Bourguet an Leibniz
Neocomi d. 7. Junii 1709
Quae subjungere non gravatus es, Vir Amplissime, de Monade, maximeque de spiritibus, mihi adeo placuere ut vix effari possim. Haec enim dicis, solos spiritus, id est intelligentes substantias, non universi tantum esse imagines, sed et Dei, qui est substantia non unum tantum quod revera existit universum, sed et omnia alia universa possibilia mente potestateque complectens, neque necessitate res, sed delectu producens. Hanc veritatem nullibi adeo clare, adeo expresse videram, excepto opere de Oeconomia Divina P. Poiret. Haec vero qui bene perspexit, ab Atheismo et Pyrrhonismo abibit. Dolendum est tamen Theologos et Philosophos Christianos non satis firmiter iis veritatibus imbutos adhuc fuisse, nam omnes Deum non necessitate, sed delectu omnia condidisse ajunt: attamen cum ex hoc generali fundamento ad particularia transeunt, eorummet obliti ita loquuntur, ut aliquis existimaret omnia fatali quadam necessitate existere. Hinc illae nuperae Baeli disputationes contra Viros Eruditos King, Jaquelot, le Clerc et alios, quasi vero malum morale et physicum ex Dei voluntate, et non ex arbitrario intelligentiarum creatarum libertatis abusu extaret.
Dab. Neocomi d. 7. Junii 1709.