Leibniz an des Bosses
Brunsvigae 8 Febr. 1708
Utor favore Tuo et literas ad inclytum Ptolemaeum vestrum scribo, quae sub Tuis commeent.
Singulari quadam infelicitate accidit, ut jam a multis septimanis unum tomum ex tribus de sententia eorum, qui se S. Augustini discipulos appellant, quaeram. Curavi et in Batavos alterius exempli totius operis causa scribi, sed nondum advenit. Habebo tamen haud dubie, et si scirem quis in Batavis Typographus aut Bibliopola talia suppeditare possit, ab eo statim peti curarem.
Utinam esset aliquis qui Petavii ac Thomasini dogmata theologica absolveret et continuaret, non tantum addendo locos Theologicos ab illis praeteritos, sed et pergendo a Patribus ad Scholasticos! sed tale aliquid non potest suscipi nisi in loco, ubi magnae sunt Bibliothecae.
Rem gratam facies, si quando a Patribus Anglis Leodiensium expiscaberis, quis ille fuerit Thomas Bonartes. Suspicor alia scripsisse vero nomine.
An aliquis Thomas Burnetus in vestra societate fuit?
Etsi Librarius noster admodum negligenter in exscribendo versatus sit, mittam tamen adhuc duos thaleros cum duabus tertiis, nequid amplius quocumque nomine petere aut queri possit: caeterum multas tibi gratias debeo, quod rei curam habuisti.
Positio haud dubie nihil aliud est quam modus rei, ut prioritas aut posterioritas. Punctum Mathematicum ipsum non est nisi modus, nempe extremitas. Itaque cum duo corpora se tangere concipiuntur adeoque conjunguntur duo puncta Mathematica, non fit ex illis nova positio seu totum, quod foret utique parte majus, cum tamen conjunctio duarum extremitatum non sit major una extremitate, non magis quam binae perfectae tenebrae sunt unis tenebrosiores. Punctum habere positionem nihil aliud est quam positionem designari posse ubi corpus desinit.
Lanae vestri Magisterium artis et naturae Welfebyti extat, Hanoverae non habemus, Multa sunt in illo scriptore egregia, ubi ad Physicam specialem descendit, sed in speculationibus non aeque valet. Vim argumenti ejus ex iis quae ponis non satis intelligo.
Vellem explicarent distincte mentem suam, qui puncta inflata nobis venditant, physice indivisibilia, metaphysice divisibilia. Quaererem quid mathematice divisibiliane an indivisibilia arbitrentur?
Rigorose loquendo nullum in natura corpus unquam ad perfectam quietem reducitur, atque adeo ne pendulum quidem. Si tamen fingamus (abstrahendo ab aliis impulsibus) pendulum quavis semi-vibratione (ob resistentiam scilicet aëris) determinatam amittere virium partem, et quidem semper aequalem, quae praecise metiatur totam vim penduli, utique novissima aliqua semi-vibratione exhaurire necesse est. Sed etsi vis amittenda non metiatur vim penduli, tamen haec destruetur. Ponamus in aëre esse quandam (exiguam licet) tenacitatem, et ut sic dicam viscositatem, ad quam superandam vi aliqua opus sit, ut revera rem se habere puto: manifestum est, impetum penduli eo usque posse debilitari, ut non amplius aërem perrumpere queat, idque continget aliquando, licet non perfecte situm verticalem acquisierit, cum scilicet ab eo tam parum abest, ut nimis oblique descendentis gravitatio tenacitatem vincere nequeat, tunc enim intercipientur quae superessent vibrationes, si minor aëris tenacitas foret. Sed si vis quavis semi-vibratione amittenda metiretur exacte vim penduli, seu haberet sese ad eam ut unitas ad numerum rationalem integrum, exhauriretur vis penduli in ipso situ verticali praecise. Itaque etiam in eo erronea est Lanae positio, quod vult necessario quietem fieri debere in situ verticali, cum fortasse raro revera situs penduli perfecte sit talis. Abstraho nunc animum ab alia quadam aëris resistentia, quae est, ut sic dicam, respectiva, et tanto major, quanto major corporis celeritas. Ea enim nunquam motum plane sistet, etsi semper imminuat. Quod si vibrationes ponamus fieri in vacuo, id est in medio cujus resistentia nulla fingatur, erunt tamen aliae causae vim penduli diminuentes, velut flexus ipse fili, qui quantulacunque vi, aliqua tamen opus habet, aliaeque id genus causae, quae idem efficiunt, quod aëris tenacitas.
Non memini quis sit ille Antonius Reginaldus, contra quem dissertationem
primam Antverpiae prodiisse refers de Mente Concilii Tridentini circa gratiam physice praedeterminantem; nec satis recordor quis Theodorus Eleutherius qui contra Augustinum le Blanc scripsit? an P. Daniel vir doctus et ingeniosus? Vale et fave etc. Dabam Brunsvigae 8 Febr. 1708.