Leibniz an des Bosses
Hanoverae 16 Octobr. 1706
Valde placet Esparsae vestri locus, et pergratum erit, quoties indicabis autoritates mihi faventes. Neque ego illud Peripateticorum dogma sperno, qui relationem ad determinatam materiam (etsi pro tempore aliam atque aliam) ad numericam distinctionem substantiarum requirunt. De Deo res secus habet, qui sufficiens sibi causaque est materiae et aliorum omnium; itaque non est anima mundi, sed autor. Naturale vero est creaturis materiam (secundam scilicet) habere, neque aliter possibiles sunt, nisi Deus per miraculum suppleat materiae munus. At quae non nisi miraculo praestari possunt, non sunt regulariter necessaria ad perfectionem Universi. Spiritus infinitus in corpora agit creando et conservando, quod quaedam creandi continuatio est; hoc finito Spiritui communicari non potest.
Cum de assistentibus Formis locutus sum, non ad Thomae distinctionem, quam memoras, respexi inter angelos Deo assistentes et ministrantes (quanquam Scriptura omnes appellet ministratores Spiritus), sed ad Peripateticas phrases. Deo assistentes Intelligentias, quae nihil aliud agant, neque Deo sint administrae, convenire rerum ordini non puto. Has enim removere a corporibus et loco, est removere ab universali connexione atque ordine Mundi, quem faciunt relationes ad tempus et locum.
Quod ad Quaestionem attinet, utrum Entelechia materiam mutet, distinguo, ut me jam fecisse scribis: Entelechia corpus suum organicum mutat seu materiam secundam, at suam propriam materiam primam non mutat. Dominus Bayle mentem meam in his satis percepisse non videtur. Materia prima cuilibet Entelechiae est essentialis, neque unquam ab ea separatur, cum eam compleat et sit ipsa potentia passiva totius substantiae completae. Neque enim materia prima in mole seu impenetrabilitate et extensione consistit etsi eam exigat: materia vero secunda, qualis corpus organicum constituit, resultatum est ex innumeris substantiis completis, quarum quaevis suam habet Entelechiam, et suam materiam primam, sed harum nulla nostrae perpetuo affixa est. Materia itaque prima cujuslibet substantiae in corpore ejus organico existentis, alterius substantiae materiam primam involvit, non ut partem essentialem, sed ut requisitum immediatum, at pro tempore tantum, cum unum alteri succedat. Etsi ergo Deus per potentiam absolutam possit substantiam creatam privare materia secunda, non tamen potest eam privare materia prima; nam faceret inde Actum purum qualis ipse est solus. An vero necesse sit Angelum esse formam informantem seu Animam corporis organici eique personaliter unitam, alia quaestio est, et certo sensu in praecedente Epistola exposito negari potest. Vides etiam hinc tolli substantias incompletas, monstrum in Vera Philosophia.
De statu animae humanae separatae nihil certi definire possum, cum praeter Regnum Naturae hic influat Regnum Gratiae. Cur autem certa materia secunda ei perpetuo affigatur usque ad resurrectionem, causam nullam video.
Non memini dicere quod omnis Entelechia sit spiritus, malimque hanc appellationem servare rationalibus Entelechiis. Sane quod non omnis Entelechia rationis sit capax, jam dudum dixi, cum non omnis sit sui conscia seu reflexivo actu praedita. Hoc ni fallor Peripatetici (Thomistae inprimis, qui indivisibiles agnoscunt etiam Brutorum animas) jam observarunt. Hinc brutorum animae personam non habent, ac proinde solus ex notis nobis animalibus homo habet personae immortalitatem, quippe quae in conscientiae sui conservatione consistit, capacemque poenae et praemii reddit.
Grata erit eorum, quae sperare me jubes scriptorum, communicatio, ubi rediero domum; nam intra unam alteramve septimanam Guelfebytum excurram. Gratum etiam erit, si subinde me doceas, quae in vestro Ordine aut alias in re literaria, praesertim sacra Philosophicaque gerantur, et utile esset discere quae Romae decernantur in Congregationibus Rituum, Inquisitionis, Indicis etc. Nam talia a me minime spernuntur.
Quid si tu quoque Guelfebytum excurras paullisper, cum illic ero? Erit ibi fortasse aliquis ordinis vestri, ob causam quam non ignorabis; hujus grata mihi forte et Tibi notitia erit. Sed Tua imprimis grata erit Serenissimo Duci, nec Tibi negligenda. Itaque de hac excursiuncula sententiam quam primum exspecto. Caeterum significabo cum illuc ibo. Spero id facere septimana, quam cras inchoamus. Vale et me ama. Dabam Hanoverae 16 Octobr. 1706.
Es folgt hier ein Schreiben des Bosses's an Leibniz datirt Hildesii 22 Octobris 1706, ohne wissenschaftlichen Inhalt. Das Folgende ist Leibnizens Antwort.