Leibniz an des Bosses

Hanoverae 19 Aug. 1715

GerhardtLatin

Acutae sunt instantiae Tuae, atque ideo cum voluptate ad eas respondeo, nam et me docent, et rem illustrant. Incipiam a parte posteriore. Maxima versimilitudine judicamus, nos non solos existere non tantum ex principio Divinae Sapientiae, sed etiam ex principio illo communi quod passim inculco, quod nihil fit sine ratione, nec ratio apparet, cur tot possibilibus aliis nos soli praeferamur. Alia autem quaestio est, an corpora sint substantiae. Licet enim corpora substantiae non essent, tamen omnes homines proni erunt ad judicandum corpora esse substantias, ut omnes proni sunt ad judicandum, tellurem quiescere, etsi revera moveatur.

Propositiones a Praeposito generali Tamburino prohibitas mihi a Te communicari non memini; hae quas nunc communicas, videntur Cartesio oppositae, et mihi satis probantur. Quintam ponis, quartam omisisti. Omnes nancisci gratum erit. Honoratus Fabrius in Epistola quadam edita recensuit prohibitas, tunc cum ipse floreret.

Non credo systema esse possibile, in quo Monades in se invicem agant, quia non videtur possibilis explicandi modus. Addo, et superfluum esse influxum, cur enim det monas monadi quod jam habet? Nempe haec ipsa natura substantiae est, ut praesens sit gravidum futuro et ut ex uno intelligi possint omnia, saltem ni Deus miraculo intercedat.

Ad similitudinem Tuam fateor majore arte agere architectum, qui lapides recte componat, quam qui lapides tam doctos aliunde nactus sit, ut ipsi tantum comportati semet in ordinem redigant. Sed vicissim credo fatebere infinities artificiosiorem fore Architectum, qui lapides tam doctos fabricare possit.

Addis pro auctario: monades quae ex propria penu habeant modificationes poni gratis, ut gratis ponitur calor agens sine mechanismo. Hoc non auctarium est, sed primarium; si ita sentis, nobis ad initia redeundum est, quasi nihil scripsissem. Caeterum monades omnia ex penu sua ducunt, non ut calor scholasticus arrhêtôs suos effectus producit, sed mechanismo quodam eminente, ut sic dicam, qui fundamentum est et concentratio mechanismi corporei, ita ut modus quo unum ex aliquo sequitur, explicari possit.

Haec merito praemisi; nam si nullae sunt Monades quales concipio, frustra de earum vinculo deliberamus. Nunc ad quaestionem venio, utrum hoc vinculum, si datur, sit aliquid substantiale. Ita mihi visum est, et alioqui inutile judico; quomodo enim alias substantiam compositam faciet, cujus gratia unice introducitur? Sed objicis primo non esse principium actionis, cum sit instar Echus. Respondeo etiam: corpus Echo reddens est principium actionis. Hoc vinculum erit principium actionum substantiae compositae; et qui eam admittit (ut facit ni fallor omnis schola), etiam hoc vinculum admittet. Nonne Schola hactenus principia substantialia compositi unum per se constituentis agnovit, per quae partes uniantur? Cur ergo nobis negaret?

Ais non videre Te, cur non possit aliquid Reale esse, quod substantiale non sit. Hic forte de nomine ligitamus. Potest Substantiale dici, quicquid modificatio non est; modificatio autem essentialiter connexa est ei, cujus est modificatio. Itaque modificatio non potest esse sine subjecto, verbi gratia, sessio sine sedente: potest tamen etiam aliter substantiale definiri, ut sit fons modificationum. Hoc posito quaeri potest, an possit res dari, quae neque sit modificatio, neque fons modificationum, qualia accidentia Scholastici concipiunt, quae dicunt esse naturaliter in subjecto, non tamen essentialiter, cum per absolutam Dei potentiam possint esse sine subjecto. Sed nondum video quomodo tale quid explicari possit, si differt a meo vinculo substantiali, quod revera in subjecto est, non tamen ut accidens, sed ut forma substantialis apud Scholam, seu ut fons modificationum, licet per modum Echus. Itaque nescio an detur accidens praedicamentale realiter distinctum a subjecto, quod non sit accidens praedicabile; et an detur accidens praedicabile, quod non sit modificatio; quemadmodum jam dubitavi, an detur accidens praedicamentale distinctum a subjecto, quod modificatio non sit. Nisi quis velit substantiale compositi accidens tale facere, quia non est fons primitivus, sed Echo. Sed ita nescio an sustinere possimus substantiam compositi, nisi velimus eam resultare ex accidentibus. Sed quomodo tunc possit a vobis explicari metousiôsis non video. Malim ergo dici, superesse quidem non substantias, sed species, eas autem non esse illusorias, ut somnium, aut ut gladius ex speculo concavo in nos porrectus, aut ut Doctor Faustus comedebat currum foeno plenum, sed vera phaenomena, id est eo sensu, ut Iris vel Parelium est species; imo, ut secundum Cartesianos et secundum veritatem colores sunt species. Et potest dici Entia composita, quae non sunt unum per se, seu vinculo substantiali (sive ut Alfenus ICtus in digestis, more Stoicorum, loquitur) uno spiritu non continentur, esse semientia; aggregata substantiarum simplicium, ut exercitum, vel acervum lapidum, esse semisubstantias; colores, odores, sapores etc. esse semiaccidentia. Haec omnia, si solae essent monades sine vinculis substantialibus, forent mera phaenomena, etsi vera.

