Leibniz an Huet
Pro certo comperi, Vitruvium celeberrimi Valesii sub praelo sudare, editore nobis multa nova ac singularia, a se primum detecta, promittente, in quibus omnes hactenus interpretes lapsi sint, eosque errores per totum Vitruvium fusos esse. Quae res facit, ut, antequam editio ista prodeat, manum admoliri scriptori non ausim, ac ne constituere quidem mecum, quid Tibi promittere debeam. Praeterquam enim, quod vir tantus fortasse hominem novum in occupatam a se materiam involare, non satis aequo animo laturus sit, paratus ipse succum Gallicae editionis latina complecti, ut, quemadmodum illic Colberto, ita hic Montauserio, utrobique Regi, satisfaciat; est et aliud cogitandum mihi, an nimirum post messem ejus spicilegium mihi relictum sit observationum quarundam non contemnendarum.
Ita enim ego animatus sum, ut ne attingere quidem argumentum velim, ubi spes non sit, praestari aliquid extra ordinem posse: nam medullam bonorum interpretum clare breviterque exhibere, fortasse non adeo difficile fuerit. Quare venia Tua, Vir Amplissime, eousque deliberationem meam differre cogor, nisi quis interim aptior me, in tanta praestantium Virorum copia, eam operam occupaverit. Ac fortasse interea, nisi Tibi aliter videtur, Martianum absolvero, cum disciplinae, quas tractat ille, magis in medio positae, novo quodam apparatu tantopere non indigeant: at qui Vitruvium pro argumenti dignitate tractare velit, eum ad nostri temporis experimenta respicere, et cum opificibus atque architectis conferre debere censeo, ut, collatis veterum praeceptis et peritia nostrorum, aliquid inde novi usus in publicum dimanet. Sed haec tempus otiumque huic uni rei aliquamdiu impensum postulant. Ad Martianum vero sunt mihi jam in promtu nova quaedam ac digna forsan scitu, plerisque artibus, quas ille tractat, nonnihil illustrandis, quae et publici magis saporis sunt, juvenique, quali laboratur, congruentiora, cum Vitruviana non nisi ab artificibus, aut aliis quidem, sed in severiorum disciplinarum cultu provectis, intelligantur. Addo, quod Capella a nemine kata poda explicatus est, et, si quis alius veterum, remedio ab Illustrissimo Duce Montauserio invento, id est, versione latina indiget.
Mitto ecce specimen in Martianum, idem illud, quod jam monstraveram, sed reformatum. Ex intertexta enim explicatione continuam velut versionem feci. Notae sunt tumultuariae, scriptae scilicet nullo alio libro adhibito, praeterquam ipso Martiano; postea polientur. Cavi, ne a Grotio dicta repeterem, cujus notas, nisi aliter judicas, integras inserere cogito. Mitto et Argumentum totius fabulae, quod inter legendum memoriae causa ludens contexui. Haec a Te coram, cum permiseris ubi. Nisi interrumpar solito frequentius, faxo ne moram meam accusetis. Et interrumpor sane non raro, cum demonstrationes quasdam in Arithmetica tum simplici tum infinitorum, et Geometria, et Scientia motus, et Optica, et Mechanicis a me repertas, poliri ac publicari amici flagitent. Nec negligendum est commercium literarium cum amicis in Germania, Anglia, Septentrione. Nuper misere mihi ex Anglia rationem corporis Algebraici condendi, quod moliuntur absolutissimum certe, congestis in unum omnibus omnium, quae hactenus in eo argumento exstant, inventis. Judicium quoque perscribunt de Linea Logarithmica a R. P. Pardies piae memoriae, ad solvenda quaedam problemata accommodata, quod jam in Anglia cognitum ajunt. Sed et Machina Arithmetica me sibi subinde vendicat, quae nunc properat ad metam, specimen fortasse datura, posse a Machinis effici, quae hominis etiam industrii non manum tantum, sed et ingenium fatigant.
Haec spero, Vir amplissime, excusabunt me apud Te, si assiduitatem praestare semper non possum, et hodie certe venire me, ut erat officii mei, mutatio domicilii, quod nunc in S. Germani suburbium ac Palatii Luxenburgici viciniam transfero, prohibet, dissolvendis componendisque reculis occupatum. Spero habiturum me occasionem, si nondum San-Germanum redieris, excusandi me coram.1
- 1Ohne Ort und Datum, aber jedenfalls aus dem Jahre 1673.