Leibniz an des Bosses

Berolini 1 Febr. 1707

GerhardtLatin

Paulo serius gratissimae Tuae ad me sunt, perlatae. Discussio Historiae de auxiliis non spernenda erit, modo abstineatur utrinque odiosis quae non aedificant sed destruunt.

De infallibilitate Ecclesiae in rebus facti doce me quaeso aliquando: ego enim fateor me semper Bellarmini et aliorum sententiam magis probasse, qui ipsa Generalia Concilia in eo genere labi posse putant, et nollem commodis praesentibus affectibusque doctrinas imposterum poenitendas dari. Imponere etiam omnibus, ut in rebus hujusmodi de interiore assensu jurare debeant, iniquum arbitror, cum ille hic non sit in potestate nec adsint quae sufficiant ad persuadendum. Ecclesiae autoritas (quam ego, si justis limitibus coerceatur, venerandam arbitror) perinde ut principum non augetur abusu et prolatationibus nimiis, sed tandem etiam intra aequum periclitatur,

quod experientia plus semel docuit. Utinam praeclari homines et in vestro ordine et alibi passim vel ponerent vel coercerent hos affectus, quibus non raro boni viri gravantur. Ego nec Sorbonicorum in vestros acta nupera nec vestrorum in Jansenii memoriam laudare potui, et damnatas propositiones nasi cerei similes puto, cum nemo nesciat, quam varie possibilitatis necessitatisque nomina accipiantur.

Quae inter nos acta sunt de philosophicis rebus, non puto communicationi in publicum qualicunque apta esse, divulsa scilicet et non in systema collecta, quale a Te sperabam. Tibi ea, sapienti scilicet, non quibusvis scripsi. Itaque minime conveniunt Collectaneis Trivultianis, ad popularia magis destinatis, et spero Te pro tua erga me benevolentia non permissurum ut tam alieno loco prodeant. Ipsos Trivultianos Collectores, viros quidem eleganter doctos, rogandos putem, ut inter recensendum malint indicare quae eximia aut profutura extent in libris, quam quae vana aut spernenda. Humana mens in satyram et contemtum aliorum prona est; huic vitio lectorum nolim indulgeri, praesertim a viris religiosis. Homo aliquis bonus et doctus magno studio opus elaboravit, et in usum publicum nova sua impendit: praemium inde nullum expectat aliud, quam laudem: cur nos bene animato malum reddemus pro bono, et contemtu ac risu (si qua forte lapsus est) hominem ad poenitentiam laudabilis facti adigemus? Quod si qua moneri operae pretium sit, hoc velim ita fieri, ut autor sibi de nostra censura gratuletur.

Non multa in literis nova habeo: nuper ad me relatum est inscriptionem Romanam in Silesia repertam, quod opido rarum est, nam Romani nunquam illic sedem habuere. Potuit captivo posita esse ab amico similiter capto, ut memini Turcam Hanoverae epitaphium Turcicum socio captivitatis erigere.

Suasi hic ut observationes nonnullae Berolinenses edantur, praesertim cum sint aliquae eorundem phaenomenorum, quae in Observatorio Regio Parisino notata ex Commentariis Academicis anni 1704 didici. In Anglia prodiit deperditus hactenus Apollonii Pergaei labor de Sectione rationis, in Arabico Msc. a Celeberrimo quondam Viro Eduardo Bernardo primum observatus, ab alio praestantissimo Geometra Edmundo Hallejo erutus.

Cl. Hartsoekerus Batavus Conjecturas suas physicas nuper editas ad me misit, quibus novum systema tentat vel potius ante paucos annos publicatum prosequitur. Multa habet ingeniosa, sed profundius adhuc latent interiora naturae, quam ut certas causas effectuum compositorum in hac infantia philosophiae sperare fas sit.

Ptolemaeo gratulor quietem; si munus suscepisset, non tam ipsi quam Ordini vestro gratulandum fuisset: nunc magnum opus Bellarmini renovati et promoti ab ejus doctrina et ingenio spero. Nec dubito acerbiora Bellarmini bella, arma, minas temperaturum, daturumque operam ut veritatis et fructus potissimam rationem habuisse judicetur.

Ubi Hanoveram reversus fuero, quod mox fiet, facilius ad commercia Tua literaria aliquid conferre potero. Interea vale etc. Dabam Berolini 1 Febr. 1707.