Leibniz an des Bosses

Viennae 10 Januar 1714

GerhardtLatin

Iter meum duae magnae causae distulere, obsepta ob contagii metum itinera, neque enim libenter sesquimestre in nescio quo loco incommodo inutiliter nec sine periculo perdere volebam; et deinde, appetente hyeme, non optima valetudo, arthriticis insultibus, non acutis quidem, sed tamen ideo gravibus, quod agendi libertatem adimerent, me invadentibus, necdum plane omnem vigorem recepi. Itaque iter nonnihil adhuc differre cogor.

Intelligo recensionem Theodicaeae meae tandem aliquando in Diario Trivultiano comparuisse, quamquam non sine nota, haud tamen, ut spero, acerba. Hanc recensionem videre aliquando aveo. Si Rmi. Patris Orbani fasciculus non est insolitae magnitudinis, recta Viennam mitti posset.

Scire aveo quid de meo nupero temperamento judices; cum perscripsi re magis expensa, si quod detur vinculum substantiale compositi, id fore non minus perpetuum naturaliter, quam ipsam Monadem, compositi dominatricem,

salvis ante Monadibus ingredientibus mutari, et aliis atque aliis Monadibus accommodari posse; naturaliter quidem paulatim, supernaturaliter autem per saltum, quemadmodum et supernaturaliter produci ac tolli potest.

Nihilne amplius de rebus Sinensium?

Quod superest, vale et fave. Dabam Viennae 10 Januarii 1714.

Es folgt ein kurzes Billet von Des Bosses, datirt Coloniae Agrippinae 28 Januarii 1714, mit welchem er ein Packet von Orbanus und einige neue Sinica überschickt.