Des Bosses an Leibniz

Hildesiae 23 Decembr. 1707

GerhardtLatin

Cum praeter spem ac vota mea Hannoveram excurrere nequeam, adeoque nec optatissimo tuo colloquio frui, cogor litteris agere tecum ea quae coram dicturus fueram, si licuisset.

Litteras tuas ad P. Orbanum heri curavi Dusseldorpium, uti jusseras. De Clarissimo Hartsoeckero apud Aulam Palatinam nunc commorante, cum sermo incidisset, narrat Orbanus, virum hunc alias valde bonum et honestum inter caetera philosophiae suae paradoxa, omnem corporum coelestium in sublunaria influxum, miracula omnia, et tantum non omnes diabolos eorumque praestigias et maleficia pernegare1.

Cum nuper coram innueris, gratum fore si versiculi in his regionibus nostris nati mittantur ad te, mitto quos recenter in Rempium lusit nonnemo. Si hominem et scripta ejus vetera juxta ac novissima vidisti, judicabis an imago prototypo respondeat.

Dabam Hildesiae 23 Decembris 1707.

  1. 1Das Folgende bezieht sich auf einen Abschreiber, den des Bosses für Leibniz in Hildesheim beschäftigte.