Des Bosses an Leibniz

Coloniae Agrip. 22 Martii 1714

GerhardtLatin

Fidem in nuperis meis datam libero tardius quod speraveram indies certi quidpiam de Theodicaeae recensione posse nunciare, nec me mea spes usquequaque fefellit, nam quamvis Diarium Trivultianum nondum ad me pervenerit, binas tamen a Tournamino nostro litteras accepi, ex quarum excerptis in paginam posteriorem rejectis, quanto apud Gallos in pretio sit Theodicaea Tua, facile colliges. Animos mihi fecit quod Versionem quoque latinam egregii operis Tui non ingratam fore auguratur. Memineris opinor non nisi praeliminarem dissertationem et partem primam a Te hucusque fuisse recensitas, alias duas partes paulo post discessum Tuum Hannoveram missas. Praefatio una cum duabus appendicibus adhuc penes me est nutumque Tuum expectat.

Perplacet temperamentum Tuum quo statuis, si quod detur realizans phaenomena id fore non minus perpetuum quam ipsam monada compositi dominatricem; consonat cogitatio illa tua sententiae philosophorum plurimorum qui cum Averroe dimensionem interminatam materiae coaevam statuunt, licet contrarium sentiat S. Thomas Aquinas, magis consequenter ille quidem fortasse quam Averroes, sed nixus tamen principio quod certum non est nec a Te admittitur, nempe accidentia, quale est dimensio, subjectari in toto composito, atque adeo eadem intereunte composito interire. Si compositum semper manere censuisset S. Thomas, ut Tu Monada et animal ipsum, nil dubium quin etiam dimensiones manere posuisset.

De caetero adhuc sentio realizans illud phaenomena supervenire toti composito sive animali jam sufficienter constituto per vincula modalia, nam talia vincula admitti debere mihi persuadent Metaphysicae rationes quas quominus hic deducam prohibet inopinatum impedimentum. De his proxime.

Si quid Parisienses Theodicaeae editores monitos voles, aut si quid de caetero sit quod Diario dignum sit, ad me mittere quaeso ne graveris. Vive, Illustrissime Domine, et vale. Dabam Coloniae Agrippinae 22 Martii 17141.

  1. 1Leibniz hat auf dem Brief bemerkt: Non video quid vincula modalia monadum aliud possint esse quam merae relationes, vinculo substantiali nondum constituto.