Leibniz an des Bosses

Viennae 24 Aprilis 1713

GerhardtLatin

Commodum priores literas Tuas gratissimas quibus inter alia de rebus Sinicis agebas, acceperam, cum essem in consessu insignium virorum, qui in Confucium plerique praeoccupati erant. Negabant vera nuntiari de Dominicanis jam meliora agnoscentibus; sed mox novellae publicae idem communicarunt. Mirabantur illi, me pro vobis stare; sed ego semper pro veritate steti ubi cognossem.

Ego rem hic divino auxilio satis ex sententia gessi, et ab Aug. Caesare aliquoties auditus sum gratiose. Itaque jam in eo res est ut me ad reditum parem. Caesar in vicino Laxenburgo villicationem exercet, ut se nonnihil a continuis laboribus reficiat Imperatrices nondum urbe excessere. Haud dum satis constat, quando Imperatrix nova sit affutura. De metu pestis Viennensis impraesentiarum securos vos esse jubeo, nisi calores pejora adducant. Hactenus certe nulla domus infecta est aut pluribus mortibus infamis. Crebriores solito sunt mortes subitaneae, sed hoc non rarum est nec inter se connectuntur; est tamen cur cautiones adhibeantur in futurum.

De reditu meo mature scribere meminero, et inter alia calcar addunt quae ad me misisti, quibus quam primum frui desidero.

Quod superest etc. Dabam Viennae 24 Aprilis 1713.

P.S. Imperatricem ajunt nudius tertius Mediolano discedere voluisse.