Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 30 Januar. 1713

GerhardtLatin

Circiter duobus abhinc mensibus misi ad Te fasciculum unum versionis Tentaminum, tum litteras satis prolixas, denique circa finem anni elapsi fasciculum alterum versionis quo tertia pars Tentaminum absolvitur. Haec omnia tandem ad manus Tuas pervenisse confido, nam Hanovera abfuisse Te nuper intellexi et nunc demum rediisse intelligo ac laetor. Accepi hodie nova sequentia sinica.

»In Sinas appulerunt novem Dominicani Patres et acceptarunt decretum Sinensis Imperatoris circa cultum Confutii, ac omnes ceremonias esse mere civiles agnoverunt, easque omni idololatria et superstitione vacuas esse protestati sunt.

»Magnificum templum a nostris Pekini inchoatum tandem ex liberali et munifica Imperatoris Sinensis pecunia promotum et absolutum est, hic inscriptionem templi foribus affigendam ipsemet composuit et propria manu scripsit, eamque aureis characteribus in grandiori tabella litteris trabalibus insculpi et tubis ac tympanis praecinentibus in nostrum templum triumphi more deportari, denique in fronte templi collocari jussit. Inscriptio ita se habet:

»Principio rerum omnium: Hic verus est Dominus, Creator omnium et Gubernator: Initium non habet, neque habebit finem. Infinite Iustus examinat, conservat, firmat omnia summa cum bonitate et aequitate.«

Vellem Imperator ille qui de Dei bonitate et aequitate tam magnifice sentit, Tentamina Tua vidisset.

Intra dies octo in Lusitaniam navigabunt quatuor e Provincia hac Societatis nostrae sacerdotes missionem Tunckinensem Sinensi finitimam exculturi. Hos interest Pater Adolphus Hartman, Logices hac in academia professor; alii duo sunt ex Osnabrugensi collegio, scilicet Pater Kemper, professor ibidem logices, et P. Sibin, concionator ibidem in Ecclesia Cathedrali.

Didici Colonia controversiam Te inter et Cl. Hartsoekerum litteris ultro citroque missis agitatam tanti fuisse visam autoribus Diarii Parisiensis, ut eam e Trivultiano in mensem suum Decembrem anni praeteriti transtulerint. Ego interim nullum Diarii Trivultiani exemplar nancisci hucusque potui. Vale, Illustrissime Domine. Dabam Paderbornae 30 Januarii 1713.