Porro hoc ipsum: monades habere vel tales habere Monades, est naturale quidem, non tamen essentiale, sed accidentale substantiae compositae. Nam fieri potest, ut per absolutam Dei potentiam cesset esse Echo, et Monades ab ipsa separentur. Itaque si secundum Hypotheses vestras vincula substantialia corporum organicorum, seu per se unorum in pane et vino inclusorum, a Deo tollantur, relictis monadibus et phaenomenis, accidentia panis et vini supererunt, sed tamquam mera phaenomena, non illusione quadam, sed ita ut fieret ubique, si nulla in natura essent vincula substantialia. Nam certe respectu harum monadum panis et vini res se perinde habebit ac si nulla vincula substantialia unquam in illis fuissent. Sed vincula substantialia monadum Corporis Christi eum in vincula substantialia monadum corporis nostri influxum habebunt, quem alias in ea habuissent vincula substantialia monadum panis et vini, et ita substantia Corporis et Sanguinis Christi a nobis percipietur. Nam vincula substantialia earum monadum erunt sublata, et post cessationem phaenomenorum panis et vini, seu species destructas, restituenda non quidem qualia fuerant, sed qualia prodissent, si nulla fuisset facta destructio.

Vereor ne Dn. Hartsoeker aliquid de me suspicetur, quia ei locutus es de amico. Quod sequitur, rogo ut Tuo nomine proponas in hunc vel alium si lubet sensum. »L'experience que vous m'avés communiquée, Monsieur, est considerable et aisée; peut-être pourroit-on la pousser d'avantage, en mettant sur le carton une aiguille comme auparavant sur son pivot, mais non aimantée, et qui ne se soit encor approchée d'aucun aimant, pour voir si l'aimant quand il est dans sa situation naturelle, attire plus aisément une telle aiguille, que lorsqu'il est dans une situation opposée. Car alors il ne s'agit que de la seule attraction de l'aiguille, sans que sa direction y entre, puisqu'elle n'en a pas encore.«

Annales mei procedunt non lento gradu. Flores sparsi in tumulum Papissae separatim edi possunt.

Praeclara Tua Theodicaeae versio in itinere versatur; jam enim Hildesiam misi, ut oblata occasione certa ad vos deferatur. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 19 August. 1715.

Beilage

II506

Creatura permanens absoluta, quae adeo nec est actio-passio neque relatio, est___________________________________________________

Unum per se, Ens plenum__________________________ Unum per aggregationem Semiens, phaenomenon

Substantia__________________ Modificatio__________________ _________________

simplex, Monas ut Mentes, Animae, quae composita, velut Animal vel aliud organicum, quae semper perstat et Monadis, quae oritur ex propria penu ejus et consistit Substantiae compositae, quae oritur ex influxu earum mutuo, et Semisubstantia collecta ex substantiis ut chorus angelorum, exercitus hominum, semiaccidens species, collectum ex modificationibus substantiarum

nulli aliarum adhaeret Monadi unice in consistit in grex animalium, ___________________________

creaturarum influxui obnoxiae sunt. dominanti, sed ab influxu aliarum substantiarum compositarum perceptione et appetitu. potentiis activis et passivis derivativis, cum corpora concurrunt piscina, domus, lapis, cadaver, itaque sunt cohaesione __________ primarium, seu unicum, nempe potentia derivativa__________ secundarium seu physicum, cujus ratio ex mechanismo occulto pendet, velut accidens sensibile, color,

patitur. Consistit secundum leges destituta praedita passiva, activa odor, sapor, item

in potentia activa et passiva motus, nempe in viribus et grex, strues, piscina, domus resistentia impe-tus sympathia, antipathia etc. Talis qualitas rursus est

primitivis seu resistentiis per utraque ______________

consistit in materia magnitudines et ___________ per passiva, ut activa,

prima, id est principio resistentiae et in forma substantiali, id est principio impetus, nam figuras. naturalia, arenae cumulus, lapis, truncus arboris. artifici-alia, exercitus, domus. magnitu-dinem et figuram, uno verbo per texturam firmitas, liquiditas asperitas, malleabilitas, percen-tibiles ut calor, frigus, gravitas, vis elastica.

sciendum est determi- _______

corporibus revera vim novam non dari, sed in iis existentem tantum ab aliis determinari seu modificari. Et cum corpus incurrit in aliud, impellit ipsum determinando vim elasticam inexistentem a motu intestino ortam, quemadmodum visibile est, si duae vesicae inflatae aequales aequali celeritate concurrant, ubi per concursum rediguntur ad quietem, et deinde per insitam vim elasticam resumunt motum. Idem fit in omnibus concursibus, neque enim natura unquam agit per saltum, seu nullum corpus momento transit a quiete ad motum, vel a motu majore ad minorem, aut contra, sed transit per intermedia, et hoc fit ope vis Elasticae seu motus insiti a fluido permeante. natam. immedia-te, ut calor, gravitas, durities. per effectum, vis magnetica, electrica, volatilitas.