Leibniz an des Bosses

Hanoverae 15 Martii 1715

GerhardtLatin

Hanc hyemem satis gravem malis arthriticis expertus sum necdum plane sum liberatus; itaque aegre necessariis laboribus satisfeci, quae dilationem nullam patiebantur; quia tamen spes semper in fundo remanet, non despero de recuperatione sanitatis.

Vereor, ne qui de actione Dei in creaturas pro praedeterminatione physica scripsit, involvat magis notiones, quam in lucem producat. Actus non esse res absolutas, sed modificationes Entelechiae seu conatus primitivi, manifestum esse arbitror, idque dicendum non tantum de voluntate, sed et de facultate agendi quacumque.

Recte tuemur corpora esse res, nam et phaenomena sunt realia. Sed si quis tueri velit corpora esse substantias, indigebit, credo, novo quodam principio unionis realis.

Qui in Hybernia corporum realitatem impugnat, videtur nec rationes afferre idoneas, nec mentem suam satis explicare. Suspicor esse ex eo hominum genere, qui per Paradoxa cognosci volunt.

Incidit mihi nuper dubitatio circa Magnetem, quam vellem decidi experimento. Nemo autem hoc melius praestare poterit quam Dn. Hartsoeker, qui usum magnetis multum, et necessarium ad experimenta magnetica apparatum habet.

Mallem autem hoc, quod desidero, a Te peti quam a me, nec dubito Tibi, si commode potest, libenter gratificaturum. Me autem dissimulari ago. Dignum est indagatione scilicet, utrum attractio magnetis aliquam habeat dependentiam a verticitate, veluti an magnes in situ naturali (quo se sponte vertit) melius trahat quam in violento.

Magnes polo A trahat acum CB verticaliter sitam: et vi attractionis ope brachii CD (licet non ferrei) ad acum normalis et affixi, et cum ea mobilis circa C sed in D alligati per filum ad brachium librae E trahat D deorsum, et elevet sursum oppositum pondusculum F; quaeritur utrum magnes majus pondus sustinere vel elevare possit, cum polus est in situ naturali, ad quem se sponte convertit, quam cum est in situ violento opposito.

Sed Dn. Hartsoekerus facile aliam actionem commodiorem hac experiendi comminiscetur. Suffecerit ex hac figura intelligi ab eo vim quaestionis. Pono autem in utroque experimento acum adhuc esse virginem vel nondum imbutam, sive A trahat positus in situ naturali, sive in violento.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hannoverae 15 Martii 1715.