Des Bosses an Leibniz
Coloniae 19 Januar. 1715
Aliquot post litteras meas nuperas missas diebus accepi gratissimas Tuas ex quibus videor colligere, priores meas quas circa finem Octobris aut Novembris initium dederam, ad Te non pervenisse, cum de Orbano, cujus litteras meis inserueram, nihil memineris.
Annales Turckii non perierunt, sed Paderbornensi in Collegio asservantur in quatuor vel quinque Tomos distributi, quanquam vereor, ut aliquid quod usui Tibi esse possit, a Schatenio praetermissum contineant. Laetor interim Annalibus illis Tuis ultimam aliquando manum imponendam, ut Te totum expoliendis abditiorum scientiarum quae condita adhuc servas inventis consecrare possis.
Controversias quas memoras, suscitavit liber quidam anno priori vulgatus in Batavia sub titulo: De l'action de Dieu sur les creatures, qui nova via aggressus propugnare praedeterminationem physicam pro principio statuit, quod actus voluntatis nostrae res sint, non meri modi. Hunc librum tribus sat amplis tomis constantem accurate satis recensum reperies in novo quodam Diarii genere quod inscribitur Journal litteraire.
Turnamino nostro mandavi dudum, ut Theodicaeae exemplar Parisiis editum mitteret, aliaque si quae sunt, illius occasione vulgata. De versione pro lubitu et otio Tuo statuas. Vale etc. Dabam Coloniae 19 Januarii 1715.