Des Bosses an Leibniz

Paderbornae 12 Junii 1712

GerhardtLatin

Gratissimas Tuas litteras ante biduum accepi, quibus ut statim reponam, facit allatus de Ptolemaeo nostro Cardinale creato nuntius quem utique jam ex novellis publicis intellexeris; quia tamen virum amas, circumstantias nonnullas nobis ab alumno quodam Collegii Germanici perscriptas non invitus credo leges in adjecta Scheda. Si gratulari volueris, mitte sis ad me litteras Tuas, quibus addam ego meas.

Aggredior nunc Epistolae Tuae capita philosophica. Si id quod Monadibus superadditur, inquis, ad faciendam unionem, substantiale esse negas, jam corpus substantia dici non potest, ita enim merum erit Monadum aggregatum. Respondeo, duplex a Peripateticis statui corpus, alterum quod in praedicamento substantiae ponitur, et hoc substantia est modo a me paulo post explicando, alterum mathematicum, et hoc in quantitate dimensiva consistit quam accidens esse merum fateor; de hoc in postremis meis agebam duntaxat. Fateor enim corpus priori modo acceptum merum monadum aggregatum fore, si nulla inter monadas daretur substantialis unitas. Hanc porro unitatem sic concipio et explico phrasibus peripateticis, quibus systema Tuum ad usum Scholae aptare conabor utcumque.

Formae adeoque monades ipsae (rationalem animam excipio) quoad essentiam sive quoad actum metaphysicum semper sunt, non item quoad existentiam sive quoad actum physicum, ad eum fere modum quo apud Peripateticos complures, partes dicuntur esse in toto potentia duntaxat, aut sicut Averroes et Zabarella putant elementa manere in mixto, refracta scilicet. In animali v.g. equo existentiam sive actum physicum sola habet forma dominans, nempe anima equi. Cum ens et unum convertantur, per illud ipsum res fiet una, per quod fiet existens, atque ita cum animal totum sit existens per existentiam ab anima emanantem, corpus animalis constituetur unum per istam existentiam. Porro haec existentia modus quidam est substantialis ab anima sive forma totali ac dominante emanans atque caeteras partiales monadas afficiens et sibi subordinans, vi cujus fit ut ex his monadibus subordinatis et illa dominante existat una substantia corporea quae equus dicitur.

Ex jam positis fit, monadas quoad essentiam suam spectatas praescindendo ab existentia omni sive actu physico esse quidem substantias et entia prima metaphysice completa, quia actum metaphysicum habent, nempe entelechiam, non tamen esse completas in ratione substantiae physicae, nisi quatenus et quando entelechia dominans existentiam atque adeo unitatem tribuit toti massae organicae v.g. corpori equino, ita ut haec ipsa nulli alteri entelechiae subordinata sit.

Haec porro existentia sive unitas ac vinculum substantiale, fateor, per se ne situm quidem realem tribuit monadibus inter se, posset enim existentia sive unitas illa haberi, quamvis omnes corporis equini monades in unum punctum confluxissent. Appono verba Perezii nostri de Incarnatione disputatione 1 cap. 4 n. 29 pag. 323: ยปDuae sunt uniones continuativae, alia accidentalis et pendens a quantitate accidentali, et haec potest habere illum ordinem, ratione cujus assignato certo puncto partes illud respiciunt propinquius vel remotius proportionaliter ad certum situm et figuram externam; haec unio potest esse violenta, ut in monstris. Alia est substantialis, et in hac nullus est ordo formaliter reddens partes dispariter se habentes, sed similiter continuat singulas partes singulis, quare monstruosa continuatio nullo modo includitur in illa unione et modo integritatis substantialis, et hoc est quod multi Autores dicunt, in substantia materiali antecedenter ad quantitatem accidentalem, nullam dari partium distinctionem, sed illam provenire a quantitate. Non est id accipiendum de distinctione opposita simplicitati et identitati, sed de distinctione ordinata afficiente dissimiliter partes et cum certo ordine respectu unius puncti. Atque hinc obiter constat, fixuram clavorum perseverantem in manibus Christi nullam facere rupturam substantialem et substantiam eodem modo manere substantialiter continuatam in Christo atque si nulla esset ruptura, itaque illa ruptio manuum Christi solum est accidentalis, et idem dicendum est in similibus.ยซ Hucusque Perez. Assentior itaque, dum dicis: Peripatetici omnino aliquid substantiale (modale non absolutum, Physicum non metaphysicum) agnoscunt praeter monadas, alioqui secundum ipsos nullae substantiae (physicae) praeter monadas forent. Et Monades non constituunt substantiam completam compositam (physicam), cum non faciant unum per se (physicum), sed merum aggregatum nisi aliquod substantiale vinculum accedat. His, inquam, omnibus assentior, ad quorum veritatem sufficit quod substantia physica metaphysicis sive monadibus superaddat modum aliquem substantialem qualem supra dixi.

Ais: Si accidens vocas, quidquid substantiam completam ita supponit ut naturaliter sine ipsa esse nequeat, non explicas in quo consistat id quod accidenti est essentiale, et quo etiam in statu supernaturali a substantia distingui debet. Respondeo, accidenti essentiale esse quod exigat inesse substantiae, cum pars substantiae non sit, sed illi prorsus completae tam in esse metaphysico quam physico, hoc est tam quoad essentiam quam existentiam constitutae adveniat eaque connaturaliter saltem indigeat. Haec exigentia in accidente permanet etiam in statu supernaturali et per illam exigentiam distinguitur ab omni substantia. Videri potest S. Th. 3. parte qu. 77 artic. 1. ad 2. Hanc accidentis notionem peripateticam, imo Aristotelicam esse ostendit Martinus Smigletius, subtilis peripateticus, Logicae suae disputatione 8 quaestione prima per totam, pagina mihi 543. editionis Ingolstadiensis.

