Leibniz an des Bosses

Hanoverae 30 Jun. 1715

GerhardtLatin

Diu jam praeclarum laborem tuum apud me servo, et de die in diem distuli, quod aegre ea, quae ad me pertinent, relego. Tandem mihi ipsi vim feci, et tuam versionem perlegi studiose. Visa est elegans, ingeniosa, saepe melior originali. Quia tamen ut fidus interpres Gallico strictius institeras, qua ratione nescio quid Latino subinde haerere videbatur, unde versionem esse appareret, putavi mihi autori libertatem datam, quam alius sibi non aeque sumeret, passim mutandi phrasim sensaque ipsa, ut Latinum ad authentici speciem propius admoveretur.

Fuit hic apud me D. Cornelius van den Driesch Coloniensis, ex vestro ordine egressus, qui te imprimis colit. Misit mihi carmina sua pleraque non contemnenda.

Quid agit R. P. Orbanus? Spero vivere, et aura vesci. Quid respondit D. Hartsoekerus? Vellem Eminentissimum Ptolemaeum satis otii in purpura nancisci, ut purpuratum scriptorem, quem sibi perficiendum sumpserat, Bellarminum inquam, absolvere possit.

Quid Sinenses? an novissimum Romae decretum ferre poterunt? Ego, ut verum fatear, Romanae curiae consilia interdum magis miror, quam intelligo.

An novissima mea responsio de Monadibus tibi placuerit, haud scio. Vereor ne, quae diversis temporibus hac de re ad te scripsi, non satis bene cohaereant inter se, quoniam scilicet hoc argumentum de Phaenomenis ad realitatem evehendis, seu de substantiis compositis non nisi per occasionem tuarum literarum tractavi. Theodicaeae meae in Galliis editae exemplum nescio cujus missu accepi; et plurimum R. P. Tournemino debeo, cujus favore hoc contigit, ut libellus ille meus in Gallia magis nosceretur. Sunt ibi viri aliquot egregii, quibus meum systema non parum probatur. Vellem vacares mihi redigere totam meam Metaphysicen in disciplinae formam, ad eum modum quo Theodicaeam sub finem brevi libello Latino methodice tractavi, quod tum demum rite fit, cum totam tractationis formam in tabula spectandam exhibere licet. Quod superest, vale et fave. Dabam Hanoverae 30 Jun. 1715.