Leibniz an Bourguet

Hanoverae 11. April. 1710

GerhardtLatin

Factum est infelici casu, quem explicabit Vir maxime Reverendus Dn. Daniel Ernestus Jablonskius, Theologus et Concionator Regius, ut literae Tuae sero ad me deferrentur. Legi multa cum voluptate, nec dubito, plurimum hanc a te ornatum iri, quam nactus es spartam Historiae palaeographicae, et speciatim originum Alphabeticarum. Literae Tuae cum meis ad Gobienum recte quidem sunt perlatae, sed an Bouvetus eas acceperit nondum didici; commercium enim tam longinquum per se multis casibus obnoxium, bello magis incertum redditur. Certe a multis annis nihil a Bouveto ad me pervenit; unde etiam nondum didici contenta librorum Sinicorum quos ille ad me transmiserat. Suspicor autem, esse ex authenticis, qui Confucio Menzioque attribuuntur. Cum primum Berolinum proficiscar, Deo volente, hos libros mecum feram, videboque an cum nonnullis conveniant, qui in Bibliotheca Regia extant: quod si intellexero, curavero ut scias.

In controversia Sinensi, quae hodie Romae agitatur, ego Jesuitarum partibus faveo, favique dudum, ut ex meis Novissimis Sinicis olim editis intelligi potest. Quantum ex Sinensium publicis decretis actisque judicari potest, non arbitror, a Confucio aut majoribus aliquid petere eos, sed gratitudinem suam honorificis demonstrationibus ostendere. Coeli quoque honor non video cur non, Europaeorum more, de honore intelligi possit, qui Coeli Domino exhibetur. Et cum ipse Imperator facta verbaque suorum explicet commode, explicationem ejus utiliter acceptandam censeo, effecturam, ut, etiam si alia quorundam mens fuisset, contraria declaratione, illi quoque paulatim in rectam viam revocari possint. Scimus Paulum ipsum Athenis aram, Diis ignotis dicatam, in rem suam vertisse, etsi nulla publica autoritate adjutum, imo contra populi Atheniensis sensum. Difficillima

decisio est controversiae de veterum Sinensium mente et doctrina, quoniam nondum satis in arcana eorum admissi sumus, nec fontes ipsos consulere possumus. Itaque operae pretium esset, in Europa scholas Sinenses institui, advocatis inde juvenibus eruditis, qui docere nos literas eorum possint, et apportatis libris. Hoc ego Batavis, hoc Romanis suasi; quod nisi fit, aeternum litigabitur inaniter de mente Confucii aliorumque Doctorum Sinicorum.

Illa maximi momenti veritas, quod res ex delectu Sapientis, atque ita nec bruta necessitate naturae, nec mero rationisque experte arbitrio, sed ob convenientiam sint ortae, nulla re magis illustratur, quam Legum naturae origine, praesertim quae in Motu apparent. Cartesiani quidam putant, Leges naturae constitutas esse arbitrio quodam nudo, cui nulla subsit ratio, idque Bailius alicubi propugnat; alii sentiunt, demonstrari eas posse ex quadam Geometrica necessitate. Neutrum verum est; oriuntur enim ex rationibus quidem, at non necessitatis, sed convenientiae seu Optimi. Hobbius et Spinosa et aliquando fortasse etiam Cartesius nimis in partem necessitatis inclinant, ut metuendum sit, ne Deum aut tollant, aut instar potentiae brutae considerent, sublato principio convenientiae seu finalibus causis. At Poiretus, ni fallor, nimis in alterum extremum abit, dum merum quoddam arbitrium Deo adscribit, quasi omnes veritates ab ejus voluntate essent profectae. Medium inter haec tenendum est, distinguendaeque veritates necessariae a contingentibus. Necessariae, quales Arithmeticae, Geometricae, Logicae fundantur in divino intellectu a voluntate independentes; et talis est necessitas trium dimensionum, ut nec plures esse possint, nec pauciores, quod Bailio etiam arbitrarium videbatur, sed apud Geometras habetur demonstratum. At veritates contingentes oriuntur a voluntate DEI non mera, sed optimi seu convenientissimi considerationibus, ab intellectu directa. Ex mero autem Dei arbitrio nihil omnino proficisci potest; nam tale in Sapientem non cadit, imo nec in alium quemvis, cum illi qui non rationibus impelluntur, saltem affectibus aut effectuum rudimentis moveantur. Nulla actio voluntarii agentis mere arbitraria est, sed semper subest ratio vel causa, qua inclinatur agens, etsi non necessitetur. Poireti ergo doctrina, quam memoras, in hoc argumento mihi minime satisfacit. Quod originem mali attinet, id ex natura creaturarum limitata nasci, dubium nullum est, a DEO tamen permitti, quia inde majus bonum ducit, ita ut Universi series, quam elegit et quae malum involvit, sit omnium

possibilium optima. Quod nos ex divinis perfectionibus judicare debemus, etsi particulatim in rebus demonstrare non possimus, quia nobis non nisi exigua pars seriei rerum perspecta est, et quidem ea, quae mala plurima involvens, eo ipso ad fidem nostram et erga DEUM amorem exercendum, apta nata est, donec aliquando fides in visionem transeat, quando Animae nostrae ad sublimiorem perfectionis gradum elevabuntur.

