Leibniz an des Bosses
Hanoverae 23 Junii 1707
Quas Berolino ad te dedi literas responsorias, recte ad te perlatas puto. Ego autem huc reversus, missu Reverendi Patris Cuniberti, accepi quae ad me destinasti, eoque nomine ago gratias, et ut libri vestri rite reddantur, sedulo curabo.
Causa Quesneliana et Gerberoniana non parum ad rem literariam nostri temporis illustrandam facit. Interim doleo, ob controversias non maximi, ut mihi quidem videtur, momenti, tantis odiis inter viros doctos, addo et bonos non raro, sed praejudicatis sententiis occupatos, certari. Gerberonio et similibus optem reddi libertatem, idque a vestris curari. Ipsa infelicitas et miseratio viris insignibus auctoritatem tribuit. Vobis contra ea generositas novos plausus apud bonos et intelligentes mereretur. Vale et fave. Dabam Hanoverae, nuper Berolino et Lipsia redux, 23 Junii 1707.