Leibniz an Huet

GerhardtLatin

Mitto ecce quam promiseram historiam Anglicanam Hyberni illius mirifici, solo contactu medentis. Addo versionem vivam, nam is, qui portat, Germanus Anglicae linguae peritus est, quantum ab extraneo exspectari potest, nobisque in itinere pro interprete fuit. Idem, si jubes, coram Te facile percurret; nam et Gallice loquitur non paulo rectius me. Ita aberit Tibi, quantum voles, legendi labor, quod oculorum quoque tuorum interesse putavi, in quibus profecto ipsae laborant literae meliores. Optarem suppetere majora testando cultui, quem magnis hominibus omnes debent, ego privatim Tibi: sed literulae meae non sunt feraces rerum Te dignarum. Superest unum ergo, ut Tibi, quando studia non possum, saltem obsequium probem, quod facturus sum etiam cum periculo famae meae. Meministi, nuper in mentionem nos delapsos operis illius magni, quod Regis jussu, Illustrissimi Ducis Montauserii suasu, ductu Tuo, plausu omnium, susceptum est, revocare literas fugientes, revivificare lumen pene moriturae antiquitatis, et optimis auctoribus jam tertiam vitam dare, cum post unius vix seculi decursum redeunte contemtu, alio barbariei genere succedente, velut saturi vivendi, claudere rursus oculos coeperint. Ita enim video nonnullos magnorum virorum, Baconi et Galilaei et Cartesii, monitis et querelis abuti ad internecionem sapientiae veteris dissimulationemque ignorantiae suae, ut juste sprevisse videantur indigna sciri; mulctantes ipsi sese, et, quantum in ipsis est, orbem omnibus praesidiis atque experimentis tot seculorum. Et fateor, gravissimis illis scriptoribus, quorum se discipulos profitentur, excidisse quaedam in eundem sensum, quasi instauratione quadam magna, si Bacono, aut rasa animi tabula, si Cartesio credimus, opus sit ad recte sapiendum. Sed condonandum erat liberius invehentibus in temporum suorum supinitatem et ignavam receptorum dogmatum,

ut sic dicam, idololatriam, ac specimina ingentia veterumque inventis paria afferentibus de suo, nec cum illis expostulandum, utcunque de aliis studiis iniquius judicent, qui experimenta instituunt ipsi, quorum certe hominum generi humano laborantium nunquam nimia multitudo futura est. Nunc autem ut discipuli quidam minuti, et non minus quam ante, mutato tantum magistro, sectarii in omnia vetustatis dogmata, vix tenui fama accepta, impotenter declament; ut satis philosophum, satis eruditum ac ipsi, quis dubitat, Aristoteli praeferendum putent, qui modo materia subtili et vorticibus ubique ingestis obvia naturae phaenomena explicet; id ad verae doctrinae perniciem pertinere facile apparet. Capitur enim juventus ignorantia tam dulci tamque speciosa, ac libenter arripit praebitum sibi colorem, tam multa superciliose nesciendi. Equidem minor adeo jactura foret amoeniorum literarum, nisi majorem traheret. Ita enim arbitror, si, spretis omnibus aliis studiis, non nisi experimenta ac nostri temporis linguae negotiaque excolantur, periclitari religionem, cujus veritas aut miraculis praesentibus (quae non sunt quotidiana) aut antiquitatis oraculis firmatur, quod nuper etiam Mericus Casaubonus monuit Dissertatione Epistolica ad amicum Anglice edita, quam et mecum attuli.1 Huic tam perniciose gliscenti seculi morbo, valituro in alteram usque tertiamque aetatem remedio occurritis: nam si tantae spei principem, tantis rebus distinatum, interioris doctrinae mysteriis imbuetis, posteritati in aliquot secula consulueritis. Quantum enim unius principis approbatio possit, Francisci I. exemplo sensit orbis, cujus etiamnum fructus vivit. Principi placere student omnes, ad hujus nutum circumaguntur fata literarum, et ingeniorum praestantium .......2 dirigitur. Sed nec amplius nobiles quoque et ad negotiorum lucem natae mentes deterrebuntur infamis apud ipsos Criticae salebris, cum complanata per vos via licebit cuivis uno legendi spiritu, nullo praesidia aliunde emendicandi fastidio, in adyta illa penetrare, quae olim non nisi maxima ingenia sibi per improbos labores accessa fecere. Huic tantae molitioni vestrae administros esse lectos, viros praestantes, nemo dubitat qui vos novit. Quo magis miror judicii tui benignitatem, qui hominem mei similem nonnihil conferre posse, nuper credebas: id ego primum naturali cuidam bonitati tribuebam, qua optimi quique viri, velut praeventi,