Ita est, ut scribis, ex Pseudo-Cabalistarum et Pseudo-Philosophorum nugis, qui fictitia veris permiscebant, nata esse monstrosa dogmata veterum Pseudognosticorum. Idque inprimis contingit, cum homines semidocti ad res sublimiores contemplandas admittuntur, frenaque imaginationi suae laxant. Ut in Jacobo Bohemo hodie exemplum habemus, qui cum libros quosdam metaphysicos, mysticos, chemicos lingua vernacula legisset, mirabiles nugas commentus est, quae multis in rerum superficie haerentibus magna mysteria videntur. Haec spectra imaginationis non melius fugantur quam usu rationis, seu arte cogitandi, si admoneantur homines ex Aristotele et Cartesio nihil admittendum esse, quod non ratione comprobari possit, jucundisque somniis mentem non illustrari, sed perverti.

Ut ad literarum formas tecum veniam, et Sinicas primum, perplacet Tua characterum Sinicorum in partes analysis, quae jam conferenda esset cum significatibus, videndumque an agnosci aliquis nexus possit. Cui rei neminem novi, qui utilius operam dare possit quam Dominus de la Crose noster, qui praeter caeteram eruditionem, peculiari naturae impulsu et felici successu ad linguas varias noscendas fertur. Habet praeterea Berolini subsidia, quibus usi sunt Andreas Mullerus et Christianus Menzelius, non tam facile alibi reperienda. Hunc ergo rogavi, ut tuam Analysin characterum expendat et nonnulla ejus in specimen cum significationibus conferat. Vereor interim ego, ne saepe illi characteres longo temporis tractu ab antiquis significationibus valde abierint, non metaphoris tantum et metonymiis variis, sed et corruptionibus, ut in linguis fieri notamus, quemadmodum illi deprehendunt, qui in studio etymologico versantur, in quo etiam ego, praesertim quoad literaturam Germanicam, nonnihil operae posui. Sed haec melius agnoscentur in Sinensibus, ubi simpliciorum characterum significatus et in ipsis compositis usus magis perspectus fuerit.

De Antediluviana literatura aliquid pronuntiare non ausim: nec nunc Jesuitae Comitis liber ad manum est, ut ex verbis dijudicem, an cum Bibliothecas

renovandas censet, de solis Sinensibus loquatur, quorum fragilior charta est. Scis alioqui quosdam inter Jesuitas paulo proniores esse ad vetustatem manuscriptorum et diplomatum in dubium vocandam, et nota sunt, quae de manuscriptis Harduinus, de Diplomatis Germonius sparserunt. Ego vero hac in re tecum sentio, genuina vetustatis monumenta nonnulla extare, et si curam adhibeas, diutissime conservari.

Persepolitana scriptura antiquissima ex meris constat triangulis, vel, si mavis, clavis in acumen desinentibus magnitudine, situ, numero et complicatione inter se differentibus, quale quid in ulla alia scriptura notatum non puto. Medicus quidam doctus in vicinia, peregrinator non spernendus, nomine Kemperus, qui illic aliquandiu egit, nonnulla specimina inde descripsit, quorum nobis spem fecit. Sed ajunt, plenam harum ruinarum descriptionem cum ipsis inscriptionibus mox in Batavis prodituram, unde tandem de characteribus rectius judicare licebit. Alias, Persepoli etiam repertas quas simul exhibet Hydius, cum istis nihil commune habere puto.

Tametsi mihi Tabula Alphabetica Eduardi Bernardi, excellentis viri, illustratione digna videatur, haud dubie tamen praeclare facies, si aliam per Te ipse concinnes Bernardina auctiorem et exactiorem. Non male eum judicasse apparet, pleraque quae exhibet Alphabeta ex Phoenicum fluxisse, quos primos ajunt

Mansuram rudibus vocem signare figuris.

