Leibniz an des Bosses

Hanoverae 24 Dec. 1715

GerhardtLatin

Literas meas non unas cum versione tua praeclara recte redditas spero, idque aliquando libenter intelligam. Spero autem, dilucidationes meas tibi, si non plane satisfecere, certe aliquam ad majorem lucem de tuo afferendam occasionem dedisse, cujus aliquando particeps fieri desidero.

Audio, novam Conciliorum editionem a celeberrimo Harduino vestro curatam jam tandem esse absolutam. Conspectum ejus aliquem nuper vidi.

Juventii vestri continuationem Historiae Societatis nondum videre potui.

Eminentissimum Cardinalem Ptolemaeum in Congregationem Sancti, quod vocant, Officii receptum esse gaudeo. Vellem omnes in eo Collegio paris essent doctrinae et moderationis.

Ajunt, rem Sinensem ... agitare ad regis Lusitaniae preces, et spero, Pontificem sua decreta moderaturum, aut certe ita explicaturum, ut locum habere possint. Ajunt, deliberari de alio legato ad Sinas mittendo; quaerendus erit aliquis cujus zelus minus habeat ardoris, plus lucis, quam Tournonius.

Nuper amicus quidam ad me misit, quae olim P. Longobardi ex vestra Societate, et R. P. Antonius a S. Maria Ordinis Franciscani contra Sinensium doctrinas scripsere. Mihi videntur, quae illi afferunt ex libris Sinensium authenticis, bonum sensum capere posse, nec referre, quod vulgus doctorum Sinensium hodie aliter sentit, cum Imperator ipse pro sano antiquorum sensu stare videatur.

Si quid de his rebus aut aliis literariis tibi innotuit, id mecum communicare peto.

Quod superest, Deum precor, ut tibi hunc annum, qui instat, multosque alios felices evenire jubeat. Vale. Dabam Hanoverae 24 Dec. 1715.