Huet an Leibniz

Lutet. XIII Cal. Avril. MDCLXXIII

GerhardtLatin

Cum primum molestissima hac lippitudine levatus sum, clarissime Vir, statim ad praestantissimum Oldenburgium scripsi, quo et humanitati ipsius referrem gratias, et de meo Vetii Valentis codice manuscripto, quid mihi consilii esset, significarem. Epistolam tuae trado fidei; librum ipsum, quod intuta sunt hoc saeviente bello itinera, alio tempore transmittam, postquam id sine periculo fieri posse intellexero. Martianum Capellam exornandum et curis tuis perpoliendum quod susceperis, gratulor et auctori ipsi, cui nova lux novusque accedet cultus, et tibi viro et philosophiae totius et humaniorum literarum peritissimo; quae duo subsidia ad operis hujus perfectionem nihil nisi praeclara conferre possunt. Proximo Mercurii die promeridianis horis confluent huc viri complures eruditi, qui interpretandorum itidem aliorum auctorum curam in se receperunt. Huic uti Conventui interesse velis, valde te hortor, unde instituti operis rationem intelligas, quae verbis alioqui satis explicari non potest. Vale, Vir eximie, et me ama. Lutet. XIII. Cal. April MDCLXXIII.