Des Bosses an Leibniz

Coloniae 20 Septembr. 1714

GerhardtLatin

Recentissimis litteris a Turnamino nostro edoceor Diarium Trivultianum, in quo Theodicaea recensetur, necdum ad Te pervenisse, atqui ego illud, uti jussus eram, a tribus facile mensibus per Hildesienses nostros Hannoveram transmittendum curaveram, una cum versione Praefationis et duarum appendicum, quae adhuc desiderabantur. Et intellexi Hildesio dudum fasciculum fuisse missum Hannoveram, rogatumque rerum Tuarum curatorem, ut confestim ad Te, ubiubi esses destinaret. In quo nunc culpa haereat, divinare non possum.

Scribit Turnaminus Editionem Theodicaeae Parisiensem vulgatam jam esse, optimeque distrahi: idem fortasse de Versione sperare fas esset, si lucem videret.

Caeterum distuli responsum ad postremas tuas 41 Aprilis datas, quod Vienna discessurum Te putarem; nunc cum et aliunde, et ex novellis publicis didicerim Academiae tandem novae sub Caesareis auspiciis condendae initium Te fecisse, de quo ex animo gratulor, non audebo posthac litteris meis gravissimas curas Tuas interpellare. Liceat mihi tamen hac etiam vice ac postremum de veteri controversia nostra saltem verbulo meminisse.

Equidem, Illustrissime Domine, Hypothesin corpora ad sola phaenomena redigentem tanquam ingeniosum paradoxum suscipio, sed ut candide fatear, absolute admittere non posse videor; illam ab Anglo philosopho nuper acute propugnatam, a multis eruditis male exceptam intellexi.

Itaque communi et hominibus quasi innatae hypothesi corporibus realitatem tribuendi standum esse arbitrarer, maxime cum suspicer omnia commoda quae ex priori eliciantur, huic quoque non difficulter fortasse, si rite explanetur, accommodari posse.

Juxta hanc ergo hypothesin communem dubium non est, quin illud realizans phaenomena varietatem in se aliquam patiatur, cum manifestum sit variari phaenomena. At quae hujus varietatis causa? non solus Deus; id enim foret perpetuum miraculum non ipsum realizans phaenomena utpote minime activum. Restant itaque solae monades subordinatae

et subordinans, quae si in corpus agant, corpus pendebit ab illis; et illae erunt priores corpore. Et statuis, ni fallor, alicubi ne Deum quidem ipsum agere posse in materiam, si materia a Deo tanquam causa non penderet. Vale, Vir Illustrissime, et rem ex animi sententia ad majus Divini nominis incrementum et totius Imperii decus gere. Dabam Coloniae 20 Septembr. 1714.

  1. 1Soll vielleicht heißen: 21 Aprilis.