[Schreiben Leibnizens in Betreff der Schrift Joh. Eberh. Schweling's zur Vertheidigung des Cartesianismus. Hinzugefügt ist ein Aufsatz Leibnizens:
Ad Suelingii responsionem Censurae Huetii oppositam.]
Gratias ago quod Viri doctissimi, Joh. Eberh. Swelingii, mihi olim libello de animi immortalitate cogniti, Responsionem ad Reverendissimi Episcopi Suessionensis Censuram in Cartesianos strictam transmisisti. Et agnosco, etsi multa in sectam sectaeque studium a Censore dicta sint pulcherrime justissimeque, alicubi tamen relictum Cartesianis defendendi sui locum, illis praesertim qui lectionem veterum et elegantiores literas aestimare didicerunt, et vel sola inficiatione tueri sese possunt. Nam Huetium nihil magis ad scribendum excitasse videtur quam multorum in Galliis hominum sciolorum in summa ignorantia temeritas incredibilis, cujus ego ipse testis esse possum. Vidi enim non paucos, ubi globulos et materiam subtilem et particulas striatas et nescio quas alias nugas crepare, et aciditatem aculeis, lubricitatem anguillis, tenacitatem ramositatibus tribuere didicerunt, magnos sibi viros videri et linguarum studia, Historicorum diligentiam, Astronomorum observationes, Chemicorum experimenta contemnere. Et cum nihil ipsi praestare possint alicujus momenti, tamen nescio quam Methodum vel Analysin suam jactare. Ab his longissime abesse Suelingium satis apparet, vix enim credere potest, extare alicubi terrarum homines, in quos haec jure dicere potuerit Huetius. In Aristotele summum ingenium magnamque doctrinam agnoscit; philosophiam quam vocamus practicam, mirifice ab eo exornatam fatetur, et si nihil aliud quam Organon suum reliquisset, in quo rationis aeternae leges traduntur, genus humanum ei plurimum debiturum judicat. In hujusmodi Cartesianos mitius haud dubie scripsisset celeberrimus philosophiae Cartesianae Censor.
Clmo Suelingio id propositum video, ut verbis abstineat quae Adversarium, virum magnum, offendere merito possint. Quod institutum plerumque tenuit, excidere tamen aliqua non cogitanti, quae mutata fuisse mallem vel ideo ut exteri intelligant, etiam in Germania viros eruditos scribere in alios posse gratiis non invitis, ut cum p.384 egregium philosophum vocat qui manifesta ignoret et asylum ignorantiae amplexetur, et p.380 rhethoricari ait ingenioque esse hyperbolico; p.397 temerario judicio Geometriam Cartesii physicae praeferre, p.430 nugari, p.434 soloecismum logicum committere, et p.449 in os Cartesii et Cartesianorum expuisse; qualia nemo liberaliter educatus praesens praesenti dicat.
Ex carmine quodam operi praefixo video et Schotanum Huetio sese opposuisse, cujus liber nondum ad me pervenit. Meretur certe censura tanti viri ut plures ei respondeant, sed efficacissimum respondendi genus erit, audire monentem, inanem confidentiam deponere, ineptum et saepe in republica periculosum sectae studium abjicere, praeclara veterum recentiorumque inventa Cartesii meditationibus adjungere, Cartesium non transcribere tantum sed et imitari, et quod ille fecit, adjicere aliquid ad humanas opes et longius proferre gradum, cum tam multa agenda restent, ut quae vel Cartesius vel alii fecere, exigui admodum momenti hactenus videantur.
Sed Suelingiani libri initia nonnihil percurramus. Non intelligo, quomodo se in praefatione dicat nomine censoris abstinuisse, quod in titulo expressit, qui prae aliis omnibus libri partibus in oculos lectoris incurrere solet.
Quod ait p.3 Cartesium in Meditationibus demonstrationes promisisse, verum est, sed cum ille post multas Mersenni flagitationes tandem in formam Geometricarum demonstrationum redigere sua conatus esset, profecto rem male admodum gessit, ostenditque nondum sibi compertum, quae sit vera demonstrandi ratio in rebus ab imaginatione remotis.
Quae de summa Cartesii modestia habet p.5, aliquam exceptionem patiuntur, constat ipsum et Robervallium apud Dn. de Cavendish mutuis sese contumeliis incessivisse, Epistolaeque ipsae viri insolitum quendam fastum et affectatum aliorum contemtum passim spirant, ut ex frivolis illis objectiunculis apparet, quibus gloriam Fermatii, quam suae dictaturae obstare sentiebat, imminuere sperabat. Et hoc Cartesii vitium non dissimulavit egregius Gallosius, cum in Gallico eruditorum Diario Tertium Cartesianarum Epistolarum Tomum recenseret.
