. c. Soncin. l. 4. Met. q. 12. et l. 9. M. q. 3. Fonsec. IV. M. q. 4. Per. l. 6. c. 14. Existentiam oppugnat Bassol. l. c. Soncin. 7. Met. q. 32. Ramoned. in Thomam de Ent. et Essent. p. 399.

§. 16. IVto et ultimo loco Scoti Haecceitas offert se certamini, quam is attulit 2. sent. d. 3. q. 6. et teste Zabarella lib. de Constitutione

Individui c. 8. quodlibet. q. 2. art. 2. et Comment. in V. Met. t. 12., ac discipuli pro juramento suo (ut meminit Mercenar. in responsione ad cujusdam Scotistae impugnationem suae sententiae) certatim defenderunt: in quibus satis vetustus est, et unde audacter ejus sensum rimeris, Joh. de Bassolis, ipsius Scoti auditor, Occamo tamen fortasse prior quia ejus contra Scotum placita nullibi refutat. §. 17. Notum autem est, Scotum fuisse Realium extremum, quia universalia veram extra mentem realitatem habere statuit, cum Thomas formale eorum proficisci ab intellectu vellet. Ne tamen in sententiam vergeret, tributam ab Aristotele Platoni, distinctionem formalem commentus est palliando errori, quae esset quidem ante operationem intellectus, diceret tamen respectum ad eum. Hac credidit genus distingui a differentia, et consequenter differentiam numericam a specie: quoniam enim universalia realia esse praesupposuerat, vel contradicendi studio, vel quod Thomae sententiam inexplicabilem putaret, Nominalium incredibilem, necesse fuit singularia ex universali et aliquo superaddito oriri; ut autem est proportio inter genus et speciem, ita inter speciem et individuum, quare uti illic differentia specifica est, ita hic individuificam esse concludebat.

§. 18. Hanc eludendae Aristotelis autoritati appellabat Materiam Totius. Nam, inquiebat, est forma totius, v.g. humanitas tanquam abstractum hominis, cui opponitur materia totius, nempe Haecceitas; et forma partis, anima rationalis, cui corpus ut materia partis opponitur. Sed id nihil est, nam Haecceitas, si est materia totius, debet cum humanitate concretum constituere, Hominem. At illa constituit hunc hominem, deberet igitur alia vera materia totius dari, quae hominem in universali constitueret. Taceo quod illa Haecceitas esset potius forma, contrahit enim et distinguit; praeterea, si, ut volunt plerique vetustiorum, v. Perer. l. 6. c. 6. quidditas rei secundum Aristotelem sola forma continetur, ut materia sit solum vehiculum, forma totius et partis apud Aristotelem sunt idem; v. Mercen. l. c. c. 5. et per Apologiam totam, ac Zab. l. c. c. 8. et 10.

§. 19. Existentiam Scotus non admisit, quamvis eam formaliter distinguat ab essentia, nam apud eum species, praecisa Haecceitate, existit. Defendit Scotum ex recentioribus Petrus Fonseca, quamvis a Murcia pro nostra sententia citetur, v. Met. c. 6, q. 5. et Eustachius a St. Paulo l. c. Vice versa, quod mireris, sunt qui Suaresium ad Scotum trahant, quod asserat Disp. Met. 5. sect. 11. n. 16. Individuum addere aliquid supra communem naturam, ratione distinctum. At ultima verba nubem hanc facile disjiciunt. Plerique enim concedunt, quod per operationem mentis detur differentia individualis: an igitur Fr. Oviedo et similes propterea Scotistae erunt? Primum autem Scoti fundamenta ponam et solvam, inde adductis machinis oppugnabo.

§. 20. Primum pro Scoto argumentum ab ipso allatum, recensente Pererio l. 6. c. 10. est: Omnis unitas aliquam Entitatem consequitur, E. et numerica; illa autem Entitas non est id quod in specie includitur. E. aliquid ei superadditum, nempe differentia individualis. Resp.: Unitas Entitatem sequitur in conceptu, in re idem est. Nec Entitas numerica differt a specifica realiter. II. Species non per formam vel materiam vel accidentia etc. contrahitur, E. relinquitur Haecceitas. Resp.: per nihil contrahitur, quia extra mentem nulla est. III. Quae differunt, per aliqua primo diversa differunt, E. Socrates et Plato per ultimam differentiam, nempe Haecceitatem. Resp.: quae differunt, limito: nisi sint ipsa primo diversa, et se ipsis differant, per aliqua etc. sic neg. Min.

§. 21. IV. Species per differentiam specificam contrahit genus, E. individuum per differentiam numericam speciem. Resp. neg. antecedens extra mentem. V. Fonseca l. c.: Individua sub aliqua natura univoca sunt. E. quaedam primo diversa includunt. Resp. ut prius. VI. item: per differentiam individuum speciem excedit, E. est talis differentia. Resp. ut prius. VII. Bassolius: Natura specifica habet per se unitatem minorem numerali, et aliam ab ea realiter. E. Resp. neg. Anteced. De probatione infra. Argumentum III. praecipue torsit Suessanum dilucid. l. 5., Zimaram et Mercen., apud quem vide l. c. c. 5. Nullus tamen in hanc mentem respondit, quia aliis fundamentis nitebantur.

