Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 8 Aug. 1713

GerhardtLatin

Ad gratissimas litteras Tuas ternas Vienna datas hucusque responsum reddidi nullum, quia Te brevi has in oras rediturum indicabas in singulis. Nunc cum Te praeter, non tamen contra spem meam illic morari videam (opto enim Te sedem illic figere denique) alteras Orbani nostri litteras eo mittendi consilium cepi. Tradet eas Tibi, si quidem adhuc agas Viennae, R. P. Fridericus Consbruch, e provincia hac nostra recens ad aulam Caesaream evocatus commendatione Serenissimi Ducis Antonii Ulrici, ut Imperatrici sit a confessionibus, Vir candidissimus ac plurium annorum contubernio consuetudineque mihi notus ac familiaris. Ac ne Orbanus ad Te incomitatus eat, ad Epistolam Tuam philosophicam 24 Januarii scriptam adnotabo paucula. Censes vincula substantialia quae admissis substantiis corporeis statuenda sunt, quamvis absoluta sint, non tamen semper inde ab initio extitisse, sed generationi corruptionique subjacere. At ego naturae, imo principiis Tuis consentaneum magis esse putaveram, si generatim quidquid absolutum est, ingenerabile incorruptibileque esse, atque adeo vel ab initio extitisse vel successu temporis a Deo creari debere poneretur. Nam si semel admittamus ens quodpiam absolutum generari corrumpique naturaliter, quid vetabit quominus Peripatetici recte statuere possint substantiales formas, quae quantumvis absolutae sint, naturaliter tamen oriantur et intereant. In Tentaminibus Tuis ยง 88, postquam ad explicandam generationem formarum dixisses Peripateticos uti comparatione statuae quae superflui marmoris ademptione perficitur, subdis: Comparatio ista locum habere posset, si forma, uti figura, in nuda limitatione consisteret: nempe ut addis ยง 89 modificationum origo per eductionem sive limitum variationem explicari facile potest: at longe aliud est ubi de substantia (utique absoluta) sermo est, cujus ortus perinde ac interitus difficiles sunt explicatu: nempe ad fluxa illa vincula substantialia absoluta producenda perpetuis opus erit miraculis, quae caveri possunt, si duntaxat modalia ponantur, quibus habitis non difficile, opinor, erit absolutum illud quod ad realizanda phaenomena aliunde requiritur a substantiae compositae constitutione secludere, atque adeo ad accidentium classem relegare, si per accidens intelligatur id quod nec est substantia simplex nec substantiae compositae constitutionem ingreditur, neque sine alterutra connaturaliter existere potest.

Quidquid sit an monades subordinatae monadi praedominanti sint pars substantialis, id est essentialis corporum physicorum, quod non assero, at saltem substantia corporea complete sumpta (v.g. homo aut equus) monadem sibi propriam, nempe praedominantem essentialiter includit; homo enim constat essentialiter non e solo corpore, sed etiam ex anima; caeterae vero sive Entelechiae sive monades subordinatae, non quidem pars substantialis essentialis, sed integralis esse possunt.

De caetero si monades, uti censes, nullam aliam modificationem quam perceptiones et appetitiones admitterent (cujus placiti rationem a Te intelligere cuperem), dici fortasse posset juxta hucusque a me disputata, vinculum substantiale modale consistere in quibusdam substantialibus perceptionibus aut appetitionibus aut certe in utrisque, quibus fit ut caeterae monades uni praedominanti subordinentur substantialiter, quaeque essentialiter existentes simul sint ipsa monadum subordinatio.

Accedit alia ratio cur vinculum substantiale monadum ad constituendam substantiam compositam requisitum modum esse mallem, quam entitatem absolutam, nempe quod omnis substantia dicat essentialiter simultatem omnium suarum partium, omnis autem entitas absoluta sine quavis alia entitate creata absoluta a se distincta existere posse videtur, ergo nulla entitatum absolutarum solarum collectio (puta collectio animae monadis humanae et vinculi substantialis absoluti) constituere potest adaequate substantiam completam quae homo dicitur. Sed de his satis.

Prodiit Antverpiae (nisi titulus mentitur) Philagrii Le Roy Philosophia Eclectica Radicalis, quae quantum obiter inspicienti judicare licuit, aliquid boni continere videtur.

Expecto indies Roma Refutationem Philosophiae Cartesianae adornatam a quodam e nostris, a Patre Brunacio, ut suspicor, is enim hujusmodi refutationem meditari dudum dictus est.

De versione mea praeclari operis tui nihil dicam, donec residuam ejus partem videris. Vale etc. Dabam Paderbornae 8 Augusti 1713.