Bourguet an Leibniz
Venetiis die 8. Mensis Septembr. 1712
De veritate illa, quam Cognitionum omnium fundamentum dicere ausim, optimum et Sapientia Tua dignum fers judicium, cum res non necessitate nec rationis experte arbitrio ortum habere pronunciasti. Fallunt omnes, qui contra sentiunt, quicunque demum ii sint. Poiretum quod attinet, pace Tua, Vir Excellentissime, dixerim, arbitrium Deo tribuit, at non rationis expertem, veritates ab ejus voluntate profectas pronunciavit, at non ex voluntate mera nec coacta, sed ex convenientia sive optimo, ut ipse scribis. Optimum illud est convenientia veritatum omnium, sive sint necessariae sive contingentes cum Idea Divina, ceu fundantur in Divino intellectu, ceu in considerationibus ab intellectu directis. Hoc statuit Poiretus, et rationes illas convenientiae sive optimi affirmat in Deo esse, et Deum illas ex perfectionibus suis hausisse, nec aliunde rationes habuisse, nisi a se ipso, qui omnium finis existit. Arbitrium de quo loquitur idem auctor, nihil aliud est quam actus ille voluntarius Dei, quo constituerat, ad extra ut loquuntur scholae, operari. Ideas vero possibilium, a perfectionibus ipsius naturae habuit Deus, ad quarum normam omnia creata existere debuerunt et revera ab initio extiterunt. Perfectiones autem Divinas nullum malum involvere certum est, idcirco omnia bona et valde bona a Deo sunt condita.
Malum a creaturarum limitata natura ortum ducere non affirmare ausim. Si esset haec limitatio malis origo, sequeretur necessitatem quandam inesse mali, et nullae omnino creaturae intelligentes malo expertes extarent, quod falsum esse ex scriptura habemus, cum multae creatae intelligentiae in bono seu convenientia optimi perseverarunt et adhuc perseverant.
Seriem quae malum involvit, omnium possibilium optimam dicere, id ipsum in controversia est. Hoc totis viribus impugnarunt Baelius atque Poiretus, sed principiis diversis et scopo differenti, quandoquidem rationibus quibusdam utrique communibus utantur, ut probent malum non convenire cum idea optimi. Hic ut a Deo omnem removeat mali culpam, ille ut Deo, vel Theologorum Ideae de Deo, malum tribuat.
Rerum seriem omnium possibilium optimam esse, affirmare debemus, malum vero non ejusdem seriei esse, sed per accidens in ipsam seriem intrusum. Non a Creatore, hoc erat impossibile, sed a creaturis, et ut fas est credere, ab ipsis omnium perfectissimis id accidisse, et hoc contra vel praeter voluntatem creatoris. Hoc summum Dei Opt. Max. odium in peccatum arguit.
Quomodo in serie illa possibilium optima, quam Deus in ipsius tantum potestate, sapientia et bonitate aspexerat, antequam conderet Mundum, malum etiam inesse videret, nemo est qui dicere possit; mera esset enim contradictio; sub potentia, sapientia et bonitate Dei non cadit peccatum neque electio peccati, quae esset de serie optimi, quod falsum. Optimum enim illud est, quod Divinis perfectionibus analogum. De iis longius disserere neque vacat, neque hujus loci est. Plura forsan alias, cum mihi Doctissimum Opus Tuum de bonitate Dei, de libertate hominis et de origine mali videre contigerit. Librum autem brevi e Belgio nanciscar.
Dab. Venetiis die 8. Mensis
Septembris 1712.
Die Antwort Leibnizens auf vorstehenden Brief fehlt; er scheint ihn nicht beantwortet zu haben. In dem folgenden Briefe verbreitet sich Bourguet ausführlich über die Theodicée; es wird daraus nur das Folgende hervorgehoben.