Leibniz an des Bosses
Hanoverae 26 Maji 1712
Si id quod Monadibus superadditur ad faciendam Unionem substantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest; ita enim merum erit Monadum aggregatum, et vereor ne in mera corporum phaenomena recidas. Monades enim per se ne situm quidem inter se habent, nempe realem, qui ultra phaenomenorum ordinem porrigatur. Unaquaeque est velut separatus quidam mundus, et hi per phaenomena sua consentiunt inter se, nullo alio per se commercio nexuque.
Si accidens vocas, quicquid substantiam completam ita supponit, ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo consistit id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. Peripatetici omnino aliquid substantiale agnoscunt praeter Monades, alioqui secundum ipsos nullae substantiae praeter Monades forent. Et monades non constituunt substantiam completam compositam, cum non faciant unum per se, sed merum aggregatum, nisi aliquod substantiale vinculum accedat.
Ex Harmonia non potest probari, aliquid aliud esse in corporibus quam phaenomena. Nam aliunde constat harmoniam phaenomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse praestabilitam. Idque sufficeret si solae essent animae vel Monades; quo casu etiam omnis evanesceret Extensio realis, nedum Motus, cujus realitas ad meras phaenomenorum mutationes redigeretur.
Vellem aliquis integrum systema Jansenii in compendio exhiberet, alioqui difficile est in re tam perplexa de mente ejus recte judicare. Et quemadmodum ex Augustino plane contraria videntur exsculpi posse, verbis ejus e sua sede dimotis, ita fieri potest, ut idem Jansenio eveniat. Sed nexus meditationum tollere hanc dubitationem potest. Et valde versatum esse oportet in lectione Augustini. et librorum ejus diversorum nosse tempora, scopos, synopsin, qui locis ex eo excerptis decipi non vult: id olim nonnullis ejus verbis curiosius inspectis animadvertere mihi visus sum, eoque nunc sum factus circumspectior.
Hartsoekerus promisit se ultra de Atomis non replicaturum: in eo proposito constantem se ostendere vult.
Multas utique habeo Meditationes Philosophicas, sed nondum editioni paratas. Ex iis eae quae pertinent ad Leges motus, maxime ad elucidanda naturae principia inservire possunt.
Multum Tibi debeo, quod tanto studio in libello meo vertendo versaris. Vellem invenisses in eo quae operae pretium facere possent.
Gratias ago pro communicatis quae ad res Sinenses pertinent; quanto magis eas considero, eo magis miror Romae fieri, quae mihi periculum Missionis augere videntur. Et recta monent Lusitani, quorum interest non irritari Monarcham Sinensem. Interea vereor ut Papa probet, quod Lusitani sibi jus patronatus in Ecclesias Sinenses attribuunt.
Nosse velim an R. P. Turneminus promissam Theodicaeae meae recensionem Trivultianis suis Actis literariis inseruerit.
Libros in scheda hac notatos Dominus Romerskirchen quando volet mittere poterit. Pretium ascripsi quale ipsemet statuit. Solvam pecuniam et pro his et pro priore, illi quem mihi nominabis. Interea vale etc. Dabam Hanoverae 26 Maji 1712.