De dubitatione Cartesiana non multum laboro, facileque Clmo Suelingio p.17 assentior, nihil aliud quam Aversionem quandam animi intelligi debere,
durioribus autem verbis usum, ut animos lectorum novitate quadam excitaret. Videtur quidem eo inclinare (p.15 et alibi) ut necessariam hanc dubia pro incertis rejiciendi Methodum putet, et huc usque a nemine demonstratum alium modum promovendi philosophiam. Sed ego caeremonias istas ad veritatem inveniendam non necessarias judico, et viam ni fallor meliorem innui in meditatione de veris falsisque ideis. Et quod ab eventu Cartesii consilium commendat, ego ab eventu reprehendendum censeo, nam video Cartesii discipulos ultra Magistri placita non profecisse, quod signum est veram ipsis Methodum deesse. Itaque tempus est ut excitentur e veterno et sibi dicant
pudet haec opprobria nobis
Et dici potuisse, et non potuisse refelli.
Prima Experimenta nostra constat esse ipsas internas perceptiones, nempe non tantum me esse qui cogitem, sed et varietatem esse in meis cogitationibus (quae duo a se invicem independentia et aeque originaria judico) ab ipsis Scepticis est inculcatum, qui apparentias a se admitti fatebantur; itaque nullum hic heurêma (de quo p.21) agnosco. Et illud: cogito ergo sum, quemadmodum et rejectionem omnium de quibus dubitare licet, inter phaleras ad populum numero. Scilicet callide Cartesius pilas quasdam plebejis ingeniis objicere voluit, quibus luderent. Atque interim magnum aliquid nacti sibi viderentur, ut pueri in nuce aut faba. Itaque vix a risu mihi temperare possum, cum video optimum virum p.6 Divina consilia, Divinum facinus hic sibi videre videri. Sed justius a risu ad dolorem versus viros altioribus pares his crepundiis immorari inter publica damna censeo, mallemque Cartesium profectui ingeniorum quam ambitioni suae consuluisse.
Recte reprehensus est Cartesius, quod inter veritates quas initio rejiciendas censebat, etiam eas collocavit quarum oppositum contradictionem implicare constat. Nam ut experimenta interna sunt fundamentum omnium veritatum facti, ita principium contradictionis est principium omnium veritatum rationis, eoque sublato omnis tollitur ratiocinatio, neque quicquam vel de Deo vel de ulla alia re colligere licet. Itaque nihil fuit absurdius quam asserere mathematicas veritates non posse certo sciri nisi praecognito DEO, adeo ut aliqui qui Cartesii acumen norunt, nescio quid scaevi artificii hic suspicentur. Pudet me seculi profecto quod sibi talibus illudi patitur. Sed bene habet quod vindices non desunt, praestante Huetio et aliis, ne aliquando posteritati ineptiisse videamur.
Quod ait p.55 Veritatis criterium nihil aliud esse quam visionem, id joco ut alii forte facerent lacessere nolo, quibus hoc videri posset principium eorum qui visionarii appellantur. Intelligit scilicet, quicquid conscientia nostra nobis evidens esse dictitat, id verum esse; sed ego puto hic conscientiam erroneam locum habere. Itaque principium illud toties decantatum: quicquid clare distincteque percipio, verum est, nobis parum prodest, quamdiu non satis exhibentur indicia clari et distincti. Cuilibet sua somnia admodum manifesta videntur. Veras notas alibi explicuimus. Malebranchius fassus est, nullam se habere ideam Mentis et Cogitationis, quam caeteri Cartesiani sibi habere videntur. De corporis quoque idea res multis minime confecta videtur. Si Euclides beneficio visionis atque evidentiae opinione contentus esse voluisset, multa assumsisset sine demonstratione, magna scientiae jactura, cujus ille naturam melius intellexit quam nonnullis videtur.
Quod ait p.89 nihil claritatis vel nitoris esse in falso, miror. Ita sequeretur nunquam falsum habere veri speciem. Cartesianis omnibus et multis aliis et mihi ipsi olim evidens videbatur, eandem servari quantitatem motus, et corpore in corpus agente tantum uni motus accedere quantum alteri detrahitur, quod tamen falsum esse certa demonstratione comperi. Scilicet quantitatem motus cum quantitate virium confuderamus omnes. Plerique matheseos gnari, si quis ab eis concedi sibi postulet, lineam alteri lineae continue accedentem tandem ad eam pervenire, facile largientur postulatum, et mirabuntur etiam, si audiant esse qui dubitent de veritate tam evidenti. Contrarium tamen constat exemplo tôn asymptôtôn.
Miror etiam quod ait p.91 clare et distincte percepisse Cartesium dari in materia particulas indefinitae parvitatis. Quasi possit quicquam esse indefinitum in rebus. Id certum est, omni parte materiae dari partem minorem; itaque nulla est parvitas ultima in natura, etsi parti cuique definita sit sua. Unumquodque aut nullos habet terminos aut definitos.
