Des Bosses an Leibniz
Coloniae 30. Octobr. 1714
Ante sesquimensem scripsi ad Te Viennam; paulo post ex novellis publicis intellexi, Te Vienna discessisse Hannoveram; nunc tandem edoceor Te Hannoverae jam esse. An litteras illas acceperis dubito. Fasciculum quidem certe pluribus abhinc mensibus Hannoveram a me missum, in quo inter alia Trivultiana Theodicaeae recensio continebatur, accepisse Te nullus dubito.
Nactus sum dissertationes ternas Patris Gabrielis Daniel, quae lectu dignissimae sunt. 1ma agit de hoc axiomate S. Augustini: Quod amplius nos delectat, secundum id operemur necesse est; 2da et 3tia de necessitate morali, deque morali impotentia respectu bonorum operum. Utraque facit ad Theodicaeam.
Edidit etiam hoc anno Illustrissimus Archiepiscopus Cameracensis Instructionem Pastoralem tribus partibus constantem, in qua non jam quaestionem facti Janseniani, uti hactenus fecerat, sed quaestionem ipsam Juris eruditissime acutissimeque pertractat. Expecto avide mandata Tua. Vale etc. Dabam Coloniae 30 Octobris 1714.