Des Bosses an Leibniz
Hildesiae 1 Decembr. 1706
Vidistine librum cui titulus: Historiae controversiarum de Divinae Gratiae Auxiliis sub summis Pontificibus Sixto V, Clemente VIII et Paulo V Libri sex, quibus demonstrantur ac refelluntur errores et imposturae innumerae, quae in Historia Congregationum de Auxiliis edita sub nomine Augustini Le Blanc notatae sunt, et refutantur acta omnia congregationum quae sub nomine Fratris Thomae de Lemos prodierunt. Auctore Theodoro Eleutherio Theologo. Antverpiae typis Petri Jacobs cum Privilegio et approbatione 1705. Historiae hujus compilator sub nomine Theodori Eleutherii latens creditur esse P. Levinus de Meyer, is ipse qui ante annos aliquot Poemation de Ira vulgavit, cujus meminerunt Acta Eruditorum Lipsiensia. Volumen est in folio, constans quinque circiter imperialibus.
Constitutionem Clementis XI datam 17 Calendas Augusti 1705 adversus Jansenianos utique videris. Post hanc intelligo superesse in Gallia et Belgio aliquam opinionum discrepantiam inter ipsos Theologos nostros, ac convenire
quidem in eo ut agnoscant teneri omnes non solum exterius obsequioso silentio, sed interius vero mentis assensu et persuasione adhaerere judicio summi Pontificis et Ecclesiae declarantis sensum obvium libri Jansenii, qui inscribitur Augustinus, esse haereticum, obvio sensui damnatarum quinque propositionum prorsus conformem, sed in eo discrepare, quod alii obligationem hanc interioris assensus niti velint infallibili auctoritate Pontificis et Ecclesiae, ita decidentis ut in ea decisione non potuerit errare; alii negent, quod infallibilitatem hujusmodi aut nullam esse putent, aut certe non requiri ad imponendam omnibus obligationem assentiendi interius et cum juramento etiam subscribendi decisioni Pontificiae quantumvis per Ecclesiam universam receptae. Partis affirmantis antesignanus est Archiepiscopus Cameracensis, editis eam in rem jam tum aliquot scriptis, quorum primum anno 1704 editum. Leodii ad me pervenit. Ubi Hannoveram redieris, illud tecum communicabo, una cum Causa Quesnelliana et Gerberoniano Processu aliisque nonnullis quae in reditum tuum differre jusseras.
Dabam Hildesiae 1 Decembris 1706.