P.92 plane repugnat, inquit, Cartesium in doctrinis fundamentalibus erroris convinci posse. At convictus est erroris in doctrina de lumine, quam adeo fundamentalem ipse credebat, ut alicubi in Epistolis audacter dixerit, se totam suam philosophiam una litura delere velle, si error hic sibi monstrari posset.
P.97 fatetur Cartesium noluisse negare contradictoria a DEO effici posse. At si DEus nos fallere non potest, utique nec contradictoria efficere potest, quid enim magis fallere est quam efficere ut aliquid quod esse evidens est, non sit; et quis est usus veritatis, si cum falsitate stare potest. Si quis alius haec portenta dixisset, omnes eum exploderent; nunc quia Cartesio exciderunt, misere se torquent viri alioqui docti ut defendant vel saltem excusent. Sapientius longe anteriores philosophi statuunt, quae contradictionem implicant, inania esse verba, nec ullius potentiae objecta.
Dum noster claram et distinctam perceptionem pro criterio veritatis venditat, ipse praeter opinionem cogente vi veritatis recurrere cogitur ad aliquid certius; provocat scilicet ad immediatam experientiam p.98 fin. Immediata enim experientia, ut alibi notavimus, est primum principium veritatum facti, uti principium contradictionis est primum principium veritatum rationis, et ambo ita comparata sunt, ut illis non admissis cesset omnis ratio comprobandi veritatem. Immediatas autem experientias voco illas propositiones, quibus percipimus aliquid nobis apparere, ipsa vero claritas non est res immediatae experientiae, sed colligitur ex notis.
Quatuor Cartesianae Methodi Regulae quas repetit p.100 et 101, non video quid habeant Cartesio proprium. Et parum abest ut dicam similes praecepto Chemici nescio cujus: Sume quod debes et operare ut debes, et habebis quod optas. Nihil admitte nisi evidenter verum (seu nisi quod debes admittere), divide rem in partes quot requiruntur (id est quot facere debes), procede ordine (quo debes), enumera perfecte (seu quae debes), prorsus ut quidam inter praecepta ponunt, Bonum esse appetendum, Malum fugiendum; recte profecto, sed indicia boni malique desiderantur. Et tamen audet vir doctus petere p.103 ut significetur sibi quid his regulis desit. At ego majori jure ab ipso peterem, ut significet nobis quid illis insit. Usque adeo vacuae mihi videntur. Sed consideremus paulo propius: Prima reducitur ad illam supra examinatam, quod clare distincteque percepta sint vera, de qua diximus satis superque ad p.55 et seqq. Nempe claritatem seu evidentiam habere notas quae tradi debent, cum multos hic falli videamus. Altera de difficultate in partes secanda aptas ad eam minuendam, etiam parvi momenti est, quamdiu ars secandi, hoc est vera Analysis non est explicata. Nam qui juncturas non novit, is in secando potius laniat quam anatomen exercet; ita fit ut imperitus analyticus rem in partes minime convenientes resolvendo augeat sibi difficultatem quam minuere credit, ut illi experiuntur qui difficilia problemata in mathesi non recte aggrediuntur. Tertia, ut a simplicibus ordine progrediamur ad composita, proba est, sed cui non dictus Hylas? Verum ne hinc quidem multum proficietur sine artificiis a Cartesio non explicatis. Nam qui iter illud a simplicibus ad composita instituet, sine magnetica quadam directione, is diu per minuta vagabitur, et ob vitae brevitatem tarde admodum aliquid reconditum et tanto molimine dignum praestabit, ut plerisque contingere videmus. Quarta, ut nihil in enumerando omittatur, longe difficillima est et saepe inutilis, cum plerumque quaedam sufficiant quaesito indagando, id vero maxime artis est combinationes utiles ab inutilibus discernere, ne labor frustra in immensum augeatur.
Atque haec est jactata illa Methodus Cartesiana (ut creditur) quae pro thesauro exhibet carbones. Ego vero conabor Cartesianos, optimos doctissimosque Viros, ab errore liberare, quo passim irretitos video, eademque opera honori ipsius Cartesii, magni utique viri, consulere. Valde igitur falluntur Cartesiani, qui se Cartesii Methodum seu inveniendi artem in scriptis ejus tenere putant, cum ipse alicubi in Epistolis suppressam a se fateatur, nec Methodum sese, sed de methodo scribere, ac specimina tantum dare voluisse protestetur. Et nisi dixisset ille, res ipsa clamaret, neque enim alia causa est, cur tot viri ingenio et doctrina praestantes sed unius Magistri notionibus occupati, nihil alicujus momenti reperire potuerint. Et cum pulchra quaeque inventa nostri temporis quibusvis potius quam Cartesianis deberi videamus, profecto isti, si certam progrediendi rationem tenerent, minime sibi praeripi omnia paterentur. Etsi autem non putem Cartesii Methodum fuisse valde perfectam, uti res ipsa docet, cum videamus eum ad multa quae nunc in proclivi sunt, etiam quaesita magno studio, pervenire tamen non potuisse, non dubito tamen quin praeclara quaedam artificia habuerit, quae cum a sectatoribus ejus ignorari soleant, non mirum est, si interpretes potius magistri quam naturae agunt.
