Des Bosses an Leibniz
Paderbornae 11 Febr. 1713
Dum litteras hic insertas ad Te mittere jubeor, sperans Te adhuc esse Viennae, significandum duxi partem utramque postremam versionis Tentaminum dudum a me missam Hanoveram. Quae ubi a Te recensita fuerit, sub praelum ire poterit. Nunc circa praefationem et binas appendices occupor, quae jam magna ex parte absolutae sunt. Mandata Tua per occasionem expecto et ut rem apud Caesarem e sententia geras, Deum rogo. Vale. Dabam Paderbornae 11 Februarii 1713.