Leibniz an des Bosses

Helmstadii 13. Novembr. 1706

GerhardtLatin

Aliquot diebus Guelfebyti et Brunsvigae haesi, inde ad vicinum Helmstadium excurri; nunc iter Berolinum persequor, atque inde ante anni exitum redire spero. Si qua tamen ad me destinentur, per Hanoveram recipiam: gaudebo et subinde a te discere quae Res literaria fert novi, praesertim in theologia et philosophia.

Vidi non ita pridem scripta quaedam R. P. Temmick Soc. Vestrae. Videtur a Malebranchianis sententiis non abhorrere, et alioqui ultra vulgus niti. Quod superest, vale etc. Dabam Helmstadii 13. Novembr. 1706.