Responsio1 ad celeberrimi Huetii censuram Cartesianae Philosophiae videtur scripta a Viro doctissimo et in Cartesii libris bene versato, sed nescio an aeque exercitato in veritate proprio Marte inquirenda.
Principium illud toties decantatum: Quicquid clare distincteque percipio, verum est, nobis parum prodest, quamdiu non satis exhibentur criteria clari et distincti. Cuilibet sua somnia admodum manifesta videntur. Veras notas praxi aptas explicuimus aliquando in meditatione de veris falsisque ideis. Malebranchius fassus est, nullam se habere ideam distinctam Mentis et Cogitationis, quam caeteri Cartesiani sibi habere videntur. Alii dubitant an corporis ideam distinctam habeant.
Praeceptum Cartesii de difficultate in partes secanda, aptas ad eam minuendam, etiam parvi momenti est, quamdiu ars secandi, hoc est vera Analysis non est explicata. Nam qui juncturas non novit, is in secando potius laniat, quam anatomen exercet. Ita fit, ut imperitus analyticus rem in partes minime convenientes resolvendo augeat sibi difficultatem, uti experiuntur qui difficilia problemata in Mathesi non recte aggrediuntur.
Tertium Cartesii praeceptum, ut a simplicibus progrediamur ad composita, probum est, sed cui non dictus Hylas? At ne sic quidem multum proficitur sine artificiis a Cartesio non explicatis. Nam qui iter illud a simplicibus ad composita instituet sine magnetica quadam directione, is diu per minuta vagabitur, et ob brevitatem vitae tarde admodum aliquid reconditum et tanto molimine dignum praestabit.
Quartum praeceptum de perfecta enumeratione facienda et plerumque difficile et saepe inutile est, cum quaedam ad scopum sufficere soleant, itaque id potissimum artis est, combinationes utiles ab inutilibus secernere.
Valde igitur falluntur Cartesiani qui putant se Cartesii Methodum seu inveniendi artem in ejus scriptis tenere, cum ipse alicubi in Epistolis sese eam suppressisse fateatur, nec Methodum suam, sed de sua Methodo scribere ac specimina ejus tantum exhibere voluisse protestetur.
Licet autem non putem Cartesii Methodum inveniendi fuisse perfectam, uti res ipsa docet, cum videamus eum ad multa quae nunc in proclivi sunt, adhibito licet studio pervenire non potuisse, non dubito tamen quin praeclara quaedam artificia habuerit, quae cum a sectatoribus ejus ignorari soleant, non mirum est, si interpretes potius Magistri quam Naturae agunt.
Haec igitur non eo animo dico, quasi spernam Cartesii doctrinam aut Cartesianos, libenter enim fateor scientiam humanam progressus non contemnendos hujus viri opera fecisse, et Cartesianum (quoties inanis fiducia abest) aptiorem esse ad progrediendum ulterius, quam eum qui nil nisi Scholae placita novit; sed quod video plurimos ubi psittacos Cartesii agere didicerunt, nullo difficultatum superandarum experimento capto, sibi videri jam conscendisse
Edita doctrina sapientum templa serena;
quo nihil magis veris profectibus adversum et cum generis humani damno conjunctum est, dum praeclara ingenia (quae passim inter Cartesianos agnosco, nec Autorem responsionis in minimis habeo) a vero studiorum labore, quo augere possent scientias, ad frivolas repetitiones inanium placitorum traducuntur.
Quod Censuram Reverendissimi Episcopi Suessionensis attinet, multa merito admonuisse mihi videtur, non nego tamen alicubi relictum Cartesianis justae defensionis locum, sed efficacissimum respondendi genus erit, audire monentem, inanem sui opinionem deponere, ineptum et litigiis natum ac saepe in republica periculosum sectae studium abjicere, praeclara veterum recentiorumque inventa Cartesii meditationibus adjungere; Cartesium non transcribere tantum, sed et imitari, et (quod ille fecit) adjicere aliquid ad humanas opes, longiusque proferre gradum, cum tam multa agenda restent, ut quae Cartesius vel alii fecere, exigui admodum momenti hactenus videantur.
- 1Nach einer von Leibniz revidirten Abschrift. Auf dem vorhandenen Original hat Leibniz bemerkt: Ad Suelingii responsionem Censurae Huetii oppositam.