de aliis humanissime sentiunt. Sed ut Te perstare vidi, de cujus acerrimo judicio non poteram dubitare, re mecum expensa, modum reperi conciliandi conscientiam meam cum spe tua. Id enim fateor, tametsi neque ingenium neque doctrinam mihi arrogem, diligentiae tamen laudem aliquando apud aequos censores consecutum. Et quid aliud exspectes a Germano, cui nationi inter animi dotes sola laboriositas relicta est? Restabat de scriptore deliberare, in quo vires experirer: et ea fuit bonitas Tua, ut, quae nondum occupata restarent, scire me patereris. Ex quibus eos praesertim, in quibus melioris philosophiae specimen edi posset, Tu quoque mihi commendasti, in quo genere, ut ajebas, supersunt Plinius, Mela, rei rusticae Scriptores, Apulejus, Capella, Boetius. Quando vero mihi gratiam delectus fecisti, dicam venia tua, quid congruentissimum crediderim caeterae studiorum meorum rationi. Plinius me facile a se absterruit; huic opus est viro magno, et quod inprimis necessarium arbitror, medico, cui omnis tês hylês iatrikês varietas perspecta est. Nec Georgicos attrectare ausus sum; nam nisi quis mysteriis oeconomicis penitus imbutus sit, ut nostras artes veteribus comparare possit, quae una est ratio lucem foenerandi scriptoribus istis, operae pretium non fecerit. Elegi ergo, ne Te diutius teneam, Martianum Capellam, usus ingentis autorem, gratum varietate, scientias non libantem tantum, sed intrantem, solum ex superstitibus scriptorem cujusdam Artium liberalium Encyclopaediae. Sed difficillimum, inquies, et deformatissimum. Fateor; sed nil est, quod non audeam, Te duce. Addo, si nemo alius jam occupasset, forte ex toto agmine hunc non ideo minus delegissem: ita semper gestii veterum sapientiam nostri temporis inventis copulare. Quare, quod relictus est hactenus, bonae cuidam fortunae imputo. Sane si cui alii, huic certe necessaria illa, quam cogitatis, orationis analysis; ita perpetuo salebrosus est et horridus et affectator antiquitatis sequioris aevi vitiis incrustatae, ut jure dicere possis, versione latina indigere Martianum. Sed in his ego inque aliis omnibus sequar, Amplissime Domine, judicium Tuum, cujus ope fretus rem tantae difficultatis aggredior. Specimen Tibi mature feram, ut ex ejus emendatione intelligam rectius rationem consilii vestri. Interea vale, et homini Tibi obsequentissimo fave.3

  1. 1Es ist dies wahrscheinlich Casaubonus' zu London 1670 erschienene Abhandlung: Of Credulity and incredulity in things divin and spiritual.
  2. 2Ein Wort unleserlich; vielleicht mens.
  3. 3Ohne Ort und Datum. Aus dem Inhalt ergiebt sich, daß derselbe wahrscheinlich bald nach Leibnizens Rückkehr aus England (Anfangs März 1673) in Paris geschrieben ist.