Leibniz an des Bosses

Hanoverae 24 Decembr. 1707

GerhardtLatin

Magna spe decidi, non secuto adventu tuo. Mitto ecce tandem librum Thomae Bonartis, expectoque ut, ubi vacaverit, sententiam aliquando tuam mihi de eo exponas. Sed imprimis nomen viri et fortunam beneficio tuo nosse optem.

Exscriptor noster sophistam non ineptum egit; vetustior Codex non describendi, sed describentem juvandi causa additus erat. Nolo tamen rigide uti jure meo. Itaque ubi descriptionem absolverit, dabitur adhuc, quod jam descripti pretio proportione respondeat, quod ex numero foliorum absolutorum et residuorum aestimari potest.

Versus satyrici, quos misisti, non sunt inelegantes. Rectene an secus ad Rempium applicentur, non dixerim, nec nosse curo. Neque enim scripta ejus polemica legi, aut lego.

Hartsoekerus, cujus opiniones ex R. P. Orbani literis memoras, videtur mihi ita sentire, ut hodie multi Eruditorum in Batavis solent. Ingenio non caret, sed de plerisque phaenomenis naturae judicat tumultuarie, ut sic dicam, quadam condendi systematis physici ambitione, cui nostrae notitiae nondum sunt satis maturae. Praeterea profundior Mathesis pariter et Metaphysica (ni fallor) non est ad ejus palatum.

Ignosce, quaeso, quod elegantem librum inscriptum: Esprit des nouveaux Disciples de St. Augustin, nondum remitto. Impedimenta intervenerant, quominus lectionem absolverem: faciam tamen quam primum.

Gratias ago, quod excerptum Perezii sane ingeniosum mihi misisti. Optime judicavit Perezius: incrementum caritatis novum, quod ipsa meretur

caritas, non esse ejusdem cum ipsa dimensionis. Si fuisset versatus in meo calculo infinitesimali, dixisset incrementa esse infinite parva vel infinitesima respectu caritatis quae ea meretur. Notandum est, cum incrementa in gravibus descendentibus quovis momento sint aequalia, hoc loco caritatis incrementa esse ipsamet continue crescentia. Nam major caritas etiam majus meretur augmentum. Itaque lineam, quae velocitates gravis ad quodvis temporis momentum repraesentat, esse rectam, sed lineam quae caritates completas quovis momento acquisitas repraesentaret (fingendo augmentum non interruptum) fore curvam cujus constructio penderet ex Logarithmis.

Saepe dixi ad eos qui non nisi recentioris philosophiae sectatores probant, non esse prorsus spernendos Scholasticos saepeque in eorum luto aurum latere ut adeo operae pretium ingens facturus sit, qui selecta inde in usum publicum aliquando congereret. Doleo deesse Theologiae et Philosophiae Scholasticae Historiam, et vellem oriretur aliquando qui, quae Petavius et Thomasinus de Dogmatis Theologicis coepere ex Patribus, ex Scholasticis absolveret. Ita Historiam dogmatum ad nostra usque tempora nancisceremur.

Nihilne amplius de Ptolemaeo nostro intelligimus?

Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 24 Decembr. 17071.

Instantem annum cum multis aliis faustum et felicem precor.

P.S. Nuper forte inter schedas occurrit, quod mihi communicasti ex chartis monasterii Heinigensis. Equidem multas Tibi eo nomine gratias debeo; sed quod ibi narratur, haud dubie fictitium est et ab omni Historia alienum. Suppositiones ejusmodi faciunt ut quidam etiam de genuinis dubitent, quemadmodum Hypocritae faciunt, ut multi nullum sincere pium credant. Hoc vitio laborat Germonius cum suis Trivultianis amicis, qui omnia diplomata Carolinae Familiae videtur rejicere, in quo valde excedunt mensuram boni Critici. Ego ipse nuper Cassellis genuinum Caroli M. diploma vidi, datum secundo imperii anno.

  1. 1Dieses Datum hat der Entwurf des Briefes. Bei Dutens (Leibn. op. omn. tom. VI. p.178) ist er datirt: 24. Febr. 1707.