Leibniz an des Bosses

Hanoverae 30 Decembr. 1714

GerhardtLatin

Cum Sullio Anglo, viro optimo, quem commendaveras, multus mihi usus Viennae fuit, praesertim cum apud Celsissimum Ducem Arenbergium crebro versarer, apud quem ille agebat, et Sermo etiam Principi Eugenio gratus fuit, reparata Machina quadam coelesti Anglicana, motus luminarium eleganter repraesentante, quae negligentia mittentium in itinere male habita fuerat. Discessit deinde cum Duce suo, nec didici hactenus, an is in Belgium redierit, vel adhuc Parisiis haereat.

Me vero Anglicana rerum conversio praecipitare reditum coΓ«git, et tota hac hyeme ac paulo amplius etiam fortasse hic haerebo, ut Annales latino sermone affectos et prope confectos absolvam. Complectentur illi Historiam imperii occidentis inde ab initio regni Caroli Magni usque ad finem regni Henrici Sancti, ultimi quinque Imperatorum vel Regum ex Domo antiqua Brunsvicensi, qui se continuo sunt consecuti. Itaque habebimus non tantum Carolingorum, sed etiam Saxonicorum seu antiquorum Brunsvicensium Imperatorum Historiam, in qua multae difficultates tollentur, quae hactenus negotium facessivere. Habui enim in manu multa monumenta aliis plerisque incognita. Utilis mihi non parum fuit etiam Schatenius vester. Et vellem nosse an aliquis in Westfalia ex vestris haereditatem ut sic dicam studiorum ejus adiverit. Successerat Cloppenburgius in ejus labores, sed ipse quoque obiit dudum, haud scio an sine haerede. Apparatus horum virorum sane insignium vellem in vestris Collegiis conservatus esset. Sed hoc superiores curant scilicet, ex quibus aliquos ipse aliquando ad has curas hortatus surdos deprehendi. Memini etiam Turkii vestri studiis hoc contigisse, qui cum in Historia Monasteriensi magno studio elaborasset, labor ejus suppressus amissusve est.

Nunc ad Tuam erga me immeritam benevolentiam venio, cui fateor pro officio debito respondere non potui, nec beneficium Tuum hactenus satis vertere in rem meam, vel potius publicam. Nam praeclarus labor Tuus collocatus in re mediocri, quia mea, pervenit ad me non nisi reducem, neque enim longissimo itineri committere ausus fueram, et ne nunc quidem in rebus post tantum temporis intervallum recomponendis occupatissimo recensere licuit; faciam tamen quam primum ubi nonnihil respirare licebit, diesque increverint.

R. P. Turneminus vester, vir summus, per Germanum quendam Parisiis Viennam venientem mihi significavit Theodicaeam Parisiis recusam esse; ejus editionis optem aliquando exemplum nancisci. Audio quosdam paratragoediari in Gallia circa promotionem Physicam et circa vim agendi creaturarum, sed in quo consistant eae lites non comperi. Plerumque in evolvendis notionibus ad fundum non itur, inde controversiae non tam rebus quam expressionibus inextricabiles habentur.

Superest ut exeunte anno vetere, a Deo Opt. Max. Tibi novum, imo novos plurimos faustos ac felices precer, quem multum prodesse posse ad profundiorem rerum cognitionem per animos dilatandam facile intelligo. Quod superest, vale etc. Dabam Hanoverae 30 Decembr. 1714.