§. 22. Argumentor contra Scotum: I. Si genus et differentia tantum ratione distinguuntur, non datur differentia individualis. Sed verum prius. E. Major patet; nam etiam species et differentia numerica solum ratione distinguentur. Min. probatur. 1. Quae ante operationem mentis differunt, separabilia sunt. Sed genus et differentiae non possunt separari. Quamvis enim sint loca quaedam Scoti, quibus asserat posse fortasse Deum facere ut universalia sint extra singularia, et similiter Genus extra speciem, tamen id absurdum probo, quia nulla daretur divisio adaequata, daretur animal nec rationale nec irrationale. Et daretur motio neque recta neque obliqua. 2. Differentiae superiores praedicantur de inferioribus, v.g. haec rationalitas est rationalitas, E. differentia specifica includit in se differentiam generis, E. a genere non differt. Nam genus ad differentiam suam additam habet differentiam generis sui, quae et ipsa includitur a sua. Et ita ad usque summum. Et quia aliquando sistendum est, dixit Aristoteles, Ens praedicari de differentiis. Vide quaedam apud Soncin. l. 7. q. 36. et 37.

§. 23. II. Si non sunt universalia ante mentis operationem, non datur compositio ante mentis operationem ex universali et individuante. Non est enim realis compositio, cujus non omnia membra sint realia. Sed verum prius. E. Min. prob. omne quod ante mentis operationem realiter ab altero ita differt, ut neutrum sit pars alterius vel ex toto vel ex parte, potest ab altero separari. Nam in adaequate differentibus neutrum altero ad suum esse indiget. E. potest separari per potentiam DEI absolutam, et solum pars a toto ita ut id permaneat, est simpliciter inseparabilis. Min. prosyll. probatur, daretur enim linea realiter neque recta neque curva, quod absurdissimum. V. Ruv. Logic. de universal. q. 4. §. 24. III. Si non datur distinctio formalis, ruit Haecceitas. Sed verum prius. E. Antequam probemus, de hac distinctione aliqua disserenda sunt, videri autem possunt Stahl. Comp. Metaph. c. 23. Soncin. l. 7. q. 35. Posnaniensis 1. sent. d. 34. dubio 64. Tribuitur communiter Scoto, ut media inter realem et rationis, unde ejus sectatores dicti Formalistae. Hac putat distingui attributa in Divinis, et Relationes Personales ab essentia, quidditates rerum inter se et a Deo inesse cognito, praedicata superiora ab inferioribus, Genus a differentia, essentiam ab existentia: explicat eam Rhada, quod sit inter duas realitates seu formalitates in subjecto identificatas, diversas vero in ordine ad intellectum, differre a Rationis distinctione, quod haec requirat ante se operationem mentis in actu. Sed mire perplexi sunt et inconstantes, ubi haec in actu exercito applicanda sunt. Nam si haecceitas a specie solum differt, quod apta est distincte movere intellectum, quam male ad principium individui affertur, quod praeciso intellectu quaeri debet? quare necesse est majus quiddam sub eorum verbis latere. Sed id absurdum est, quodcumque sit, simulatque enim praeciso intellectu differunt, non sunt sibi identificata.

§. 25. Posnaniensis illas formalitates interpretatur Conceptus objectivos, et rationes intelligibiles, seu rem cum relatione ad conceptus in mente formales. Sed id nihil est, nam conceptus potius formalis fundatur in objectivo, si igitur etiam objectivus in formali, daretur circulus, ac dum utrumque, fundaretur neutrum, et evanesceret utrumque. Deinde relatio illa intelligibilitatis esset vel ad conceptum Divinum sive Ideas, sed sic illa Relatio non esset realis, non enim cadit in DEUM accidens. E. nihil superesset distinctioni a parte rei: vel ad verbum mentis, ut vocant creatum. Sed si omnis intellectus creatus tolleretur, illa Relatio periret, et tamen res individuarentur, E. tunc seipsis. Adde quod Relatio illa si esset realis, haberet suam haecceitatem, esset enim singularis, et ita in infinitum. Praeterea est ad Ens in potentia, seu conceptum formalem, qui esse potest, et si dicas illam Relationem formaliter differre a termino, quaero similiter de Relatione hujus relationis in infinitum. Nam et ipsa Relatione ad intellectum indigeret.

§. 26. IV. Inexplicabile est, quomodo accidentia individualia ab Haecceitate oriantur, ex nostra enim sententia facile explicari potest, quia dantur dispositiones materiae ad formam, nullae vero speciei ad Haecceitatem. Vid. Herveum quodlib. 3. q. 9. contra Scot. apud Perer. l. c. et Scalig. Exerc. 307. ad Cardan. n. 17. Atque ita Divina ope adjuti sententias generales absolvimus.

COROLLARIA.

I. Materia habet de se actum Entitativum.

II. Non omnino improbabile est, materiam et quantitatem esse realiter idem.

III. Essentiae rerum sunt sicut numeri.

IV. Essentiae rerum non sunt aeternae nisi ut sunt in DEO.

V. Possibilis est penetratio dimensionum.

VI. Hominis solum una est anima, quae vegetativam et sensitivam virtualiter includat.

VII. Epistolas Tyranno Phalaridi adscriptas suppositias crediderim. Nam Siculi Dores erant, hic genus dicendi Atticum. Adde quod Atticismus illo tempore durior, ut Thucydidis, sed hae sapiunt aetatem Luciani. Certe ubi combustionem Perilli dependit2, declamatorem se prodit autor.

Tantum.

  1. 1Im Originaldruck steht: favent; wahrscheinlich Druckfehler.
  2. 2So das Original; vielleicht defendit.