Des Bosses an Leibniz

Coloniae 20 Julii 1715

GerhardtLatin

Sero accepi, serius mitto Clarissimi Hartsoekeri responsionem, tas deuteras pôs phrontidas sophôteras.

Ut aliquid ad postrema Tua reponam: Tecum sentio, si quod in corpore vinculum reale a monadibus plus quam modaliter distinctum detur aut possibile sit, oportere ut detur aut possibilis sit unitorum in ipsum influxus, alioquin, ut ais, non erit cur vinculum eorum dici possit. Sentio pariter opus non esse ut vinculum illud ponatur, nisi in corporibus quae habent monada dominantem seu quae sunt unum per se, ut organica, cui monadi seu toti semper adhaereat vinculum. Monades ergo influent in illud realizans, ipsum tamen in illarum legibus nihil mutabit, cum quidquid modificationum habet, ab illis habeat quasi Echo, ut tute ipse explicas.

Verum ex his ipsis colligere posse videor quod vinculum illud quantumvis reale non possit esse substantiale. Substantiale enim (saltem quod modale non est) statuis esse virtutem sive principium actionis, quod non videtur convenire reali illi vinculo, cujus modificationes se habent instar Echus. Porro si semel detur vinculum illud non esse substantiale, confecta res est, et plana ad explicandam metousiôsin via sternitur. Nec video cur possibile non sit reale aliquod, quod substantiale non sit; si autem possibile est, a Deo utique in rerum productione neglectum non est, ne vacuum formarum, ut vocant, admittamus.

Ad alterius argumenti mei solutionem, mihi non improvisam, duo regero.

Ac primo quidem, etiam praescindendo a Dei existentia sapientiaque videmur judicare posse plus quam probabiliter, quod creaturae aliae a nobis existunt. An enim Atheum negabis habere scientiam existentiae sui corporis? Memini, me olim communicasse tecum aliquas propositiones nostris in Scholis prohibitas a Michaele Angelo Tamburino qui hodie Societati nostrae praeest. Earum aliquas ad rem praesentem facientes juvat hic subjicere.

1a. Mens humana de omnibus dubitare potest ac debet, praeterquam quod cogitet.

2a. Reliqua non prius nobis certa et explorata esse possunt, quam clare innotuerit Deum existere, summeque bonum esse, non fallacem qui mentem nostram inducere in errorem velit.

3a. Ante certam notitiam Divinae existentiae dubitare semper quisque posset ac deberet, an non talis naturae conditus fuerit ut in omni judicio suo fallatur, etiam in iis quae certissima et evidentissima ipsi apparent.

5a. Non nisi per fidem divinam certo cognoscere quisquam potest quod aliqua extent corpora, ne suum quidem.

Secundum pertinet ad sapientiam divinam, de qua aliquid in argumento meo obiter innuebam, quod non observasti, intactum certe reliquisti. Hoc ut explicem, quaero an sit possibile necne systema quodpiam praesenti mundo quoad omnia phaenomena simile, in quo substantiae agant in se mutuo? Si negas, ostende implicantiam; si ais, jam sic argumentor: Convenientius divinae sapientiae fuisse videtur, hujusmodi systema eligi prae altero ex meris monadibus in se invicem non influentibus composito; ergo Deus revera illum, non hunc condidit. Consequentia tenet in principiis Tuis; antecedens vero sic suadeo: In Systemate Harmoniae praestitutae tota divinae sapientiae Architectonicae ratio (saltem si in naturalibus haereamus) consistit in delectu materiae operis; in systemate autem communi versatur etiam circa operis formam ac compositionem a delectu ipso materiae distinctum, ita ut dici possit: Materiam superabat opus, atqui hoc postremum praestantius et infinita sapientia dignius videtur. Quod ut exemplis illustrem, quaero rursus: Uter Architectus majorem in arte sua sapientiae laudem merebitur, an is cujus ars tota staret in eo quod lapides non modo quadros dumtaxat deligeret, sed etiam ita sibi mutuo ex natura sua attemperatos, ut eo ipso quo locum in unum comportarentur, sine ulteriori architecti aut fabri industria magnificentissimum ex iis palatium exurgeret, uti ad Amphionis lyram Thebanos muros extitisse narrant poetae; an potius ille qui ex saxis natura quidem sua rudibus, nec ita harmonice sibi respondentibus, sed ab artifice aptatis et loco ac tempori attemperatis, aeque pulchrum palatium construeret? Aliud exemplum: uter poeta cedro dignior? an qui poema conflaret e meris v.g. dactylis ita constitutis, ut hoc ipso quo in chartam conjicerentur, simul pulcherrimum melos exhiberent; an potius ille qui Homeri aut Maronis instar materiam rudem adhuc et indigestam industria sua in formam redigeret elegantia et proportione non imparem priori?

Unum addo pro auctario: Monades illae, quae ex propria penu et sine physico unius in aliam influxu habent omnes modificationes suas, gratis poni videntur perinde ac gratis poneretur aliqua qualitas scholastica, cujus natura esset produci et producere omnes effectus v.g. caloris independenter a Mechanismo et concursu reliquorum corporum ambientium etc., cujusmodi qualitatis Philosophi recentiores exsibilare solent. Sed de his hactenus.

Aveo intelligere, quid sperandum sit de editione Operis Tui Historici et an auctarium illius futura sit dissertatio de Joanna Papissa? Scribit ad me Turnaminus noster, neminem hactenus extitisse in Gallia qui adversus Theodicaeam aliquid proferret.

Jussus sum a majoribus in latinam linguam convertere librum non adeo magnum, cui titulus: Lettres d'un Abbé à un Eveque ou l'on demontre l'equité de la constitution Unigenitus etc. et qui peuvent servir de reponse aux libelles qui ont paru contre cette constitution. Autor illius fertur esse Pater Alemannus noster. Versio jam confecta nundinis proximis Francofurtensibus lucem videbit.

Elaboratur Parisiis liber magni momenti in refutationem Hexaplorum Quesnelli, constans duobus tomis in 4o.

Item colliguntur in unum Mandata pastoralia omnium Episcoporum Galliae hactenus edita circa propositiones Quesnellianas. Vale etc. Dabam Coloniae 20 Julii 1715.