Des Bosses an Leibniz
Coloniae 5 Januar. 1715
Mense Septembri praeterito dederam ad Te litteras Viennam; subinde ubi Te Hannoveram esse regressum cognovi, scripsi alteras, ac priores quidem Illustri Domino Labroue Coloniae nunc agenti per errorem ex nonnulla nominis affinitate natum Vienna remissae ad me denique redierunt, quas uti erant scriptae hisce insero. Quod posteriores etiam aberrarint, suspicari me facit diuturnum silentium Tuum. Spero Te Hannoverae reperisse dudum a me per vices missam Versionem reliquam Theodicaeae, nec non Diarium Trivultianum quo Theodicaea recensebatur. Optaveras antehac suggeri Tibi si quid haberem quod faceret ad defensionem eorum quae a Trivultianis improbari viderentur. Quo minus id statim praestiterim, effecit imminens uti scribebas reditus Tuus. Faciam autem vel nunc, nisi forte serum est.
Praecipue duo capita esse video quae a censoribus in dubium revocantur. Alterum necessitas moralis in Deo ad optimum: alterum necessitas in homine itidem moralis ad agendum secundum rationem praevalentem. Utrumque, ut alias a me significatum memineris, non displicuit Eminentissimo Ptolemaeo nostro, ac pro priore quidem non paucos autores insignes, etiam ex Societate nostra (quales sunt Ruiz, Granadus, Esparsa, Maurus, Estrix, Izquierdo, et recentissime Dominicus Viva Neapolitanus) producam, ubi jusseris.
De posteriore hodie in Gallia acerrime inter Theologos disceptari audio. Pro Te certe pugnare videtur e nostris Vasquesius ejusque asseclae.
Scripsit ad me nuper D. Sulli Lutetia, Te ad toto divisos orbe Britanos
cogitare, quod invitus audio, ista praesertim aetate et affecta, quam deseres, Academia Viennensi.
Vale, Vir Illustrissime, et hunc quem auspicati sumus annum aliosque (etiam de meis) plurimos sospes felixque decurre. Dabam Coloniae 5 Januarii 1715.