Leibniz an des Bosses
Viennae 4 Martii 1713
Binas tuas laetus accepi, quod optimae valetudinis tuae perseverantisque erga me benevolentiae testes essent. Unas ex his ostendi viris magnis, qui vestris circa Sinensia sententiis parum favebant, et rationibus meis visi sunt nonnihil labefactati.
Audio id agere Diarii Parisini autores, ut meum quoque librum recenseant; sed hoc, ni fallor, ipsa necessitas exprimere videtur ab invitis, ne librum ignorasse, vel nescio quo consilio supprimere voluisse videantur. Caeterum expecto mistam blandimentis censuram, quae, si quid habet boni et aequi, etiam gratias merebitur.
An vestri Trivultiani recensuerint opus meum, nondum pro certo comperi. Hi enim, quod mirere, ne suorum quidem satis curiosi sunt.
Rmo. Patri Orbano scribam, ut fata novae machinae astronomicae Reischianae dedicero, quae hic asservatur in aula Caesaris, sed expectatur Posonio Automatopoeus, operis, ni fallor, adjutor, qui ubi affuerit manum admovebit machinae, ut moveri gubernarique et examinari etiam possit; egoque etiam cum aliis spectaculo adero. Interea hortatus sum eos, quibus ista curae, ne rem praeclaram negligant.
Haec optimo Orbano nostro in antecessum significari peto. Automatopoei adventum moratus est contagii metus, qui aditus a Posonio intercluserat, sed mox discusso periculo apertum iri ajunt.
Ego, appetente jam vere, me ad reditum paro, qui tamen in aliquot septimanas facile extraheretur. Inter properandi causas etiam est favor. Quod superest, vale optime et me ama. Dabam Viennae 4 Martii 1713.
P.S. Scribit mihi doctissimus et experientissimus Behrensius noster literas ad te meas non bene fuisse clausas, quod displicet; spero tamen nihil inde incommodi secutum esse.