Ex Harmonia, inquis, non potest probari aliud esse in corporibus quam phaenomena, nam aliunde constat Harmoniam phaenomenorum in animabus non oriri ex influxu corporum, sed esse praestabilitam, idque sufficeret si solae essent animae vel monades, quo casu etiam omnis evanesceret extensio realis, nedum motus cuius realitas ad meras phaenomenorum mutationes redigeretur.

Quamvis Harmonia praestabilita sit, hoc ipso tamen quod harmonia est, exigit perceptionibus quae in anima sunt respondere ea quae extra animam geruntur, alioqui dicam ad veritatem perceptionum sive cognitionum mearum sufficere, ut anima mea sola existat una cum perceptionibus suis. Nam cognitiones meae verificabuntur per phaenomena, quae intra animam sunt. Praeter seriem ordinatam perceptionum in anima existentium requiritur ad veritatem propositionis, qua v.g. affirmo Socratem sedere, respectus aliquis ad objectum distinctum ab ipsis perceptionibus, qui respectus sine objecto ipso esse non potest; ab eo enim quod res est, dicitur propositio vera vel falsa. Aut quid deerat veritati judicii illius qui apud Horatium existimabat se miros audire tragoedos ac scite concinnatos? Censesne cognitiones quas nunc habemus veras fore, si totius mundi monades in unum veluti punctum compactae forent aut in vacuo secretae ab invicem degerent. Id si ita sit, quid opus materia inerti quae motum retardet, quid opus entelechia quae motus sit principium, aut quo pacto una monas alterius actionem impediet? Alii Philosophi Recentiores duce Cartesio per solum motum localem omnes alias affectiones explicari posse voluerunt, nunc contra motus ipse localis per alias affectiones explicandus veniet. Denique aut perceptiones sive cognitiones nostras per mera phaenomena non verificari dicendum est, aut cum antiquis illis dicendum erit omnia esse vera quae apparent: solem e.g. esse sesquipedalem, ut taceam, hac explicandi corpora ratione Physices et Matheseos concretae objecta tolli videri.

Atque ex his dubitationibus meis vides, Vir Illustrissime, necdum satis a me percipi sententiam Tuam nec ea quae dicis in notis ad librum de Origine Mali n. 5. incommodare arbitror realitati corporis mathematici sive quantitatis dimensivae ultra phaenomena progressae. Sed tamen, uti nuper dixi, si verum esset, id totum per phaenomena sola explicari posse, hoc opinor non obstaret dogmati de transsubstantiatione. At cum multos semper fore philosophos arbitrer qui in corpore sic sumpto aliquid esse praeter phaenomena judicabunt, satis mihi erit, si in hac saltem via quantitatem dimensivam absolutum aliquid esse a substantia distinctum concedatur.

Cum S. Augustinus (uti et Scriptura ipsa) plane contraria loqui subinde videatur, quae non revocavit etiam dum libros suos jam senior retractavit, nunquid hoc satis est fundamenti ad distinguendos duos verborum illorum sensus? Deus vult voluntate conditionata salutem omnium hominum. Hoc vult Augustinus in textibus nuper a me allatis. Deus non vult voluntate absoluta et decretoria salutem omnium sumptorum pro singulis generum, sed pro generibus singulorum. Id contendit in textibus qui pro negativa afferuntur, uti etiam contendit S. Prosper in Articulis Augustino falso impositis. Janseniani dum nullam in Deo salutis reproborum voluntatem admitti ab Augustino volunt, eum sibi ipsi aperte contradicentem faciunt. Et si scopus libri, in quo S. Pauli verba de generibus singulorum exponit, consideretur, de voluntate decretoria locutus fuisse reperietur. Jansenii sensus dubius amplius esse posse non videtur, cum uti demonstrat Meldensis Episcopus, non alium ei sensum tribuat Ecclesia, quam quo Sectatores eum sui intellexere.

Opportune accidit, ut hoc ipso tempore quo Theodicaeam verto, Tractatum de Deo prae manibus habeam, nam dum autores nostros hoc de argumento evolvo, plurima occurrerunt quae cum meditationibus Tuis egregie conspirant. Speciminis loco sit excerptum ex Izquierdo, quo sententia Tua de necessitate morali Dei ad optimum plane exprimitur, atqui jurare paene ausim opus illud nunquam a Te visum. Operosum esset omnia perscribere quae tuis consentientia habet. Objectionibus quae contra sententiam utrique communem militant, et quarum non paucae mihi occurrebant, scite respondet. Excerptum illud pagina hujus folii extrema reperies. Hujusmodi excerpta, si probas, non pauca subjungere potero versioni Theodicaeae, quam quo magis volvo, eo amplius placet, si paucula quaedam excepero quae nihil ad summam faciunt. Reperi tandem locum, in quo spem facis aliquando videndi a Te quaedam de Continuitate et Indivisibilibus ac Infinito. Extat is in praefatione Theodicaeae, quam necdum verti, dignus profecto te vindice nodus, quem nisi solveris, nemo arbitror unquam solvet. Itaque hanc de Philosophia bene merendi occasionem ne quaeso negligas.

Cras ad Dn. Rommerskirchium mittam schedam Tuam. Vale etc. Dabam Paderbornae 12 Junii 1712.

P.S. Dum litteras Tuas relego, unum invenio cui non respondi. Turnaminus indicavit mihi Theodicaeam in Actis Trivultianis esse recensitam Teque judicio de ea lato fore contentum; quin et Diarii exemplum ad me miserat, sed illud in via periit. Itaque novum poposci; ubi accepero, tecum communicabo.