Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 16 Januarii 1708

GerhardtLatin

Responsum ad honoratissimas litteras tuas eo consilio distuli, ut quas hic vides, P. Orbani litteras meis adjungere possem.

Locum Perezii tibi non displicuisse tanto magis gaudeo quod is a cogitatis tuis non abludere mihi quoque videbatur. Et si otium suppeteret ad perlustrandos Scholasticos melioris notae, tecum sentio plurima colligi posse, quae belle cum recentiori tuaque praesertim philosophia consentirent. Unus S. Thomas Aquinas ingentem ejusmodi silvam suppeditaret.

Historiam Scholasticarum opinionum nemo cum dignitate pertexet nisi qui omni librorum hujus generis suppellectile instructus fuerit, quales in bibliothecis hujatibus desiderantur quamplurimi; interim Suario et Vasquio aliisque nonnullis contentos esse oportebit qui in recensendis Scholasticorum veterum placitis eorumque progressu satis diligentes esse solent, quanquam non raro ea quae acutissime ab illis data sunt, istis excidisse animadvertam.

Thomae Bonartis Nordtani opus, pro quo communicato gratias ago, necdum perlegi totum. Ex iis quae legi, prorsus mihi videtur, qualem depinxisti, ingeniosus nec inelegans, at obscurus saepe, et paradoxa plus nimio affectans. In declamando adversus Scholas, jure an injuria, multos habet porroque habebit sodales. Nomen ejus genuinum per Anagrammatismos et accuratam omnium qui in bibliotheca scriptorum societatis nostrae recensentur, Anglorum collationem indagavi, sed frustra, nec resciscam nisi forte ope Patrum nostrorum ex Anglicana provincia Leodii commorantium, quos, cum opportunum erit, consulere statui.

In litteris aestate praeterita datis ad me ajebas extensionem esse modum resistentis et extensi, et habere se ad res continuatas seu repetitas uti se habet numerus ad res numeratas, substantiam nempe simplicem, etsi non habeat in se extensionem, habere tamen positionem, quae est fundamentum extensionis etc. Scire nunc velim, an positio illa, quam statuis, sit idem cum substantia cujus positio est, an vero modus illius, aut aliud accidens non modale? et quid si puncto mathematico concederetur talis positio, an non etiam plura puncta mathematica extensionem facere possent?

Vale etc. Dabam Hildesiae 16 Januarii 1708.