Ad Phoenices autem etiam Hebraeorum gentem veteres retulere. Et posses ipsum eo referre Abrahamum, saltem ut Palaestinae incolam. Et sane, si cuiquam ex viris notis tribuenda Alphabeti inventio esset, Abrahamo tribuerem. Sub Mose enim jam pervulgatam fuisse apparet; nam quae scribebat, toti populo intelligebantur: nisi dicere malimus Abrahamum artem scribendi Alphabeticam ex Chaldaeis attulisse, cum Chaldaicas literas Phoeniciis aut Samaritanis cognatas fuisse constet; et quia per eum ad Phoenices atque inde ad Graecos pervenit, hinc Phoenicibus originem tributam. Si verum deprehenderetur in omnibus Alphabeti Hebraici literis, quod quidam suspicati sunt, figuram toû Aleph bovem retulisse, toû Beth domum etc. id est, literarum characteres primos fuisse figuras rerum, quae vocabulis quibusdam notissimis significabantur, literas illas initiales habentibus atque ideo illi ipsi deinde characteri impositum rei nomen; jam nulla alia primarii Alphabeti ratio quaerenda esset, ductusque inde derivati per varias gentes, mutilatione quadam deformationeque imaginis festinantibus sueta, prodiissent.

Pro certo habeo, nullos ante Gutenbergium Fustumque cum Scheffero typographos, nullos ante annum 1450 libros, solutilibus typis impressos, extitisse; et quantacunque diligentia adhibita, viri docti nullos invenere. Quod in libro Tiguri viso, inscriptoque Speculum Conscientiae, legisti, fuisse impressum Spirae per Conradum hist. Anno Dni M.CCCC.XLVI, id si revera exhibent ductus diligenter inspecti, nec forte habetur M.CCCC.XCVI, dicendum est, mendum inesse numeris, et pro C positum L, ut aliquando contingit. An putas, alios omnes silere potuisse ad Fusti et Schefferi jactationes, remque etiam scriptoribus omnibus contemporaneis dissimulatam, aut Parisinos potuisse decipi, ut impressa pro scriptis acciperent, si tanto ante hos typographia increbuisset. Hos itaque quos dixi inventores esse, tam certum censeo, quam quicquam aliud in Historia. Gutenbergius homo patricius ex gente ut arbitror Jungiorum, quae hodieque Francofurti floret, primus typos solutiles animo complexus videtur: sed nonnisi Fusti et Schefferi ope rem ad exitum perducere potuit; unde postea inter ipsos lites. Mentelium quendam Argentoratensem etiam in consilium a Gutenbergio adhibitum crediderim; inde Jacobi Mentelii Medici liber, pro sua gente Parisiis editus. Sed nihil reperitur, quod aut Gutenbergius aut Mentelius dederint nisi per Fustum Schefferumque. Nugas agunt, qui Laurentium Costerum contra hos producunt. Nihil de Costero ostendi potest, nisi libri, Sinensium more ex literis ligno insculptis impressi. Sed ejus rei inventor non fuit, quae jam tum percrebuerat. Habemus in Bibliotheca Guelfebytana librum, circa ea tempora in Bavaria impressum, et Ducissae (quae ex Brunsvicensi stirpe erat) dedicatum a Doctore quodam Medico, figuris verbisque constantem, ex sculptura chartae impressis. Neque ibi de ea inventione, quasi de re nova, quicquam injicitur, non magis quam apud Costerum. De his olim pluribus ex mea sententia disseruit Dn Eccardus, Professor nunc Helmstadiensis, quando apud me agebat, et Menstruas quasdam recensiones novorum librorum Germanico sermone dabat, titulo: Monatliche Auszüge.

Psalmanassarem illum Pseudoformosanum esse nugatorem, vix quisquam dubitat, et est, cur ex Judaeis esse credatur. Saltem Hebraismus ex vocabulis ab eo fictis tralucet, ut ne nomine quidem proprio abstinere potuerit, ex Hebraeorum monumentis deflexo. Quaedam olim in Batavis vera Formosanorum lingua edita fuisse (cum insulam Societas Indica Orientalis teneret) didici ex vita Excellentis Viri Jobi Ludolfi, nuper edita, ubi memoratur

circa A. D. 1648 cum Ludolfus in Batavis esset, Roberti Junii cura, qui verbum Dei in Formosa insula docuerat, Catechismum lingua gentis apud Batavos prodiisse: citaturque ipsius Ludolfi appendix ad Historiam Aethiopicam 1693 edita fol. 3.

Haec nunc habui, quae reponerem, quo magis excitem praeclarum studium tuum. Quod superest, vale, et in stadio, quod bene ingressus es, strenue perge. Dabam Hanoverae 11. April. 1710.