Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 30 Januarii 1708

GerhardtLatin

Ante dies aliquot commodatos accepi libros Magisterium artis et naturae inscriptos autore Francisco Lana nostro. Quos dum evolvo, incido in argumentum, quo ex motu penduli demonstrare se putat, quantitatem physice consideratam non esse in infinitum divisibilem, sed post finitas ejus divisiones tandem deveniri ad partes adeo exiguas, quae natura sua sint physice seu realiter indivisibiles, quamvis non concedat esse metaphysice divisibiles, uti sunt puncta quae vocant inflata. Verba ejus quae pagina 371 Tomi primi inveniuntur, non refero, quod autorem illum in bibliotheca tua esse non dubitem. In omnem tamen eventum pono primum ejus syllogismum, ex quo totius argumenti summa perspici potest: Remoto pendulo a situ, in quo naturaliter quiescat, seu a linea directionis, post determinatum numerum semivibrationum iterum acquirit quietem in eadem qua prius erat linea: sed si spatium, per quod movetur, esset divisibile in infinitum, nunquam posset quiescere, ergo illud spatium non est ita divisibile. Supposito jam spatium locale componi ex punctis physicis, ex eodem motu penduli morulas in motu locali admittendas esse arguit.

Ego ex principiis, quae a te doctus sum, censeo negandam esse syllogismi propositionem, cujus veritatem autor supponit potius quam probat. Gratum mihi erit intelligere, an mentem hac in re tibi meditatissima sim assecutus. Nam quod morulas spectat, doctus sum satis ex scheda quadam tua ad Clarissimum Foucher Diario Parisiensi inserta, te eas perinde ac saltum in natura respuere.

Colonia moneor, prodiisse Antverpiae dissertationem I. contra Antoninum Reginaldum sub titulo: De Mente S. Concilii Tridentini circa gratiam physice praedeterminantem Autore Liberio Gratiano, qui, quantum ex omnibus colligitur, est idem qui Theodorus Eleutherius contra Augustinum Le Blanc.

Vale etc. Dabam Hildesiae 30 Januarii 1708.